CAP. IV. De forma sacramenti eucharistiae.

Forma hujus sacramenti est commemoratio illorum verborum quae in coena Christus dixit, quando discipulis corpus et sanguinem dedit, dicens: Accipite, hoc est corpus meum (Matth. XXVI), etc. Et sicut tunc panem illum et calicem in verum corpus et in verum sanguinem verbo suo commutavit, ita indubitanter credimus verba illa a sacerdote eo ordine et ea intentione dicta panem et vinum in verum corpus Christi et in verum sanguinem commutare. Haec autem tria ad istud sacramentum necessaria sunt. Ordo, actio, intentio. Ordo, ut sit sacerdos; actio, ut verba illa proferat; intentio, ut proferat ad istud. Quandoque enim aliquis sacerdos profert verba illa ut alium doceat quomodo hoc facturus sit; sed non habent tunc illam efficaciam, quia non ad hoc dicuntur. Quamvis autem substantia panis in corpus Christi convertatur, non tamen corpus Christi augmentatur inde. Si quis quaerat quomodo fieri possit ut substantia panis in aliam substantiam transeat, videlicet in corpus quod in sepulcro jacuit, quod in coelum ad dexteram Patris ascendit, et quomodo non augmentetur illud in quod transit, ejus voluntati et potentiae ascribatur qui idem corpus de virgine et sine viri semine prodire fecit. Ambrosius: Praeter naturae ordinem virgo generavit; et hoc quod conficimus corpus ex virgine est. Idem: Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Domini partus ex virgine? Et, quamvis non sit post consecrationem panis, neque vinum quod prius erat panis et vinum; species tamen remanet, sapor etiam remanet. Videtur namque panis, videtur vinum. Habet etiam eumdem saporem quem prius, cum tamen non sit panis materialis neque vinum materiale; sed vera caro Christi, verus sanguis Christi. Quod fit tribus de causis ut scilicet fides comprobetur, quia de his quae non videntur est fides; ne etiam sumere abhorreamus, et ne ab infidelibus irrideremur si nos sanguinem sumere viderent. Quaeritur in quo sit illa species et sapor ille. Non enim possumus dicere quod sint in substantia panis et vini cum non sit ibi substantia panis et vini, sed verum corpus Christi, nec audemus dicere quod insint corpori Christi. Non enim habet corpus Christi rotundam figuram in se, sed qualem in judicio visuri sumus. Sed cui creare de nihilo et formatum et formam fuit facile, mutare formatum et conservare formam non erit difficile; et ut praeter substantiam subsistat efficere. Itaque ad mysterii ritum, ad gustus suffragium, remanent ista subsistentia ad corpus Domini quodammodo obtegendum, quod in forma et in natura sua sub illis vere persistit.