|
Praeter supradicta est et aliud sacramentum, scilicet unctio infirmorum,
quae fit oleo consecrato per episcopum. Hoc sacramentum institutum fuit
ab ipsis apostolis, unde in Epistola Jacobi: Si quis infirmatur in
vobis, inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum, ungentes eum
oleo in nomine Domini (Jacob. V). Sicut in aliis sacramentis; ita et in
isto aliud est sacramentum, aliud res sacramenti. Sacramentum ipsa
inunctio, res sacramenti remissio quae ex interiori unctione confertur.
Est enim in eadem Epistola canonica: Et si in peccatis fuerit
remittentur ei (ibid.). Et si ex contemptu hoc sacramentum
praetermittitur vere periculosum est et damnabile. Hoc sacramentum in
quibusdam ecclesiis solet reiterari, cum dicat Augustinus sacramentum
non esse iterandum, et nulli sacramento faciendam esse injuriam.
Sed contra illud potest opponi de sacramento altaris: saepe enim
iteratur in eodem. Dicunt quidam illud dictum esse de sacramento
baptismi et de sacramento ordinationis, quae nunquam debent iterari; sed
de aliis, ut dicunt, non est illud intelligendum. Sed melius est ut de
omnibus generaliter dicatur. Cum enim dicitur: Sacramentum non esse
iterandum; non est intelligendum de sacramento secundum partem sui; sed
secundum se totum. Verbi gratia: Cum baptizatur aliquis, benedicitur
aqua per invocationem Trinitatis, si in eadem aqua iterum baptizatur
alius eadem benedictio aquae scilicet invocatio Trinitatis qua
sanctificatur aqua iteratur, nec tamen dicitur iterari baptismus; quia
pro parte iterata non iteratur ipsum sacramentum. Sed si illa
sanctificatio aquae iteraretur et in eadem persona hoc fieret, tunc
injuria fieret sacramento. Ita et de sacramento altaris vel unctionis,
licet iteratio fiat quantum ad personam quae iterum suscipit
sacramentum; tamen, quia non iterum benedicitur eadem hostia vel idem
oleum, non iteratur sacramentum. Si enim pro parte iterata dicuntur haec
sacramenta iterari, eadem ratione et baptismus iteratur; cum ibi, ut
diximus, partis fiat iteratio, scilicet illius sanctificationis quam
suscipit aqua per invocationem Trinitatis.
|
|