|
Dicunt aliqui quod ille qui habet cordis contritionem et condignam facit
satisfactionem pro praeteritis peccatis vere consequitur remissionem,
etsi tunc moreretur non incurreret damnationem; sed si postea ad mortem
peccat redeunt omnia, etsi tunc moreretur de omnibus puniretur. Et hoc
volunt probare illa parabola. Serve nequam, omne debitum dimisi tibi
quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui? Et
iratus Dominus ejus tradidit eum tortoribus, quousque redderet universum
debitum. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis
unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII). Item
Hieronymus: Si non dimiserimus ex corde quod in nos delinquitur, et hoc
quod per poenitentiam dimissum erat, a nobis exigitur. Idem dicit
Gregorius: Sed istis opponitur illud quod in propheta legitur: Non
consurget duplex tribulatio (Nahum. I). Vel juxta aliam translationem.
Non judicabit Dominus bis in idipsum, quod dictum est de salvandis.
Quidam dicunt nec habent pro inconvenienti, si duplex tribulatio super
alios consurgat; vel, ut dictum est, quod non hic est sufficienter
punitum si postea punitur non est duplex, sed una tribulatio et una
punitio.
Sed iterum opponitur eis quod satis potest esse, ut aliquis post
condignam poenitentiam criminaliter peccet. Nec potest negari quin illa
poenitentia sufficienter peracta fuerit; quia si peracta illa
poenitentia mortuus esset, nullam poenam inde habuisset. Ad quod ipsi
dicunt quod nisi sit cum perseverantia non est sufficiens. Aliis (quibus
magis videtur assentiendum) dicunt quod pro illis peccatis pro quibus
Deo per poenitentiam satisfecit non sit amplius puniendus; etiam si
postea vel similia vel graviora committat: Non enim judicat Dominus bis
in idipsum, sed pro ingratitudine, scilicet quia gratiae qua ipsi
condonata fuerant priora ingratus fuerat, eum vere fotendum est gravius
esse puniendum.
Inde est etiam quod Ecclesia difficiliorem ei injungit poenitentiam quam
primo fecisset. Illud vero quod dicitur in parabola. Non exiet inde
donec reddat universum debitum; sic exponendum videtur. Universum
debitum vocatur non illud quod jam condonatum erat; sed potius
misericordiam quam aliis impendere debuit pro eo quod a Domino
misericordiam acceperat, unde dicitur: Qua mensura mensi fueritis
remetietur vobis (Matth. VII). Haec enim parabola de misericordia est,
ac si diceretur si aliis non vultis misereri, sicut misertus est vobis,
peccata condonando, Pater coelestis: hoc debitum exigetur a vobis.
Illud quod dicunt expositores quod dimissum erat per poenitentiam
exigetur a vobis; ad terrorem dictum esse videtur. Nec tamen negamus
quin Deus si districte vellet agere, posset juste pro eisdem punire quae
ipse prius dimiserat; ex quo homo suscepti beneficii ingratus existit
Sicut et qui de servo liber factus est, tam graviter potest offendere
Dominum quod jure in servitutem redigatur; sed, quoniam in Deo non est
justitia sine misericordia, verisimilius est ut non ulterius pro
dimissis puniat.
Solet quaeri de iis qui sunt in duobus criminibus utrum possint de uno
per poenitentiam satisfacere dum remanent in altero. Quod videtur velle
Gregorius, super Ezechielem dicens: Pluit Dominus super unam de
civitatibus (Amos. IV), et caetera, cum ille qui proximum odit ab aliis
vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex
parte arida remanet (ibid.). Quia sunt qui cum quaedam vitia resecant,
in aliis graviter perdurant. Ad quod dicitur quod etsi minus malus fiat
(quod est ex parte complui) non tamen delet omnino illud delictum talis
poenitentia. Non enim potest simul vivere et mortuus esse. Et si nondum
vivit nec vere poenitet; compluitur itaque, sed non irrigatur.
|
|