|
Superioribus adjungendum est quod de viro et de muliere copulatis
legitime, si alter moritur et alter supervivit, licet superstiti sine
offensione secundas inire nuptias, juxta Apostolum dicentem: Mulier
alligata est viro quanto tempore vivit vir ejus; quod si dormierit vir
ejus liberata est a lege viri, cui vult nubat tantum in Domino (I Cor.
VII). Nec solae primae vel secundae nuptiae sunt licitae; sed etiam
tertiae et quartae et aliae, juxta Augustinum qui dicit: De tertiis et
quartis et ultra de plurimis nuptiis solent homines movere quaestionem.
Unde breviter respondeo, nec me ullas nuptias audere damnare nec
verecundiam numerositatis auferre. Idem testatur Hieronymus dicens: Ego
nunc libera voce exclamo non damnari in Ecclesia bigamiam, imo nec
trigamiam; et ita licere quinto et sexto, quoniam et secundo marito
nubere. Itaque apparet ex supradictis auctoritatibus quod liceat post
mortem conjugum nuptias multoties celebrare. Potest tamen aliquibus
videri quod peccatum sit bigamia, cum Apostolus describens hominem
honore episcopali dignum dicat eum esse virum unius uxoris (I Tim. III),
ab honore bigamos excludens quasi transgressores. Sed sciendum est illud
fieri non culpa bigamiae, sed pro sacramenti honestate. Honestius enim
vicem Christi gerit episcopus qui junctus est soli mulieri, sicut uni
Ecclesiae junctus est Christus. Videtur tamen affirmare quod bigamia sit
peccatum illud Caesariensis decretum concilii. Presbyterum nuptiis
bigami prandere non convenit; quia cum poenitentia bigamus egeat, quis
erit presbyter qui talibus nuptiis possit praebere consensum? Sed non
dicimus bigamum ideo egere poenitentia quod sit peccatum secundas
nuptias facere; sed quia forsitan cum sit nimis incontinens (ut
contingere solet) ultra modum in uxorem propriam exerceat libidinem. Nec
presbyter talibus nuptiis debet consentire, eo quod eas frequentando
homines exhortetur ad nuptias frequenter iterandas.
|
|