|
Si vir fidelem habet conjugem, neuter eorum altero vivente potest alii
se legitime copulare. Unde Clemens ex dictis Petri: Prima species
adulterii est virum propria uxore solummodo non esse contentum, et
mulierem non proprio tantum se servare viro. Cum autem frequenter
contingat quasdam mulieres quarum viri in bello vel in captivitate vel
in longinqua peregrinatione creduntur esse mortui viris aliis copulari;
merito quaeri potest an secunda copulatio sit conjugium adhuc viventibus
viris prioribus, cum inde non habeatur manifesta auctoritas. Hoc tamen
certum est quod reddi debent viris prioribus si ipsi redierint et ipsas
habere voluerint. Unde Leo Niceto episcopo: Si viri post longam
captivitatem reversi ita in dilectione suarum conjugum perseverant ut
eas cupiant redire in suum consortium, omittendum est et inculpabile
judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit.
Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sint captae ut
malint eis cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt
notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur. Haec auctoritas
videtur illas mulieres propter ignorantiam excusare, et tamen
conjunctionem primam solam appellare conjugalem et legitimam. Itaque
verisimile est quod secunda conjunctio non sit legitima et conjugalis;
sed propter ignorantiam venialis. Si enim cum secundis viris fierent
tales conjunctiones legitimae, jam una mulier duos viros legitimos
haberet eodem tempore; unum quem vivere sciret, alterum quem vivere
ignoraret. Quiddam simile dici potest de viro qui, uxore sua relicta,
peregrinatus et aliquot annis in longinqua regione commoratus sua adhuc
vivente ducit alteram, quae ignorat eum alteram habere uxorem. Etenim
non videtur inter eos esse conjugium; sed culpa venialis est quantum ad
ignorantem, et criminalis quantum ad scientem. Si enim inter eos esset
conjunctio legitima, jam essent eodem tempore unius viri duae uxores
legitimae; quod a tempore gratiae contingere non potuit.
|
|