CAP. VII. Quod juramentum de futuro non faciat in praesenti conjugium.

Quaeri potest an sufficiat conjugio ad praesens contrahendo juramentum de futuro, quando scilicet in superadulta aetate vir jurat mulieri quod eam accipiet in futuro, et mulier idem jurat viro: nec ad praesens se recipiunt nec adhuc fidem tori servaturos se promittunt. Est enim verisimile quod juramentum pertinens ad futurum non facit conjugium. Hoc enim quod Augustinus et Isidorus dicunt; ex prima dispensationis fide conjuges appellari et quod leges dicunt: illam esse legitimam uxorem (quamvis minime dotata sit) cui vir, tactis sacris Scripturis, vel in oratorio juraverit se illam uxorem habiturum; de juramento et desponsatione illa intelligendum est quando vir et mulier se invicem recipientes jurant se fidem tori et alia jura conjugii ad praesens et deinceps servaturos. Tale enim juramentum facit conjugium, non illud quod pertinet simpliciter ad futurum. Cum enim non fiant conjuges nisi illi qui se ex consensu ad praesens recipiunt; quomodo conjuges appellari possunt qui nondum hoc fecerunt, sed in futuro se facturos jurando promittunt? Iterum si ex juramento ad futurum pertinente se invicem ad praesens recipiunt et efficiuntur conjuges, cur jurant in futuro se facturos quod ad praesens efficiunt? Stultum vel etiam falsum est jurare aliquid in futuro esse faciendum quod in praesenti sit effectum. Iterum si ex quo juraverunt tam cito efficiuntur absque dilatione conjuges, tunc verum est quod non possunt jurare hanc rem se facturos antequam eamdem efficiant. Sed quae res est quam non possint homines promittere vel jurare antequam ipsam perficiant?