CAP. IV. Quae sint bona conjugii.

Nunc quae sunt bona conjugii breviter inquiramus. Sunt igitur tria bona conjugii: fides, proles, sacramentum; de quibus sic dicit Augustinus: Bonum nuptiarum tripertitum est: fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne post vinculum conjugale cum altero vel altera concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, religiose doceatur; in sacramento ut conjugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Et attende quod tertium bonum ideo vocatur sacramentum, quia signum est sacrae rei, hoc est inseparabilis conjunctionis quae est inter Christum et Ecclesiam. Praeterea sunt alia conjugii bona velut vitatio fornicationis et amicitia viri et mulieris ex societate procedens conjugali; et aliquando pax inter homines sibi prius hostiliter adversantes. Sciendum est autem inter quasdam personas aliquando contrahi conjugium in quo nullum tamen de praedictis bonis potest inveniri. Contingit enim ut aliqui conjungantur non causa prolis, nec pro vitando malo fornicationis; ex quorum conjunctione nec inter ipsos nec inter alios amor aut concordia provenit.