|
Sicut autem non licet fieri conjugium in carnali cognatione, ita nec in
spirituali. Est autem spiritualis cognatio inter compatrem et commatrem,
et inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit; vel in
catechizatione aut in confirmatione tenuit. Est etiam spiritualis
cognatio inter filios ejusdem hominis carnales et spirituales.
Spirituales autem filii sunt qui de sacro fonte levantur, vel in
catechizatione vel in confirmatione tenentur. Quod autem compater et
commater inter se jungi nequeant, nec pater spiritualis suae filiolae,
nec mater spiritualis suo filiolo: monstratur ex concilio Maguntiensi
his verbis: Si filiola aut commatrem suam spiritualem aliquis in
conjugio duxerit, separandos esse judicamus et gravi poenitentia
plectendos. Quod autem filius vel filia spiritualis nulli carnali filio
vel filiae ejusdem hominis copulari valeant: monstrat Nicolaus papa ad
Bulgaros scribens in haec verba: Est inter fratres et filios
spirituales, grata et sancta communio; quae non est dicenda
consanguinitas, sed potius habenda spiritualis proximitas. Unde quidem
inter eos arbitramur fieri non posse conjugale connubium; quoniam quidem
nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt, venerandae
Romanae leges matrimonium contrahi permittunt. Est etiam attendendum
quod idem papa Salomoni episcopo scribens affirmat, eidem viro non
licere duas habere commatres, unam post alteram, quam institutionem non
multum observat Ecclesia.
|
|