|
Solet quaeri utrum solvatur homo a peccato, ut primum habet veram cordis
contritionem. Quod videtur illa auctoritas velle. Dixi: Confitebor
adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati
mei (Psal. XXXI). Item: Peccator quacunque hora ingemuerit, salvus erit
(Ezech. XVIII). Sed si per contritionem cordis solutus est a peccato, in
confessione oris non solvitur; ad quid ergo confessio oris est utilis?
Et si ante confessionem oris solutus est a peccato. Sed si per
contritionem cordis solutus est a peccato: a quo solvit eum sacerdos?
Dicunt quidam quod illud quod sacerdos dicitur solvere, non est aliud
quam solutum ostendere: similiter dicitur ligare, id est ligatum
ostendere. Et hoc videtur probari istis auctoritatibus. Ait Dominus in
propheta: Ego solus deleo iniquitates et peccata populi (Isa. XLIII).
Item Ambrosius: Ille solus dimittit peccata populi qui solus pro
peccatis nostris mortuus est. Item Hieronymus super Matthaeum:
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth.
XVI), etc. Hunc locum quidam non intelligentes aliquid sibi sumunt de
supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent
noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita
quaeratur. Unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi
(Lev. XIII); quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi
vel immundi sunt. Ita et hic cum pro officio suo sacerdos peccatorum
audierit varietates, scit qui ligandus sit, et qui solvendus. Sed istas
auctoritates ita interpretari debemus, ut non auferamus quam Deus
potestatem tribuit hominibus. Dicit namque ipsa Veritas: Quorum
remiseritis peccata remittentur eis; et quorum retinueritis retenta
erunt (Joan. XX). Item postquam Christus Lazarum suscitavit, ait
discipulis, Solvite eum (Joan. XI), hoc non fuit solutum tantum
ostendere, sed solvere. Videndum est itaque quod et Deus solvit a
peccato, et quod etiam homo solvit, sed aliter homo, aliter Deus, et
quod Deus dimittit peccata, et quod homo (cui Deus potestatem dedit)
peccata dimittit; sed aliter Deus aliter homo, Deus enim ex semetipso.
Et per semetipsum peccata dimittit quando vult, homines autem non ex se,
sed ex gratia in eis et per eos operante, peccata dimittunt. Et ita
verum est quod solus Deus peccata dimittit. Sicut et illud: Tu es solus
qui facis mirabilia (Psal. LXXI). Et tamen non negatur quin et homines
miracula faciant, sed non ex se, sicuti Deus ex se: Item: Nemo bonus
nisi Deus (Marc. X), quia ex se bonus. Nec tamen negamus homines bonos
esse, sed non eodem modo quo Deus.
Sed ut apertius videamus qualiter Deus sine homine solvat, et qualiter
per hominem: prius inspiciamus quomodo ipse peccator ligatus sit. Duobus
enim peccator ligatus est: caecitate mentis, videlicet et pro ea debito
futurae damnationis; peccato enim et poena peccati tenetur. Per veram
cordis contritionem solvitur a caecitate mentis; qui enim mortuus fuerat
jam vivit, et quia vivit interius illuminatus est; sed tamen adhuc
debitor est donec satisfaciat Ecclesiae. Ecce quod jam de monumento
prodiit, sed adhuc ligatus est; quia a debito futurae poenae nondum
solutus. Venit ad sacerdotem non ut se justum ostendat, sed peccatorem.
Confitetur peccatum suum sacerdoti, qui ei justam satisfactionem
injungit; non enim ad arbitrium suum, sed juxta arbitrium sacerdotis
satisfacere debet, et tunc solvit eum sacerdos a debito damnationis
futurae, id est Deus per sacerdotem. Sed si, ut ipsi dicunt, antequam ad
sacerdotem veniat plene mundatus est, nec jam tenetur illo peccato;
mentitur si se injustum et peccatorem confitetur, quod dicere omnino
deviat a fide Ecclesiae. Sed opponitur quod a praedicto debito jam prius
solutus erat per cordis contritionem: Quia cor contritum et humiliatum
Deus non despicies (Psal. L). Unde in alio psalmo: Dixi: Confitebor
adversus me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati
mei. Juxta quod alibi dictum: Quoties ingemuerit homo, omnium
iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). Ex quibus inferri posse
videtur debitum per cordis contritionem jam esse solutum; quod etiam
ratione confirmatur; quia vere contritus in via salvationis
constituitur; si enim tunc moreretur, salvus esset. Ad quod dicimus,
quod vere invisibilis sacerdos eum qui vult confiteri et non potest ab
hoc debito solvit; sed quandiu illud potest, nisi ore confiteatur non
absolvitur. Certum namque est quod ille qui habet cor contritum vult
confiteri; sed istam bonam voluntatem deserere potest. Nihil enim vult
homo dum est in hac vita, quod non possit nolle; et si hac voluntate
amissa nollet confiteri et tunc moreretur, nulli est dubium eum damnari
pro illo peccato quod confiteri noluit. Nullum enim peccatum impunitum,
aut enim homo punit, aut Deus. Liquet itaque eum a debito futurae poenae
non fuisse solutum in contritione. Hoc ideo dicimus, quia solent quidam
dicere eum non pro peccato illo puniendum, sed pro contemptu. Apparet
igitur quod solus Deus dimittit peccata vivificando interius per
gratiam; et quod sacerdos dimittit, non intus vivificando, sed a debito
futurae poenae absolvendo per eam quam injungit satisfactionem. Quod
vero dicunt: Peccator quacunque hora ingemuerit, salvus erit. De iis
dictum putatur qui instante articulo necessitatis tempus satisfactionis
habere non possunt; ac si diceret: Quacunque hora in hac vita vere
poenituerit, in futura vita non peribit. Vel de omnibus potest dici:
Quacunque hora peccator ingemuerit salvus erit; quia tunc peccantis
salus incipit. Itemque de psalmo opponitur: Dixi: Confitebor, et tu
remisisti impietatem peccati mei. Impietas peccati rectissime ipsa
mentis excommunicatio dicitur quae solvitur in compunctione: nondum
tamen, ut diximus, plene solutus est. Sicut enim de vulnere prius ferrum
extrahitur ut post medicina superponatur, ita et prius peccati impietas,
scilicet illa interna caecitas de corde tollitur, ut post sacramenti
medicina per sacerdotes superaddatur. Sunt enim sacramenta quasi
emplastra.
|
|