CAP. XIX. De causis divortii conjugalis.

De causis illis agendum est quae faciunt divortium inter conjuges. Dominus noster insinuavit posse dimitti uxorem a viro causa fornicationis ubi ait: Quicunque dimiserit uxorem, nisi causa fornicationis, et aliam duxerit, maechatur; et qui dimissam duxerit moechatur (Matth. IX). Manifestum est autem quod propter eamdem causam dimittere virum uxori permittitur. Nam cum sint una caro et corpus unius sit in potestate alterius, eamdem legem permanendi vel se dimittendi sortiti sunt. Cum autem fornicationis causa faciat divortium, non ille qui dimittit, sed ille qui pro culpa sua dimittitur, separat conjugium. Est autem fornicatio duplex: corporalis et spiritualis. Fit autem corporaliter quando vir, vivente uxore, aut mulier vivente viro, ex conscientia se alteri conjungit aut clam aut manifeste. Ideo ex conscientia apposui: quia si contingeret ut mulierem aliam ignorante viro uxor in lecto collocaret et se illi vir deceptus commisceret de fornicatione virum ignorantia excusaret. Cum autem unus de conjugibus fornicationem incurrit, non licet alteri fornicantem dimittere, nisi ipse expers fornicationis exstiterit. Unde Augustinus tractans de sermone in Monte, sic dicit: Nihil iniquius est quam fornicationis causa dimittere uxorem suam, si ipse convincitur fornicari. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem suam, prior debet esse a fornicatione purgatus. Augustinus: Cum autem pro tali fornicatione conjugium separatur, dimittenti vel dimisso non licet ad aliam transire copulam, Apostolo dicente: Iis qui matrimonio juncti sunt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro reconciliari (I Cor. VII).

Ex qua auctoritate intelligitur non solum hoc quod facto pro fornicatione dissidio tantum inter se conjuges remaneant, cum in aliam nequeant copulam transire; sed etiam istud quod possint reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissum ad se alteri revocare placuerit. Cui tamen videtur contradicere Salomon, dicens: Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens (Prov. XVIII). Hieronymus quoque reconciliationem talium videtur prohibere; qui de quadam muliere quae vivente viro alii nupserat ad Amandum scribens presbyterum sic dicit: Rem novam loquor, imo non novam sed veterem; quae Veteris Testamenti auctoritate confirmatur. Si mulier reliquerit secundum virum et reconciliari voluerit priori, non potest. Nos autem magis credimus Apostolo qui, sicut praedictum est, permittit viro reconciliari mulierem quae, dimisso viro fornicatore, non vult innupta permanere. In quo Augustinus sequens Apostolum sic dicit in secundo libro De adulterinis conjugiis: Non erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur remissio peccatorum fieri. De eadem re dicit Hermes in libro Pastorum Ego dixi pastori: Domine, si quis mulierem fidelem habuerit in domo et hanc invenerit in adulterio, nunquid peccat vir si convivit cum illa? Et dixit mihi: Quandiu nescit peccatum ejus, sine crimine vivit cum illa; si autem sciverit vir uxorem deliquisse et non egerit poenitentiam mulier, et permaneat in fornicatione sua et convivit vir cum illa, peccati reus erit, et particeps moechationis ejus. Quid igitur si permanet in vitio suo mulier? Et dixit: Dimittat illam uxorem, et vir per se maneat. Quid si mulier dimissa poenitentiam egerit et voluerit ad virum suum reverti, num recipietur a viro suo? Et dixit: Imo, et si non receperit eum vir suus peccat, et magnum peccatum admittit sibi. Ergo debet recipere peccatricem quae poenitentiam egit, sed non saepe. Ex praedictis itaque auctoritatibus liquet quod mulierem a fornicatione discedere volentem non debet vir abjicere; sed de fornicatione poenitentem et reconciliari volentem debet et potest causa Dei suscipere. Non est hoc loco praetermittendum quando aliquis cognatam uxoris propriae incestu maculavit, si illud occultum est, nec probari potest; judicat Ecclesia illum peccatorem suscepta poenitentia cum uxore sua remanere nec incestum facere cum uxore legitima. Si vero manifestum est, judicare solet Ecclesia ab uxoris consortio esse separandum. Potest tamen indulgentia fieri si uxor ejus et illa quam polluit in remotioribus gradibus cognatae sint.