|
In hoc loco dicendum videtur de clavibus quas habent sacerdotes. Dictum
est Petro et in Petro aliis: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth.
XVI). Videndum quid sint et quando dentur, et qui habeant. Istae claves
sunt discretio et potestas. Prius enim est discernere qui sint ligandi
qui solvendi; et post utendum est potestate. In consecratione per
ministerium episcopi, dantur hae claves solis sacerdotibus. Sed non
videtur quod vel soli vel omnes sacerdotes habeant eas; quia multi ante
ordinationem habent discretionem qui sint ligandi, qui etiam solvendi,
plures post consecrationem carent illa discretione; et ita non omnes
sacerdotes illas duas habent. Quod quidam satis concedunt. Sed melius
videtur ut dicamus et solos, et eos omnes illas habere. Licet enim
aliquis ante consecrationem habeat illam discretionem, non tamen in eo
clavis est; quia non habet ex officio hoc facere nec potest claudere vel
aperire. Quare non est in eo clavis. Iterum, indiscretus sacerdos, etsi
careat illa discretione, tamen habet officium sic discernendi; et ita si
usum ejus non habeat eam, tamen videtur habere. Et juxta hoc potest dici
quod in consecratione dantur omnibus illae duae, id est officium
exercendi discretionem et officium exercendi potestatem. De hujusmodi
tamen ubi contra fidem nihil vel contra auctoritatem dicitur, satis
potest concedi utrum libet. Gregorius tamen in Tractatu Evangeliorum sic
dicit: Illi soli habent in carne positi ligandi ac solvendi potestatem,
sicut sancti apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent.
Iterum ex dictis Origenis: Haec potestas soli Petro concessa est et
imitatoribus Petri. Nam quicunque vestigia Petri imitantur, recte habent
ligandi et solvendi potestatem. Sed aliud est non recte et digne illud
posse, aliud est non posse absolute. Quod non possunt, non habetur illis
auctoritatibus; sed quod recte non possint. Illud quod Petro dictum est:
Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et
quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (ibid.). Sic
est intelligendum: Quodcunque solveris secundum claves tibi commissas
vel quodcunque ligaveris secundum illas claves, erit solutum et in
coelis, vel ligatum in coelis; id est approbatur a Deo ligatum vel
solutum. Si autem injuste aliquem ligant vel solvunt, non est apud Deum
ligatus vel solutus nisi ipse contemptor fuerit. Nec dicimus sacerdotem
injuste aliquem ligare vel solvere ex quo adhibet tantam discretionem
quantam potest. Nam, etsi ille injuste ligetur quantum ad se; Ecclesia
tamen illud juste facit, et ipse Ecclesiae in hoc debet obedire. Verbi
gratia: Aliquis, derelicta uxore sua, transit in aliam provinciam, et
ibi aliam duxit uxorem quam postea vult dimittere recognoscens se aliam
habere; sed si forte datis judiciis prorsus non poterit testibus illud
probare, excommunicat enim Ecclesia, nisi ad secundam redeat, et juste
hoc facit Ecclesia cui in hoc debet obedire
Si opponitur quod non potest cum ista salvari cum aliam legitimam habeat
uxorem, dicimus excusari per obedientiam quam defert Ecclesiae; semper
tamen quasi invitus debitum reddat. Aliqui tamen dicunt Ecclesiae in hoc
non debere obedire cum sciat Ecclesiam falli; non tamen contemnat, sed
timeat et revereatur excommunicationem.
Si autem opponitur illud: Quodcunque ligaveris super terram, erit
ligatum et in coelis. Dicunt ligatus est in coelo, id est a Deo
approbatur quod Ecclesia fecit; non tamen ille reus est apud Deum. Vel
sic: Quodcunque ligaveris, et caetera. Eorum meritis exigentibus
subaudiendum esse dicunt. De iis vero qui indiscrete et non secundum
claves sibi commissas solvunt vel ligant, dicitur in propheta: Vae iis
qui vivificant animas quae non vivunt, et mortificant animas quae non
moriuntur (Ezech. XIII).
|
|