|
Quia homines diversorum temporum diversas leges et consuetudines in
conjugiis habuisse cognoscimus, idcirco diversos status conjugii juxta
diversitates temporum breviter transcurramus. A principio temporis inter
duos, id est solum virum et solam mulierem inchoatum est conjugium, per
os Adae dicente Domino: Erunt duo in carne una (Gen. II). Et est
verisimile quod inter personas duas et non plures contractum fuisset per
omnem successionem temporis; si primi homines in obedientia
permansissent, tunc enim homines absque carnis incentivo coeuntes filios
Deo subditos generassent, et nunquam opus fuisset aliquem virum simul
duabus uxoribus copulari, propter cultum Dei dilatandum, cum omnes unum
Deum cognoscerent et amarent. Post conjunctionem primi viri et primae
mulieris filii et filiae eorum matrimonio sunt conjuncti; sed unus uni
tantum. Hoc autem quod eo tempore frater sorori suae conjunctus est,
constat ob hanc causam evenisse quod non inveniebantur aliae mulieres et
alii viri quibus filii et Aliae Adam conjungerentur. Primus autem omnium
Lameth legitur simul duas sibi feminas copulasse; et hoc factum
reprehenditur in Lameth, quia pro explenda voluptate carnis compertum
est eum hoc egisse. Postea vero, multiplicato humano genere, cum jam
fere omnes falsos deos adorarent, paucissimis in cultu unius Dei
permanentibus permissum est, imo specialiter injunctum est cum duabus
vel pluribus eodem tempore matrimonium contrahere. Quod idcirco factum
est ne illis paucis et filiis eorum deficientibus notitia et cultus Dei
oblivione deleretur. Nec illud fuit institutioni Dominicae contrarium.
Quamvis enim Dominus inter duos conjugium inchoaverit, non tamen si
urgeret necessitas inter plures fieri prohibuit. Moyses autem a tempore
legis interdixit fieri conjugia cum matre propria, cum noverca, cum
sorore, cum nepte, cum amita, cum matertera, cum nuru, cum propriae
uxoris filia. Permisit autem separationem fieri ex conjugibus legitime
copulatis dato libello repudii. Et arbitror quod sufficiebat illo
tempore ad contrahendum conjugium alterna viri et mulieris in
necessariis rebus providentia, et consensus de solvendo carnis debito;
ita tamen quod mulier promittebat se fidem tori viro servaturam, vir
autem poterat aliam ducere, et dato libello repudii uxorem dimittere.
Superveniente autem tempore gratiae, cum jam populus fidelis ad copiosam
multitudinem excrevisset, redacta est lex matrimonii ad priorem et
honestiorem institutionem ut solus soli jungeretur, qua copulatione
unius Christi et unius Ecclesiae conjunctio honestius designatur.
Prohibitum est etiam ne intra septimum cognationis gradum aliqui sibi
matrimonio jungerentur. Quod factum est ut extraneos quis nullus
jungebat cognationis affectus, charitas ex societate conjugali
proveniens colligaret. Separatio quoque per libellum repudii est penitus
interdicta.
|
|