TRACTATUS SEPTIMUS. DE SACRAMENTO CONJUGII.


CAP. I. De conjugii exordio.

Conjugium quod et matrimonium appellatur ab institutione Creatoris antequam peccassent homines sumpsit exordium. Legimus enim in Genesi, facta prima muliere, virum post extasim (per os ejus loquente Domino) prophetice pronuntiasse. Propter hanc retinguet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae (Gen. II). Jam nunc demonstrandum est, arbitror, propter quas causas soleat fieri conjugium. Est ergo conjugii causa principalis, spes prolis; propter quam primi homines conjuncti sunt a Domino dicente: Crescite et multiplicamini (Gen. I). Secunda est post peccatum Adae vitatio fornicationis, juxta Apostolum dicentem: Unusquisque habeat propriam propter fornicationem (I Cor. VII). Praeterea sunt aliae honestae causae de quibus nihil vel parum scriptum invenitur, velut inimicorum reconciliatio et pacis redintegratio. Sunt etiam aliae minus honestae, sicut viri vel mulieris pulchritudo; quae animos amore inflammatos frequenter impellit ad ineundum conjugium ut suum valeant explere desiderium. Quaestus quoque et amor divitiarum frequenter causa est; et quaedam alia quae per se animadvertere potest quicunque diligentiam adhibere voluerit. Nec credendum est quibusdam qui dicunt nullatenus esse conjugium quod contrahitur propter causas posteriores, id est propter pulchritudinem vel alias. Constat enim conjuges fieri quicunque ex communi consensu se invicem recipiunt, quamvis amore inflammati ad explendum desiderium conveniant. Etenim hoc manifestissime liquet per exemplum patriarchae Jacob, qui Rachel magis quam Liam sibi copulare voluit causa pulchritudinis, dicente Scriptura: Lia lippis erat oculis, Rachel decora facie et venusta aspectu, quam diligens Jacob ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua septem annis (Gen. XXIX). Eadem res in Deuteronomio declaratur his verbis: Si videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam, voluerisque habere eam uxorem, introduces in domum tuam (Deut. XXI).