|
De sacramentis ecclesiasticis, ut tractarem, eorumque mysticam
dulcedinem vobis exponerem, vestra rogavit dilectio. Cum autem
libentius, quia facilius et audentius, logicas quam theologicas, jure
consuetudinis, revolvam sententias: dubitare coepi, an contradicere, an
potius scribere mallem. Mox vero illud recolens, quod omne bonum
communicatum pulchrius elucescit, cum communicatur, consequenter stylum
ad scribendum converti, ejus invocato auxilio, qui aperit et nemo
claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. III). Desideratum itaque libellum
interno fluentem nectare, velut favum mellis, vestrae propinavi
intelligentiae, quem quia in eo speculari licet quid mystice
repraesentent singula in Ecclesia, Speculum Ecclesiae inscribi placuit.
|
|