|
Postquam ostensum est, a quibus personis inter se vel cum aliis non
potest contrahi conjugium deinceps de stabilitate conjugii est
tractandum Dominus insinuans non temere et passim dissolvendum esse
conjugium Judaeis quaerentibus si liceret dare libellum repudii sic ait:
Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX). Quod Domini
praeceptum sequens Paulus apostolus sic prohibuit, ne uxor virum, aut
vir uxorem dimitteret. Postquam igitur legitime sunt copulati vir et
mulier, semper conjugalem societatem custodire debent dum vixerint, nex
alter alteri poscenti debitum carnis debet subtrahere, dicente Apostolo:
Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir non
habet potestatem sui corporis, sed mulier (II Cor. VII.) At si utrique
placet ex communi consensu, possunt continere ad tempus; et postea
debent remeare ad torum. Unde Apostolus: Nolite fraudare invicem, nisi
ex communi consensu ad tempus ut vacetis orationi (I Cor. VII).
Manifestum est igitur quod neuter potest facere votum continentiae nisi
idem placeat utrique, et idem uterque voveat; cum sint una caro, et
alter habeat corpus alterius in sua potestate. Unde Gregorius Theotistae
patriciae scribens ait: Cum boni conjuges aut meritum angere desiderant
aut anteactae vitae culpas delere, ut se ad continentiam astringant et
meliorem vitam appetant, licet. Si vero continentiam quam vir appetit
mulier recusat, dividi conjugium non licet. De eodem Nicolaus Carolo
regi scribens, ait: Scripsit nobis Theoberta regina se velle dignitate
seu copula exui et sola vita privata se esse contentam desiderare; cui
nos scripsimus non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam conjux ejus
Lotharius eligeret. Hi auctores affirmant licere utrumque votum simul
facere; sed uni sine altero non licere. Unde manifestum est quod si unus
absque consensu alterius se ad religionem convertit et alter
reclamaverit, conversum esse cogendum ut ad torum et ad saeculum redeat,
quamvis tonsuram monachi et vestem acceperit. Si vero uterque votum
facit, necesse est ut in continentia permaneant. Unde scriptum est in
Registro ad Adrianum notarium: Agothosalatrix praesentium litterarum
conquesta est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio urbici
esse conversum. Quod ad ejusdem abbatis culpam dubium non est pertinere;
unde peritiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discutiat si
forte cum ejus voluntate conversus, vel si ipsa se mutare promiserat, et
si hoc repererit, ut illum in monasterio permanere provideat, et hanc,
sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est nec quoddam
fornicationis crimen (propter quod licet viro relinquere uxorem)
praedictam mulierem commisisse cognoveris, volumus ut maritum suum illi
etiam si tonsuratus est reddat omni occasione cessante. Hic est
attendendum quod quando homines causa Dei se voto astringunt vel
continent, non solvant contra Domini praeceptum conjugium. Sed cum Deus
(pro cujus amore continent) eos separet ab amplexu; jam de carnali,
sanctum et spirituale fit conjugium. Et licet vir efficiatur abbas et
mulier abbatissa, tamen dum vivunt semper sunt conjuges; nec tamen ideo
aliquis putare debet inter monachum et monacham posse contrahi
conjugium, cum ipsi de reddendo carnis debito non valeant facere
consensum legitimum.
|
|