|
Jam ad praesens videtur inquirendum an toties peccent vir et mulier
quoties commiscentur. Sciendum est igitur quod coitus cum extranea
muliere peccatum est. Omnis autem ille coitus qui fit contra naturam cum
quacunque fiat muliere criminosus et abominabilis est. Coitus etiam cum
propria conjuge, si fiat solummodo pro explenda voluptate, culpabilis
est; sed per conjugium venialis et per levem satisfactionem excusabilis.
Unde Augustinus de bono nuptiarum: Hoc quo conjugati victi per
concupiscentiam utuntur invicem ultra necessitudinem liberos procreandi,
ponam in iis pro quibus quotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra
sicut et nos dimittimus debitoribus notris (Matth. VI). Non autem
videtur illorum coitus culpabilis qui cum suis conjugibus causa prolis
generandae et in cultum Dei educandae commiscentur; vel qui suis
conjugibus exigentibus reddunt carnis debitum. Hoc enim ex auctoritate
Domini videtur approbari, quod post diluvium cum jam homines sine
concupiscentia carnis non possent commisceri, tamen virum et mulierem ad
generandum praecepit copulari, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen.
VIII). Quod utique Dominus non jussisset si nullo modo sine peccato
fieri posset coitus conjugalis. Dominus enim peccata prohibet, nec
propter bonum praecipit facere malum. Illud quoque Domini praeceptum
Augustinus considerans conjuges causa prolis coeuntes non peccare
affirmavit, sic dicens in libro De bono conjugali: Conjugalis concubitus
generandi gratia non habet culpam; concupiscentiae vero satiandae (sed
tamen cum conjuge) propter tori fidem venialem habet culpam. Si autem
opponit aliquis dicens omnem carnis delectationem esse malam et peccatum
sine qua non potest fieri coitus conjugalis, respondemus equidem quod
talis delectatio mala est, quia peccati poena est; sed tamen non omnis
carnis delectatio peccatum est. Etenim verisimile est carnem Domini
nostri Jesu Christi quae semper fuit immunis a peccato delectatam esse
requiescendo post fatigationem, et comedendo post esuriem. Delectatio
namque talis omni homini naturalis est post transgressionem priorum
hominum; et nisi sit immoderata non est peccatum. Similiter delectatio
quae sentitur in coitu naturaliter, nisi sit immoderata, non videtur
esse peccatum in conjugibus qui causa prolis coeunt vel debitum reddunt.
Excusatur enim penitus conjugium, nec usquam legitur pro ea conjuges
aliquam poenam sustinere, quamvis nullum peccatum remaneat impunitum.
Videtur ab hac sententia beatus Gregorius dissentire et testari quod
conjuges sine peccato nequeant commisceri, dicit enim: Romanorum ab
antiquis temporibus semper usus fuit post admistionem conjugis, et
lavacri purificationem quaerere et ab ingressu Ecclesiae paululum se
temperare. Nec hoc dicentes culpam deputamus esse conjugium; sed, quia
ipsa licita admistio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a
sacri loci ingressu abstinendum est; quia ipsa voluptas sine culpa
nullatenus esse potest. Nos autem si priores auctoritates et rationes
sequi volumus, determinemus beatum Gregorium hoc dixisse de illa
voluptate, id est immoderata libidine pro qua explenda conjuges
frequenter coeunt; non quia semper hoc faciunt, sed quia nulli sunt
conjuges qui valeant illam semper evitare. Quia igitur talem voluptatem
aliquando conjuges incurrebant, ab ingressu Ecclesiae post suam
commistionem temperabant.
|
|