|
Nunc videndum est in hoc sacramento, quid sacramentum, quid res
sacramenti. Tria hic considerare oportet: unum quod est sacramentum
tantum, alterum quod est sacramentum et res sacramenti, tertium quod est
res tantum. Sacramentum et non res, sunt species visibiles, id est panis
et vini; et ea quae ibi visibiliter celebrantur, ut fractio, depositio,
elevatio. Sacramentum enim est sacrae rei signum. Signum autem est quod
praeter speciem quam ingerit facit aliquid in mentem venire. Haec autem
visibilia faciunt in mentem venire mortem, vel sepulturam vel ad coelos
ascensionem; et totum ordinem rei cujus sacramenta sunt. In hoc etiam
species panis et vini dicuntur sacramenta corporis et sanguinis
Dominici; quia sicut pane et vino prae omnibus aliis cibis sive potibus
corpus reficitur, ita illo vero cibo veroque potu anima ad veram vitam
nutritur. Cum Ecclesia quoque saepissime in sacra Scriptura dicatur
corpus Christi, et hujus corporis panis et vinum sacramenta esse
leguntur; quia sicut panis ex multis granis efficitur unus, vinum ex
multis racemis in vinum confluit; ita ex plurimis membris Ecclesia, quae
est corpus Christi, adunatur. Sacramentum et res, ipsum corpus Christi
et sanguis: res quantum ad illas species quibus significatur. Haec res
iterum sacramentum est alterius, scilicet unitatis capitis et membrorum
quam efficit fides corporis et sanguinis Domini; et ista res sacramenti
virtus appellatur. Dicitur etiam spiritualis caro Christi. Hieronymus in
Epistolam ad Ephesios: Dupliciter intelligitur caro Christi, vel
spiritualis illa atque divina, de qua ipse dicit: Caro mea vere est
cibus (Joan. VI), vel caro quae crucifixa est et sepulta. De hac
spirituali carne dicit Jesus: Qui manducat carnem meam, in me manet et
ego in eo (ibid.). Istam carnem manducat, qui per fidem Christo
connectitur et conformatur. Augustinus: Nulli aliquatenus ambigendum,
unumquemque fidelium corporis et sanguinis Dominici tunc esse
participem, quando in baptismate Christi membrum efficitur; nec alienari
ab illius panis calicisque consortio, et si antequam illum panem comedat
de hoc saeculo migraverit, in unitate corporis Christi constitutus est,
sacramenti quoque illius participatione non privatur, quando in se hoc
quod illud sacramentum signat invenitur. Itaque tria in hoc sacramento
consideranda sunt: species visibiles, quae sacramentum sunt et non res,
et verum corpus Christi quod sub specie est panis et vini, tertium ipsa
efficacia sacramenti, quae spiritualis caro Christi et virtus sacramenti
appellantur, ut diximus.
|
|