CAP. XX. De spirituali fornicatione.

Spiritualis autem fornicatio est vel generalis de qua dictum est: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII); vel est spiritualis sicut idololatria et alia infidelitas Christianae fidei contraria, velut judaismus. Et hac spirituali fornicatione permittitur homini fideli dimittere conjugem infidelem. Quod ex verbis Apostoli percipitur, qui cum vetuisset ex auctoritate Domini ne fidelem conjugem fidelis amitteret; postea de fideli viro et uxore infideli loquens, sic ait: Nam caeteris ego dico non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si qua mulier virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non relinquet eum (I Cor. VII). Ex his verbis apparet quod fideli liceat infidelem relinquere, quamvis sit perfectum propter infidelem lucrandum Deo, remanere cum infideli si ipse consenserit. Nisi enim liceret infidelem dimittere, ita ex auctoritate Domini inter istorum utrumque vetaret fieri divortium, sicut inter utrumque fidelem vetuerat. Videtur etiam Apostolus permittere quod dimisso infideli alium sibi fidelem possit copulare. Dicit enim. Si infidelis discedit, discedat: non enim frater aut soror subjecta est servituti in hujusmodi (ibid.). Haec equidem dicendo nec addendo ut infideli dimisso fidelis innupta permaneat, sicut agendum de utroque fideli praeceperat; aperte dat intelligere quod dimisso infideli postea fidelis valeat alii fideli se conjungere. Nec istud contrarium est Apostolo dicenti: Praecipio non ego sea Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si dicesserit manere innuptam (ibid.) Hoc enim dictum est de illis quorum uterque fidelis est; quando autem alter infidelis est, licet fideli infidelem retinere vel abjicere sicut per Eutitianum papam monstratur qui ait: Si quis gentilis gentilem duxerit uxorem ante baptisma; post baptismum in sua potestate erit eam habere vel dimittere. Dignum videtur inquisitione utrum liceat viro uxorem dimittere pro qualibet fornicatione, id est pro avaritia vel aliis criminibus ad quae uxor scelerata credens atque confitens fidem catholicam virum conatur applicare. In quo animadvertendum est quod si uxor non patitur secum habitare virum nisi vir sceleribus ejus communicet, prius debet vir ab ejus separari consortio quam ejus sceleribus inquinetur; juxta illud praeceptum Domini: Si oculus tuus dexter scandalizaverit te, erue eum et projice eum abs te (Matth. V). Si vero uxor confitens fidem catholicam patitur virum cohabitare, quantumcunque sit scelerata non debet ab ea vir discedere. Si post legitimam viri et mulieris desponsationem alterum eorum contingeret incidere in lepram vel in aliam infirmitatem quantumcunque gravissimam; non propter hoc sanus potest infirmum dimittere, sed debet eum sustentare et etiam carnis debitum si infirmus poposcerit exsolvere. Unde Augustinus in lib. De sermone Domini in Monte: Si uxorem quisquam habeat sive sterilem sive deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis vel doloribus laboribusque confectam, et quidquid, excepta causa fornicationis, excogitari potest, vehementer horribilem eam pro societate et fide sustineat. De iis qui, legitime juncti, postea nequeunt carnaliter misceri, si alter eorum vel quod uterque reclamaverit, ideo quod nequeant sibi carnis debitum reddere: gallicana judicat Ecclesia (juxta tenorem legum et quorumdam decretorum) ut inde suscepta fide et legitima probatione discedant, et aliis si velint se conjungant. Unde in libro sexto Codicis: Si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos annos continuos computando misceri minime propter naturalem imbecillitatem valeat, mulier potest vel ejus parentes sine periculo dotis amittendae repudium marito dare. Si qua mulier se proclamaverit quod vir suus nunquam coiisset cum ea, exeant inde ad crucem, et si verum fuerit separentur, et illa quid vult faciat. Beatus vero Gregorius eos qui noscuntur cum aliis coisse personis non permittit postquam conjuncti sunt a se discedere, quamvis nequeant opus complere nuptiarum. Si autem vir frigidae naturae fuerit, tunc facta ejus probatione illum et mulierem a se permittit discedere, dicens ita: De his requisitus, qui ob causam frigidae naturae dicuntur non posse invicem opera carnis dantes commisceri, dissidium concedimus. Iste vero si non potest uti ea, pro uxore habeat quasi sororem. Quod si mulier causatur Volo mater esse, uterque septima manu dicat ut nunquam per commistionem carnis conjuncti una caro effecti fuissent, tunc videtur mulier posse secundas contrahere nuptias. Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc peracta poenitentia priora cogantur recipere connubia. Haec auctoritas Magni Gregorii aperte prohibet separari conjuges legitime conjunctos qui possunt cum aliis coire, quamvis nequeant inter se commisceri. Et in hoc concordat Domino prohibenti ne vir dimittat uxorem nisi causa fornicationis (Matth. XIX). Si vero post legitimam conjunctionem ex aliqua causa hoc incurrerit ut vir filium uxoris suae vel mulier filium viri sui de sacro fonte levaverit, vel in catechizatione sive in confirmatione tenuerit; propter hanc causam non debent separari. Unde Nicolaus Salomoni episcopo scribens ait: Nosse desideras utrum mulier quae viri sui filium de sacro fonte levavit possit cum eodem viro copulari. Quos sic posse conjungi decernimus; quia secundum sacros canones nisi amborum consensu nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem, cum praecipiat Apostolus: Nolite, inquiens, fraudare invicem nisi ex consensu ut vacetis orationi (I Cor. VII). De eadem re Joannes papa Anselmo Leguniginae episcopo Ecclesiae isto modo scribit: Ad limina Apostolorum praesens homo Stephanus nomine veniens nostro praelatui innotuit quod filium suum in extremo vitae positum necdum baptismi unda lotum necessitate cogente baptizasset, eumque propriis manibus suscepisset; atque hujus rei negotio notitiae tuae patefacto reverentia tua zelo Dei flagrans praefatum hominem a sua judicaverit conjuge esse separandum. Quod fieri nullatenus debet Scriptura dicente: Quod Deus conjunxit homo non separet, (Matth. XIX). De eodem in concilio Cabilonensi: Dictum est quasdam feminas fraudulenter ut a viris suis separarentur proprios coram episcopis filios tenuisse ad confirmandum. Unde nos dignum duximus ut si qua mulier filium suum coram episcopo tenuerit ad confirmandum quandiu vivat poenitentiam agat: a viro tamen suo non separetur. His auctoritatibus confirmatur quod conjuges separari non debeant si, postquam legitime conjuncti sunt, alter levat filium alterius de sacro fonte vel tenet ad confirmandum. Sed Deusdedit papa videtur contrarium affirmare sic dicens: Pervenit ad nos diaconus sanctitatis vestrae epistolam deferens quod quidam viri et mulieres praeterito Sabbato pro magno populorum incursu nescientes filios suos sumpsisse de lavacro sancto; sed beatae memoriae sancti Patres Innocentius et Coelestinus coepiscoporum plurimorum consensu in apostolorum principis Ecclesia prohibentes talia scripserunt et confirmaverunt ut nullomodo se in conjugio reciperent mulieres et viri qui quacunque ratione susceperint natos; sed separarent se, ne suadente diabolo, tale vitium inolescat per mundum. Haec papa Deusdedit: Sed non est ei in hoc accedendum, cum prohibeat Dominus virum dimittere uxorem nisi causa fornicationis (ibid.). Et etiam Innocentius et alii auctores quos ipse induxit ad suam sententiam corroborandam de illis tantum agere videntur qui ante compatres et commatres fuerunt quam conjuges essent, quos jure prohibuerunt ne se conjugio reciperent. Sicut superius dictum est, fornicationem sive corporalem sive spiritualem sufficere ad separationem conjugii, ita verum est omnes causas quas superius diximus impedire personas aliquas ne possint facere conjugium, procul dubio sufficere ad earumdem personarum separationem si forte tales personae conjunctae sint. Cum enim votum continentiae ante conjunctionem contractum impediat monachum et monacham ne possint facere matrimonium, propter idem separari debent si forte post illud conjuncti sunt. Similiter de cognatione et de aliis judicandum est ut quaecunque causae obsistunt aliquibus personis ne conjuges fieri valeant eaedem ad separationem earum si forte conjunctae sint valeant. De cognatione tamen est hoc attendendum si inter virum et uxorem propriam reperitur in gradibus remotioribus, potest eis indulgentia fieri; quod si non fiat debent separari. Separatio autem cognatorum sic fieri debet, ut duo vel tres de parentela jurent cognationem; aut si eorum parentela tota defecerit, tunc a vicinis antiquioribus et veracioribus fiat probationis juramentum.