|
Postquam de iis diximus quae in poenitentia consideranda sunt, dicendum
est quid sit poenitentia. Ut vero ait Gregorius: Poenitentia est
perpetrata mala plangere et plangenda non committere. Nam qui sic alia
deplorat ut alia tamen committat; adhuc poenitentiam agere aut ignorat,
aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata luxuriae quis defleat, et
adhuc avaritiae aestibus anhelet? Haec verba Gregorii magis quam sensum
quidam attendentes, dicunt non amplius ad mortem peccare eum qui semel
poenitet, etsi amplius eum contingat ad mortem peccare, non fuit
poenitentia quam prius egit. Alias quoque inducunt auctoritates ad idem
ostendendum. Isidorus de summo bono. Irrisor est enim poenitens qui
adhuc agit quod poenitet, nec videtur Deum poscere subditus, sed
subsannare superbus. Isaias peccantibus dicit: Lavamini, mundi estote
(Isa. I). Lavatur et mundus est qui et praeterita plangit, et flenda
iterum non committit. Lavatur et non est mundus qui plangit quae gessit,
et post lacrymas ea quae fleverat repetit. Item: Inanis est poenitentia
quam culpa sequens coinquinat. Ambrosius, de unica poenitentia:
Reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant qui luxuriantur in
Christo. Nam si vere agerent in Christo poenitentiam, iterandam non
putarent. Idem: Sicut unus baptismus, ita est una poenitentia. Sed,
quoniam non littera, sed spiritus vivificat (II Cor. III); sensum
auctorum in supradictis inspiciamus. Poenitentia est perpetrata mala
plangere, et plangenda non committere, id est de dolere et non tunc ut
iterum peccet in voluntate habere. Non enim judicat Deus hominem pro iis
quae futura sunt et non praesentia opere seu voluntate; nec ulla
probabilitate sequitur (si poenitentia est perpetrata mala plangere et
plangenda non committere) et iste committit plangenda: igitur non fuit
poenitens. Sed hoc sequeretur: igitur non est poenitens, quod nos bene
concedimus, scilicet quod tunc non est vere poenitens. Sed quod olim non
fuerit nullatenus a Catholicis est dicendum. Illud quod Isidorus dicit:
Inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat: sic est
intelligendum. Inanis scilicet carens fructu. Est enim fructus
poenitentiae vitare poenam gehennalem et adipisci gloriam. Est enim illa
poenitentia mortua, sicut et alia bona propter superveniens malum; et
quanquam mortua sint illa bona, non tamen audet aliquis dicere quod non
fuerint bona. Ita et de poenitentia priore dicimus, quod vera
poenitentia fuit, si habuit cor contritum; et licet modo mortua sit
sicut et alia priora bona, tamen reviviscere potest, si de isto quod
postea commisit poenitens fuerit. Quod iterum dicit Ambrosius: Sicut
unum baptisma, ita est una poenitentia. Dictum est de solemni
poenitentia. In eodem enim capitulo Ambrosius supponit quae tantum
publice agitur. Solemnis poenitentia dicitur quae fit in manifesto extra
Ecclesiam, scilicet quae de gravibus peccatis tantum injungitur, et de
iis qui manifeste Ecclesiam laeserunt. Et olim illa poenitentia non
iterabatur et adhuc quidem in quibusdam ecclesiis hoc servatur pro
reverentia sacramenti; nec injungitur illa solemnis poenitentia iterum
criminaliter peccanti, sed datur aliquod consilium. Itaque nos non
litterae quae occidit, sed spiritus qui vivificat sectatores; non ideo
dicamus aliquem non poenitere quia iterum delicturus sit; sed ideo
veraciter poenitere quia de praeteritis dolet, et ut alia committat tunc
non habet in voluntate. De David namque legitur quod post poenitentiam
peractam cum jam ei esset dictum: Transtulit Dominus peccatum tuum a te
(II Reg. XII); commisit illud peccatum pro quo tot millia hominum
perierunt, scilicet quia populum numeravit.
|
|