CAP. XI. Quod cognati non debent nisi post gradum septimum copulari.

Cognati in septimo gradu vel infra non possunt copulari. Unde Gregorius progeniem suam unumquemque ad septimam observare decrevimus generationem; et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad conjugalem copulam accedere denegamus; quod si fecerint, separentur. Ex consilio Lugdunensi: Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant. Sciendum est quod primus cognationis gradus est frater et soror, quos etiam truncum appellat Isidorus; secundus autem gradus, est nepos et neptis: tertius pronepos et proneptis; quartus abnepos et abneptis; quintus adnepos et adneptis; sextus trinepos et trineptis; septimus trinepotis nepos et trinepotis neptis. Et est notandum quod Isidorus qui in cognatione non plures gradus quam sex enumerat praetermittit primum gradum, id est fratrem et sororem et nepotem et neptem primum gradum appellat. Praemissis est adjungendum quod cognati sibi scienter copulati non faciunt conjugium; sed debent separari et pro incestu poenitentiae supponi. Qui vero ignoranter copulantur de crimine per ignorantiam excusantur; nec tamen asserendum est inter eos esse conjugium nisi ex permissione Ecclesiae propter utilitatem aliquam dispensative sit confirmatum, exemplo beati Gregorii qui angelos post susceptionem fidei in quarto gradu permisit copulari. Sicut autem non licet eis qui inter se cognati sunt conjungi usque in septimum gradum; ita etiam si de duobus legitime copulatis unus moritur, non licet alteri conjugem accipere de cognatione prioris conjugis usque in septimam generationem. Hoc loco non est transeundum quiddam quod Gregorius Venerio episcopo scribens videtur affirmare. Dicit enim de viro et muliere cum in commistione una caro sint effecti: cognationem unius ad alterum pertinere. Ideoque si vir obierit et uxor ejus alium duxerit, filios a secundo viro genitos prohibet uxores ducere de cognatione prioris viri, affirmans quod filii sua matre mediante ad cognationem prioris viri pertineant, cum quo mater eorum una caro exstiterat. Hoc autem decretum Gregorii non servat Ecclesia. Jam enim sequeretur quod nulli de duabus diversis cognationibus praeter duas personas solas possent copulari. Unde contingeret quod fere nullus conjugem sibi congruam inveniret.