|
Qui se prius adulterio maculaverunt prohibentur a canonibus ne postea
sibi invicem conjugio copulentur. Unde Leo: Non potest esse matrimonium
cum qua fuit adulterium. De eadem re ex concilio Tiburiensi: Relatum est
auribus sanctorum sacerdotum quemdam alterius uxorem stupro violasse, et
insuper juramentum dedisse ut post legitimi mariti mortem si
superveniret, eam duceret uxorem: quod et factum est. Tale igitur
connubium prohibemus et anathematizamus. His auctoritatibus vetantur
inter se facere conjugium qui se prius adulterio polluerunt. Sed tamen
inter tales posse contrahi matrimonium testatur Augustinus ita dicens in
lib. De nuptiis et concupiscentia: Denique mortuo viro cum verum
connubium fuit, fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium
fuit. Cum igitur haec posterior auctoritas hoc permittat quod priores
prohibent, attendere licet quod praeteritis temporibus tales personae
poterant licite copulari, sicut de David et Bethsabee legitur. Sed
postea ad terrorem est interdictum. Unde si qui tales his temporibus
conjunguntur et in ecclesiis praedicta institutio suscepta sit et
confirmata, non fit inter eos conjugium, nisi per dispensationem ab
Ecclesia sit permissum.
|
|