CAP. IX. Quid significent partes.

Sergius papa: Triforme est corpus Domini. Pars oblata in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit monstrat, pars comesta ambulantem adhuc super terram; pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus jacens in sepulcro; quia usque ad finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt. Quia vero morte Domini liberati sumus, hujus rei nos esse memores in edendo carnem et potando sanguinem (quae pro nobis oblata sunt) significatur. Per aquam quae in calicem ponitur populus significatur; quae idcirco cum vino offertur, ut populus passione Christi redemptus intelligatur.

Solet quaeri si oblivione vel negligentia aliqua non apponeretur aqua, utrum irritum fieret sacrificium. Sed quia de auctoritate nihil inde habemus, de nostro sensu nihil asserere de his audemus. Hoc tamen dicere possumus quod hujusmodi graviter puniendus esset.

Quod intincta non debeat dari eucharistia, ex decretis Julii papae habetur; quia, ut dicit, soli Judae panem intinctum Christus dedit. Sed, ut Augustinus super Joannem dicit, non tunc Judas corpus Christi accepit, sed solum panem; prius vero acceperat cum discipulis.

Breviter de hoc sacramento quaedam exsecuti sumus; inde tamen auctores multum obscure et ut videtur secundum verba contrarie loquuntur, quorum aliquas auctoritates ponamus. Augustinus: Donec saeculum finitur, sursum est Dominus; sed tamen hic etiam nobiscum est veritas Domini. Corpus enim Domini in quo surrexit uno loco esse oportet; veritas autem ejus ubique diffusa est. Quod ita intelligendum est. Corpus Domini uno loco esse oportet secundum visibilem formam, id est in ea forma in qua videri potest; veritas ubique diffusa est, id est, divinitas vel ipsum corpus ubique celebratur. Potest enim referri quod dicitur ejus, vel ad Christum vel ad corpus ipsum. Ideo diximus, ubique celebratur, quia non est dicendum ubique esse corpus Christi: quod est solius divinitatis. Augustinus: Una persona Deus et homo; ubique per id quod Deus est, in coelo per id quod Deus et homo est.

Eodem modo et illud exponitur: Pauperes semper habebitis vobiscum; me autem non semper habebitis (Matth. XXVI). Quod exponunt sancti secundum eam praesentiam quae conversatus fuerat prius cum illis manducans, bibens et caetera faciens. Item Augustinus loquens alibi de corpore Domini ponit haec verba: ipsum et non ipsum. Quod sic intelligendum est: ipsum essentia non ipsum visibili forma. Hieronymus in Isaiam: Comedunt cibos impietatis dum non sunt sancti corpore et spiritu; nec comedunt carnem Jesu, nec bibunt sanguinem ejus. Augustinus De civitate Dei: Non sunt dicendi manducare corpus Christi, qui non in membris computantur Christi. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI). Quod intelligendum est de illa spirituali et divina, de qua supra locuti sumus. De iis qui sunt extra Ecclesiam ut excommunicati et manifesti haeretici, quaeritur utrum conficiant corpus Christi. Quibusdam videtur quod quamvis sit eis ad damnationem tamen conficiant; quia ordinationem non amiserunt in qua datur potestas illud conficiendi. Aliis videtur quod nec exeommunicati nec manifesti haeretici conficiunt. Nullus enim in ipsa consecratione dicit offero, sed offerimus ex persona totius Ecclesiae. Cum autem alia sacramenta extra Ecclesiam possint fieri, haec nunquam extra, et istis magis videtur assentiendum.