CAP. VIII. De fractione apparenti.

Quaeritur de fractione illa quae ibi videtur, cujus sit, vel in qua re sit. Cum enim non sit ibi aliud quam corpus Christi quantum ad substantiam, si in aliqua re est illa fractio in corpore illo erit; sed ex alia parte non audemus dicere quod corruptibile sit corpus Christi quia immortale, impassibile. In hoc etiam reprehendit Christus carnalem discipulorum sensum qui putabant sicut aliam carnem in partes dividendam. Quidam dicunt: Non est ibi fractio, sed videtur tantum et non est. Quibus opponitur quod si illud est, fallitur sensus noster cum dicat Ambrosius: Nihil falsum putandum esse in sacrificio veritatis, vel sicut in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi ut videatur esse quod non est omnino. Sed dicunt: non fallit nos visus nec fallitur. Quod esset si crederetur sic frangi ut videtur. Nec illusio est quod ad utilitatem et non ad deceptionem fit, sicut nec illud quod Christus ostendit se duobus discipulis in forma peregrini. Alii dicunt quod sicut species, panis est ibi et non est alicujus rei quae ibi sit, sed panis qui fuit, et non est; ita fractio est ibi, sed non est alicujus rei quae ibi sit, sed fractio panis cum tamen ibi non sit panis. Et hoc videtur velle Apostolus dicens: Panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est? (I Cor. X.) Quia est indubitanter credendum quod in unaquaque illarum partium, totum et integrum corpus Christi est. Augustinus: Quando Christus manducatur, ita manducatur ne occidatur ut manducetur; nec quando manducatur de illo partes facimus. Et quidem in sacramento sic fit. Item: Norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi, unusquisque partem suam accipit; per partes manducatur et manet integer; totus in coelo, totus in corde tuo. Ecce juxta sacrae Scripturae auctoritates integrum et incorruptum manens in se corpus Christi manducatur et corpus Christi dividitur in sacramento. Magnum est et inscrutabile istud mysterium: credere jubemur, sed discutere prohibemur. Augustinus in libro Sententiarum Prosperi. Cum igitur frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, qui aliud quam Domini corporis in cruce immolatio ejusque sanguinis de latere effusio designatur?