|
Post sacramentum baptismi sequitur sacramentum altaris. Per baptismum
abluimur a vitiis; per sacramentum altaris reficimur. Et haec sunt duo
principalia sacramenta quibus et a malis homo liberatur, et bonis
impletur. Et quia non possunt refici corda nisi prius munda fuerint,
praecedit baptismus, sequitur communicatio altaris, quae est sacramentum
sacramentorum. Unde per excellentiam dicitur` eucharistia, id est bona
gratia. In hoc enim sacramento non solum gratia, sed ille a quo est
omnis gratia sumitur. Hujus sacramenti figura in Veteri Testamento
praecessit, scilicet manna, quod populo Judaeorum in deserto fuit datum.
Et sicut manna non fuit datum nisi post transitum maris Rubri, ubi
Aegyptiis submersis liberabantur Hebraei, ita et baptizatis tantum tradi
debet hoc spirituale manna Dominici corporis. Et sicut illi pane illo
corporali pervenerunt ad terram promissionis, ita et nos per desertum
hujus saeculi peragrantes ad terram viventium hoc coelesti pane
perducimur. Unde et viaticum appellatur. De hoc pane dicit propheta:
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal.
XXII), Hujus etiam figura sacramenti praecessit in pane et vino a
Melchisedech oblatis. Unde Ambrosius: intellige anteriora esse mysteria
Christianorum quam Judaeorum. Hoc sacramentum Dominus noster Jesus
Christus in coena discipulis tradidit, ubi institutio hujus sacramenti
primum facta fuit. Causa institutionis, ut esset remedium contra
rediviva peccata. Si enim nobis necessaria fuit illa manifesta
praesentia Jesu Christi qua cum hominibus conversatus fuit, ut in ea
posset flagellari, mori pro nostra redemptione; ita necessaria est in
tota ista praesenti vita ejus praesentia, eo modo quo posset panis vivus
qui de coelo descendit manducari. Unde ipse dicit: Nisi manducaveritis
carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis
(Joan. VI). Itaque qui ex nimia dilectione se exhibuit qui posset lancea
vulnerari, ut nos suo sanguine mundaret: et modo usque ad finem saeculi
talem se exhibet qui possit in sacramento manducari, ut ejus
participatione membra sua uniantur capiti, et a peccatis liberentur
quotidianis. Quod autem dicimus talem ac talem, humanum dicimus propter
infirmitatem. Cum enim idem corpus quod in cruce pependit, in sepulcro
jacuit, indubitanter fateamur esse in altari; et tantum hic quantum et
ibi fuit, et modo est ad dexteram Patris, non est dubium ipsum corpus
Christi in altari sua non carere forma, sed ibi visibiliter; in altari
invisibiliter latens sub forma aliena.
|
|