|
Quia vero sunt quidam haeretici qui detestantur nuptias et judicant
damnabilem viri et mulieris copulam conjugalem; ad praesens dicendum est
utrum res bona an mala conjugium. Affirmamus igitur conjugium rem esse
bonam et nullo modo malam. Quod apparet non solummodo ex hoc quod
conjugium Dominus primus instituisse legitur in Genesi, dicens: Crescite
et multiplicamini (Gen. I); sed etiam per hoc quod Christus in Cana
Galilaeae, vino in aquam mutato nuptias miraculo commendavit (Joan. II);
et postea inter virum et uxorem (nisi causa fornicationis) dissidium
fieri prohibuit. Apostolus quoque dicit: Virgo non peccat si nubat (I
Cor. VII). Constat itaque rem bonam esse conjugium. Cujus opus, id est
sexuum commistio inter primos homines et eorum successores sine carnis
incentivo et ardore libidinis omni tempore compleretur, si homines in
obedientia sui Creatoris permansissent. Et sicut eleemosynam dare bonum
est opus et remunerabile, ita coitus viri et mulieris bonus et
remunerabilis esset qui tunc ageretur absque omni vitio et sola
intentione generandi. Quia vero homines transgressione sua carnalem
concupiscentiam incurrerunt, sine qua nequeunt vir et mulier commisceri;
idcirco factus est actus ille malus et reprehensibilis nisi excusetur
per bona conjugii. Quod autem per conjugium excusetur testatur
Augustinus super Genesim ad litteram de conjugio loquens his verbis:
Quod sanis posset esse officium aegrotantis est ad remedium:
|
|