|
Jam nunc videamus quid ad contrahendum conjugium tempore gratiae
sufficiat. Credimus igitur sufficere duarum idonearum personarum
legitimum de conjunctione consensum, juxta auctoritatem Nicolai papae,
qui dicit: Sufficiat secundum leges solus eorum consensus de quorum
conjunctionibus agitur. Qui consensus cum solus in nuptiis forte
defuerit, caetera omnia etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Unde
etiam Joannes Chrysostomus dicit: Matrimonium non facit coitus, sed
voluntas. Beatus quoque Ambrosius de eadem re sic ait: Non defloratio
virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Jam nunc restat ut
verba in praedicta diffinitione conjugii posita breviter explicemus.
Ideo diximus duarum personarum; quia hoc tempore cum una muliere non
simul cum pluribus initur conjugium, dicente Apostolo: Propter
fornicationem unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque virum suum (I
Cor. VII). Dicendo uxorem suam et non suas indicavit quod Christiano
homini non liceat habere simul plures. Ideo autem idonearum personarum
diximus; quia multae sunt maneries hominum quibus non licet inter se vel
etiam cum aliquibus aliis personis facere conjugium, de quibus latius
postea disseremus. Ideo diximus legitimum de conjunctione consensum;
quia eos qui conjunguntur sic oportet consentire ut invicem spontanee,
se recipiant, quod judicatur fieri si in desponsatione minime
contradicant. Consentit enim qui minime contradicit, juxta illud
Pandectarum: Intelligitur filia semper patri consentire, nisi evidenter
dissentiat. Et alibi: Quae patris voluntati non repugnat, consentire
intelligitur. Quando autem consentiendo se invicem recipiunt, in illo
consensu continetur quod dum uterque vixerit sibi in necessariis
providebunt; nec carnis debitum nisi ex communi consensu sibi
substrahent, et quod fidem custodient. Debent autem ad hos consentire ex
voluntate, non ex coactione. Coactus enim consensus (qui nec consensus
appellari debet) minime conjugium facit. Sicut testatur Urbanus Sanctio
regi Aragonum scribens in haec verba. De neptis tuae conjugio quam te
cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei
pollicitatione firmasti, hoc discernimus ut si illa virum illum omnino
(ut dicitur renuit) nequaquam eam invitam et renitentem ejusdem viri
cogas conjugio sociari. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et
animus. Ex hac auctoritate intelligitur conjugium fieri inter
consentientes et spontaneos, et non inter renuentes et invitos.
Verumtamen si contigerit eos qui inviti et coacti conjuncti sunt per
aliquod temporis spatium cohabitantes familiariter et amicabiliter
conversari, et diu in suo consortio remanere cum habeant opportunitatem
discedendi, profecto videtur quod consensus sequens suppleat illud quod
praecedens coactio minuerat. Consensum praedicto modo diffinitum
sufficere credimus ad contrahendum conjugium, licet dos defuerit et
sacerdotalis benedictio et alia nuptiarum solemnia, vel etiam ipsa
sexuum commistio sine qua conjuges vere appellati possunt, sicut ex
conjugio virginis Mariae et Joseph evidenter est declaratum. Illud autem
quod Evaristus papa dicit: Aliter legitimum non fit conjugium nisi
dotetur uxor et a sacerdote benedicatur ac solemniter accipiatur; non
ideo dictum est quin solus consensus faciendo conjugio satisfaciat; sed,
quia non adeo honeste et legitime conjunguntur quando clam et furtive
copulantur illis praetermissis, quae ad honestatem sacramenti leges
fieri praecipiunt. Leo quoque non negat fieri ex consensu solo conjugium
quamvis sic dicat. Cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit
ut praeter sexuum conjunctionem etiam haberet in se Christi et Ecclesiae
sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in
qua docetur nuptiale non fuisse mysterium, etc. Nam hoc dicit de
concubinis quae cum ad tempus a viris assumptae sint absque consensu
permanendi et permissione fide conjugalis et celebratione mysterii
nuptialis non sunt conjuges appellandae; non quia celebratio nuptiarum
defuerit, sed quia consensus conjugalis non adfuit.
|
|