CAP. VII. De duplici sumptione: bonorum et malorum.

Post supradicta videndum est quod et boni et mali sacramentum corporis et sanguinis Domini sumunt; rem vero sacramenti boni tantum accipiunt. Sacramentum in hoc loco ipsum corpus et ipsum sanguinem Domini appellamus; rem vero sacramenti ipsam efficaciam sacramenti; quam, ut superius diximus, Hieronymus vocat spiritualem carnem Christi. Idem namque Judas accepit cum Petro. Idem dico quantum ad essentiam, scilicet verum corpus Christi; sed non idem quantum ad efficientiam. Petrus enim ad vitam, Judas ad damnationem. Augustinus: Sacramentum aliquibus ad vitam, aliquibus ad exitium; res vero sacramenti omni homini ad vitam, nulli ad exitium. Item: Ad quid paras dentem et ventrem? crede et manducasti. Itaque virtutem sacramenti habent qui corde credunt sive sacramentum suscipiant, sive non. Sed qui sine fide operante per dilectionem accedunt, et si in sacramento verum corpus Christi accipiant, rem tamen sacramenti non habent. Qui nisi pollutum ducerent sanguinem testamenti, considerarent horrendum esse incidere in manus Dei viventis (Hebr. X). Qui enim indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Indignus est ille qui in crimine est. Indignus etiam est qui irreverenter tractat. Eadem tamen patientia et istos tolerat Deus, qua ipse toleravit Judaeos irridentes, et conspuentes, et crucifigentes. Itaque sicut dupliciter intelligitur caro Christi, sicut diximus, ita et sumptio corporis et sanguinis Domini duplex esse dicitur, scilicet sacramentalis et spiritualis. Sacramentalis (quae communis est et bonis et malis) sine spirituali non prodest. Spiritualis quae fide percipitur et sine sacramentali (ubi non est contemptus religionis) sufficit. De hoc sacramento ita loquitur Augustinus in libro Sententiarum Prosperi: Hoc est quod omnibus modis approbare contendimus sacrificium Ecclesiae duobus constare, duobus confici: visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine; sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo; quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in.se continet ex quibus conficitur. Est igitur sacramentum et res sacramenti idem corpus Christi. Item caro ejus quam forma panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis ejus quem sub vini specie ac sapore potamus; caro videlicet carnis et sanguis sacramentum sanguinis, carne et sanguine utroque invisibili, intelligibili spirituali intelligitur; significatur corpus Christi visibile et palpabile, plenum gratia et divina majestate.

Quomodo sit intelligendum quod dicit Augustinus, caro sacramentum carnis; videndum est et sciendum quod illa visibilis species appellatur caro ea consuetudine Scripturae qua solent sacramenta earum rerum nomina sortiri quarum sunt sacramenta. Invisibilis et intelligibilis dicitur caro; quia secundum illam speciem non videtur caro, sed intelligitur; et est sacramentum carnis visibilis, palpabilis, quae ad dexteram Patris est; et est sensus: Caro Christi secundum illam speciem in qua non videtur caro, sed panis, est sacramentum sui ipsius, secundum visibilem speciem quae in dextera Patris potest conspici.