CAP. X. De poenitentia.

Sacramentum poenitentiae redeuntibus ad Deum semper est necessarium,

“Est”

enim

“poenitentia secunda tabula post naufragium;”

quia post baptismum, si quis vestem innocentiae peccando amittit, per poenitentiam recuperare poterit. A poenitentia incoepit praedicatio Joannis. Dicit namque: Agite poenitentiam, appropinquabit regnum coelorum (Matth. III). Quod dixerat praeco, illud docuit postea ipse Christus in principio suae praedicationis, dicens: Agite poenitentiam, appropinquabit regnum coelorum. Et merito illud praemisit ut istud sequeretur; quia ut ad regnum coelorum perveniatur in adultis, poenitentiam praeire oportet. Poenitentia incipit a timore qui est initium sapientiae (Psal. CX). Timore enim gehennalis poenae ad poenitentiam homo compellitur.

In poenitentia consideranda sunt haec tria: compunctio, confessio, satisfactio. Compunctio est in contritione cordis: quae nascitur ex recordatione praeteritorum malorum et ex timore judicii futuri. Confessio est proprii actus cum sui accusatione exsecratio. Unde illud: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII). Satisfactio post confessionem fit per jejunia, orationes, et caetera bona opera. Compunctio praecipitur in propheta ubi ait: Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel. II). Confessio in Epistola Jacobi praecipitur cum dicit: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacob. VIII). Satisfactio ubi ait Joannes: Facite fructus dignos poenitentiae (Matth. III). In his qui habent tempus haec tria sunt necessaria, nec sufficit unum sine aliis. Non enim sufficit corde confiteri nisi ore confiteatur qui tempus habet, nisi etiam fructus poenitentiae faciat.

Opponitur de hoc quod maximus episcopus dicit: Invenio, inquit, quod Petrus fleverit, non invenio quid dixerit: lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego; lavat enim lacryma delictum, quod voce pudor est confiteri. Quod ita exponi potest, quod voce manifesta pudor est confiteri; occulte sacerdoti confiteri quandoque sufficit. Vel potest dici quod ista institutio in Novo Testamento nondum facta erat, quando scilicet Petrus poenitentiam de peccato egit; et ideo sine confessione oris potuit veniam consequi.