|
Contra praefatam veritatem et olim et nunc quidam dicere praesumpserunt.
Et quia clarius fit lumen comparatione tenebrarum, illorum errorem non
silentio praeterire nobis visum est. Occasione illorum verborum quae
Christus dixit: Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et
bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent; sed
sacramentum aliquod vobis commendavi; quidam ausi sunt dicere in altari
non esse veritatem corporis Christi, sed solum sacramentum et non rem
ipsam. Et ut dicunt, appellatur corpus Christi sicut dictum est in
Apostolo: Petra autem erat Christus (I Cor. X), non re, sed
significatione. Sed ipsa Veritas satis ostendit quid a nobis credendum
sit, dicens: Accipite, hoc est corpus meum (Matth. XXVI). Item Ambrosius
in libro De sacramentis: Antequam consecretur panis est; ubi autem verba
Christi accesserint corpus Christi est, et ante verba Christi calix est
vini et aquae; ubi autem verba Christi operata fuerint, sanguis
efficitur. Idem: Sermo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non
erat, non potest ea quae sunt, mutare in id quod non erant? Item
Eusebius Emisenus: Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in
substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate
commutat. Gregorius in Dialogi libro quarto: Est quidem etiam in
peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro, verusque sanguis
Christi; sed essentia non salubri efficientia. Si etiam non esset alia
auctoritas, sufficeret quod universalis hoc tenet Ecclesia, cui semper
adest Christus ut ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi
(Matth. XXVIII). In Vita etiam sancti Basilii legitur quod eo agente
divina mysteria Hebraeus quidam se Christianis commiscuit, muneris
mysterium explorare volens, viditque infantem in manus Basilii; et
communicantibus aliis, venit ipse, dataque est illi hostia vere caro
facta. Unde credens ad mirabile Christianorum mysterium in crastino
baptizatus est a Basilio. Illud quod eos in illum errorem inducit, in
pluribus locis sancti exponunt quomodo intelligendum sit: Non hoc corpus
quod videtis manducaturi estis; id est non in hac specie cernentes sicut
putatis, sed in sacramento. Alii volunt dicere quod verum corpus Christi
sit in altari; sed negant panem in ipsum commutari. Dicunt namque panis
substantiam adnihilari et non in aliud transire; et ea substantia
adnihilata sub illa specie remanente, corpus Christi esse. Quos
supradictae auctoritates confutant.
|
|