CAP. X. Quae personae devotae videantur posse facere conjugium et quae non.

Virgines devotae postquam ab episcopo sunt consecratae, et viduae velatae, nullo modo possunt facere conjugium. Hoc enim de velatis viduis insinuat verum esse Paulus ad Timotheum scribens his verbis: Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt; habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V). Juxta quam auctoritatem beatus Gregorius de eisdem velatis viduis ad Bonifacium scribens ait: Viduas descendentes a proposito viduitatis credo te noscere a sancto Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas, quas et nos auctoritate apostolica damnandas et a communione fidelium atque a liminibus Ecclesiae arcendas fore censemus, quousque ad bonum quod coeperunt invitae aut voluntariae revertantur. Et paulo post: Viduae quae se velare promiserunt et demum apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reversae, a liminibus Ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae. Beatus vero Innocentius de virginibus velatis sic decrevit: Quae ergo spiritualiter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is qui se junxerant de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur ut quaecunque vivente viro alteri nupserit habeatur adultera; nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat et postea ad humanas nuptias transmigravit? Videtur autem aliquantulum insistendum esse his dictis Innocentii: Non enim videntur solummodo conjugium negare velatis virginibus; sed etiam locum poenitentiae quandiu corruptores earum vixerint. Sed potius intelligendum est non eis interdictam esse poenitentiam nisi quandiu ipsae et earam corruptores simul in suo consortio et in voluntate peccati vixerint. Hoc enim declarat sequens similitudo de muliere proprium habente conjugem et cum alio fornicante; cui non potest negari poenitentia quamvis corruptor ejus vivat si ab ejus consortio et a crimine recesserit. Virginibus autem non velatis, quamvis voto se ad continentiam astrinxerint, videtur Innocentius concedere in conjugio post votum inito remanere. Qui de hujusmodi virginibus sic decrevit. Haec quae nondum sacro velamine sunt rectae tamen in proposito virginali semper se humiliaverunt permanere, licet velatae non fuerint si forte nupserint, his agenda aliquo tempore poenitentia est; quia sponsio earum a Domino tenebatur. De viduis autem non velatis non habemus certam auctoritatem quae illas in conjugio post votum initio remanere prohibeat vel permittat. De viris autem qui voverunt continentiam, sic est observandum, ut si effecti sint eremitae sive monachi sive clerici, nullo modo liceat eis post votum inire conjugium. De laicis autem qui votum faciunt nec assumunt religionis habitum, dubitatur an possint facere conjugium; cum tamen illis potius quam omnibus aliis personis post votum continentiae, potentiam contrahendi conjugium auferre videatur haec auctoritas Hieronymi. Voventibus castitatem non solum nubere, sed etiam nubere velle damnabile est. Hoc loco praetermittendum esse non arbitror quod Beda in expositione super Lucam videtur affirmare: Beatam Mariam virginem antequam inisset cum Joseph conjugium, decrevisse quod vitam duceret virginalem. Quod equidem a veritate videtur discordare: cum beata virgo esset prudentissima et novisset quaecunque pie promittuntur Domino esse fideliter persolvenda. Verisimile est igitur quod ab adolescentia se Deo totam commiserat parata sive ad nubendum sive ad continendum, quemadmodum Deum velle cognosceret. Quod testatur Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia his verbis: Istud credendum est quod beata virgo mente duntaxat, id est, consensu mentis fuerit conjux Joseph; et quod proposuisset permanere in virginitate si Deo placeret, et aliter agere si ipse vellet. Ex hac auctoritate et ex hoc quod ipsa renuit non desponsari, manifeste apparet eam (antequam desponsaretur) continentiam non vovisse; quod tamen certum est eam et virum ejus postea promisisse, ex quo utrique mysterium Dominicae incarnationis angelo revelante innotuit.