|
Nunc de sacramento confirmationis videndum est. Dicunt auctores quod hoc
sacramentum a summis sacerdotibus tantum dari debet. Sicut in tempore
apostolorum ab eis solummodo datum fuit; et si ab alio traderetur,
irritum haberetur. Ex quo enim quodlibet sacramentum contra
institutionem celebratur, irritum deputatur. Eusebius papa: Manus
impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est: quod ab aliis
perfici non potest nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum
ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur esse factum, nec ab aliis quam
qui eorum locum tenent, unquam perfici potest aut fieri debet. Nam, si
aliter praesumptum fuerit, irritum et vacuum habebitur; nec intra
ecclesiastica reputabitur sacramenta.
Quaeritur quae sit efficacia hujus sacramenti, scilicet cum in baptismo
plene sit aliquis mundatus; quid conferat ei istud sacramentum? Ad quod
dicitur quod in baptismo datur Spiritus ad remissionem; hic datur ad
robur. Rabanus: Novissime a summo sacerdote per impositionem manus
Paracletus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad
praedicandum aliis quod ipse in baptismo est consecutus. Hoc
sacramentum, dicit Melciades papa, majori veneratione tenendum est quam
ipsum baptisma, quia majoribus, id est summis pontificibus est
commissum. Non enim majus dicitur quod majorem efficaciam habeat, cum
parvuli possint salvari sine isto. De adultis dicunt sancti, quod nec
sine isto possunt salvari, si ex contemptu vel negligentia dimittitur.
|
|