|
Nunc dicendum videtur quod licet in duabus sumatur speciebus; tamen in
utraque integer Christus sumitur. Non enim corpus sine sanguine vel
sanguis sine corpore esse potest; sed ideo in duabus speciebus sumitur
ut significetur hujus sacramenti effectus duplex. Valet enim, ut ait
Ambrosius, ad tuitionem corporis et animae; et quod sumitur in pane
valet ad utrumque, et similiter quod in vino sumitur, quia et in pane
totum et integrum, et in vino similiter totum et integrum sumitur. Sed
si in pane tantum sumeretur, alterum tantum significaretur, scilicet
quod ad tuitionem corporis valet; et iterum si in vino tantum sumeretur
(licet hoc sufficeret ad corporis et animae tuitionem) tamen hoc solum
significaretur quod pro salute animae sumeretur. In sanguine enim anima
significatur. Itaque in duabus sumitur speciebus, quia redemptio est
corporis et animae. Animam enim a peccatis liberat, et corpus
resurrectioni futurae praeparat. Unde etiam in Veteri Testamento legitur
quod postem utrumque sanguine agni livierint Hebraei, quia in Aegypto
liberati sunt ab angelo exterminatore (Exod. XII). Per utrumque postem
anima et corpus significantur. Gregorius: Quid namque sanguis agni sit
jam non audiendo, sed bibendo didicistis; qui sanguis super utrumque
postem ponitur quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis
hauritur. Integer Christus sumitur in utraque specie; scilicet illa
persona in qua sunt illae naturae, divinitas, caro et anima; et tamen in
solum corpus Christi transit ille panis materialis, sicut integer
Christus in cruce et tamen sola caro vulnerata fuit. Item notandum est
quod non duplex sumptio debet dici quamvis in duabus sumatur speciebus;
quoniam unum sacramentum est et una benedictione consecratum. Unde non
bis sed semel tantum communionem dicitur accipere qui in illis duabus
sumit speciebus, nec debet dici iteratio hujus sacramenti nisi secundum
eamdem speciem.
|
|