|
Inter servum et liberam, et liberum et ancillam juxta Romanas leges
prohibetur fieri conjugium. Unde in constitutionibus Novellarum: Si quis
per errorem mulierem ancillam duxerit liberam putans esse, vel
econtrario, si libera mulier servo per errorem juncta sit: dicendum est
omnino nuptias non constituisse. Inter liberum et ancillam, servum et
liberam nuptiae contrahi non possunt. Eadem res affirmari videtur ex
concilio apud Tertineriam celebrato, in quo factum est decretum
hujusmodi: Si quis ingenuus ancillam alterius uxorem acceperit et
existimat quod ingenua sit, si ipsa femina postea fuerit in servitutem
redacta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si
voluerit aliam accipiat. Si eam autem servam sciebat et collaudaverat;
postea eam ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de servo
alterius facere debet. Itaque ex his auctoritatibus datur intelligi quod
inter servam personam et liberam non fiat conjugium, in quibuscunque
Ecclesiis illud est prohibitum et communiter confirmatum; sed in illis
ecclesiis quae nondum illam institutionem susceperunt, bene fit inter
tales personas conjugium, sicut in multis ecclesiis Gallicanis fit
frequenter libero retinente libertatem et servo servitutem. Quod videtur
affirmare Augustinus sic dicens: Si femina ingenua acceperit servum,
sciens quod servus esset, habeat eum; quia omnes unum Patrem habemus in
coelo, una lex erit viro et feminae. Leges quoque videntur affirmare
quoddam mirabile, hoc scilicet quod inter liberum et ancillam non possit
fieri matrimonium, quamvis etiam eorum Domini permittant et ex voluntate
consentiant. Nos autem inter servas personas saltem dominis
consentientibus credimus fieri conjugia: exemplo Hebraeorum qui, quamvis
servi essent in Aegypto, tamen nuptias legitime celebrabant. Hoc etiam
confirmatur ex concilio Maguntiensi in quo de conjugio servi et ancillae
taliter est decretum. Si servum et ancillam Dominus amborum in
matrimonium conjunxerit; et postea liberato servo ancilla non potest
redimi quae in servitio est, ideo matrimonia non salvantur. De qua re
etiam decretum est in concilio Cabilonensi. Dictum est quod nobis quidam
matrimonia legitima potestativa quadam praesumptione dirimant, non
attendentes illud Evangelicum: Quod Deus conjunxit homo non separet
(Matth. XIX). Unde visum est nobis ut conjugia servorum non dirimantur,
etiam si diversos dominos habeant; sed in uno conjugio permanentes
dominis serviant suis. Et hoc in illis servandum est ubi legalis
conjunctio fuit et per voluntatem dominorum. Et attende quod in fine
hujus capituli videtur affirmari quod inter servum et ancillam absque
permissione dominorum nequeat fieri copula conjugalis, videtur tamen
rationabiliter quod inter eos possit fieri conjugium si ex communi
consensu copulentur, quamvis eorum domini ignoraverint. Si enim
contingeret juvenem et puellam quorum uterque Christianus esset et liber
a Saracenis captivari et in servitutem redigi, quae ratio vetaret pro
vitanda fornicatione ex communi consensu copulari?
|
|