CAP. VIII. Quod inter fidelem et infidelem non contrahatur conjugium.

Nunc de personis quae non sunt idoneae conjugio prosequamur. Christianus cum Judaeo vel gentili non potest facere conjugium. Nam etiam in Veteri Testamento prohibitum est fideles viros ducere uxores infideles, Domino dicente: Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis; ne fornicari faciant filios tuos in deos suos (Exod. XXXIV). Juxta quod Domini praeceptum Judaeorum conjugia cum gentilibus merito Esdras separavit. Sicut autem constituit Dominus in Veteri Testamento ita observatur in Novo. Unde Augustinus ad Pollentium: Illud de his conjugibus agitur qui sibi primitus copulantur ne nubat femina nisi suae religionis viro, vel ne vir talem ducat uxorem. Idem enim jubet Dominus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum. Quaeri solet an hoc tempore Judaei inter se et alii infideles contrahant conjugium. Unde Augustinus in libro primo De adulterinis conjugiis: Cum coepisset Evangelium gentibus praedicari, jam conjunctos gentiles gentilibus comperi conjuges. Et paulo post: Non contra jussionem Domini gentiles ambo fuerant conjuncti. Idem in libro De bono conjugali. Bonum nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis, quod autem ad populum Dei pertinet in fide sacramenti. Innocentius de eodem: Sola peccata in baptismo dimittuntur nec uxorum numerus aboletur. Nam si a Deo praeparatur viro uxor, et quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX), quomodo inter peccata ista credamus posse dimitti? Ex his auctoritatibus apparet inter infideles esse conjugia, quod etiam auctoritate Apostoli maxime confirmatur qui permittit hominem ad fidem venientem cum infideli conjuge remanere (I Cor. VII), quod utique non faceret nisi copulam conjugalem inter eos esse cognosceret. Notandum est tamen quod quorumdam verba auctorum videntur hanc sententiam infirmare, velut quaedam auctoritates quibus dicitur quod inter infideles non sit vera pudicitia. Sed nil obest cum etiam idem veraciter dici possit de Christianis conjugibus qui perverse operantur; in quibus nulla virtus perfecta est. Illud etiam quod dicit Ambrosius: Non debere matrimonium imputari quod extra Dei decretum est quia Deo fit conjugium; non idcirco dictum est quia non sit conjugium, sed quia non est firmum, imo solubile est ut monstrat Apostolus.