CAP. IX. De materia divinae Scripturae.

Est autem materia divinae Scripturae specialiter opus restaurationis, id est incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis, sicut opus creationis materia est physicorum gentilium; sed differunt, quia hoc in sex diebus, et illud in sex perficitur aetatibus. Dividitur autem haec materia in rem interiorem et speciem exteriorem. Res interior in veritatem et virtutem; exterior species in signum veritatis, et in signum virtutis. Cum enim auris interior obsurduerat, foris locutus est homini Deus per signa. Signum autem veritatis aliud in operatione, ut cum res tropologice significat; aliud in voce, ut Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI). Per signum veritatis fides, per signum virtutis moralitas docetur. Res ergo interior veritas vel virtus dicitur, res exterior signum. Ut in sacramento Verbi incarnati duo inveniuntur, humanitas et divinitas: et in sacramento corporis Domini, species exterior signum est, res interior veritas et virtus, id est corpus Domini et gratia quam soli boni percipiunt. Itidem autem res et signum hic invenitur. Omnis ergo materia divinae paginae aut res aut signum est. Res hic dicuntur quae non habent significare signa quae habent. Quorum quaedam justificant, quaedam non. Item rerum aliae sunt quibus fruendum est, ut summum bonum; aliae quibus utendum, quibus adjuvamur; aliae quibus fruuntur et utuntur ut homines et angeli. Frui autem est amare aliquid propter ipsum, ut in eo finem ponas. Uti est quod in usum venerit referre ad habendum id quod fruendum est, licet frui et uti frequenter aliter et improprie accipiantur. Virtutibus igitur non fruimur sed utimur, licet enim ipsae sint amandae et petendae, tamen non propter se tantum, sed propter solum Deum finaliter; quo hic fruuntur sancti in spe, et aliquando in re, quia jam quodammodo habent quo plene et perfecte fruentur in futuro. Utendum est virtutibus ergo et per eas fruendum summa Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Idem de bona voluntate dicimus. Unde Augustinus: Voluntas est per quam fruimur. Per virtutes ergo fruimur, non eis; nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut charitas. Utitur autem Deus nobis, non ut nos aliis rebus. Miseretur enim nobis, non ad suam utilitatem; nos vero miseremur aliis ad nostram utilitatem.

Cum vero, ut dictum est, omnis materia sacrae Scripturae aut res sit aut signum, quia de ocultis intendimus, de re interiori prius dicamus. Et primum de illa quae Veritas dicitur, nec a qualibet sed a summa veritate ipsa juvante incipiamus, a monte umbroso et condenso, qui vocibus significatur cum dicitur: Deus est unus vel trinus. Nec solae voces hanc significant Trinitatem, sed res quoque, ut quando Abraham in figura summae Trinitatis tres angelos vidit et unum adoravit. In baptismo quoque Christi et transfiguratione ostensa est Trinitas cujus imaginem anima quodam modo repraesentat; cui Deus se manifestavit per naturam et gratiam. Per naturam, id est per rationem et creaturam; per gratiam, id est per inspirationem et doctrinam. Per inspirationem intus juvat rationem, per doctrinam foris creaturam. Hos quatuor modos Apostolus breviter comprehendit dicens: Quod notum est Dei, manifestum est in illis (Rom. I). Nunc autem videmus quantum ratio per se valuit. Ratio invenit Deum esse, et unum esse et trinum. Considerans enim non semper se fuisse, intelligit se esse ab alio; quod ne in infinitum procedat, probat id nunquam coepisse, et sic cognoscit Deum esse. Item considerans quod si plures essent, vel singularitas imperfecta, vel pluralitas superflua esset, probat unum esse, non unum collectione vel compositione aut similitudine, sed essentia, quia caret partibus, et identitate, quia non variatur, et ideo vere et summe unus est essentialiter. Spiritus autem creatus vere, sed non summe, unus est essentialiter, non invariabiliter ut Deus.

Nunc autem qualiter anima rationalis deprehendit Deum esse trinum videamus. Augustinus, in libro De Trinitate, trinitatem quamdam in omni re demonstrat, ut facilius per trinitates creaturarum ad trinitatem Creatoris ascendat. Sed quia hoc longum est, recurramus ad eximium simulacrum, id est ad mentem quae est imago Dei, et sicut per illam Deum esse et unum esse cognovimus, ita per eamdem trinum esse intelligamus. Anima igitur in se reperit quamdam trinitatem, scilicet memoriam, intelligentiam, delectationem vel gaudium, aut si dicamus naturalem vim intelligendi quae mens appellatur, ex qua nascitur notitia, et ex his procedit amor. Haec tria idem sunt in essentia, scilicet secundum proprietates differunt. Tria quoque ad se invicem referuntur, nec tamen sunt accidentia, scilicet substantialiter in anima, et unum in essentia, quia una vita, una mens, una essentia et quidquid ad seipsa singula dicuntur, etiam simul non pluraliter, sed singulariter dicuntur, et inseparabilia et aequalia sibi sunt, quia a singulis capiuntur omnia et tota. Ex hoc enim sensu haec tria unum dicuntur, quia, secundum Augustinum, substantialiter existunt in anima, non tanquam in subjecto, ut color in corpore, quia etsi relative dicuntur singula, tamen substantialiter sunt in sua substantia. Mens se cognoscens, notitiam tanquam prolem gignit. Tertius est amor, qui ab ipsis procedens utriusque complexio est. Anima autem ex hoc quod reperit in se, investigat supra se et invenit in Deo potentiam, sapientiam, gaudium, sed differenter. In anima enim sic sunt, quod tempore mens praecedit, ex qua est intellectus; sequitur gaudium. In Deo simul, quia ab aeterno. Sic ratio per se invenit nit Deum esse et unum esse et trinum esse. Sed quia debilis est nisi juvetur, idcirco consuluit creaturam utrum aliquod vestigium Trinitatis in ea reperiret: et ideo per eam cognovit quod in se sentiebat. Per transitum enim rerum cognovit Deum esse, quia qui transit ab alio habet initium. Per statum rerum intellexit unum esse, quia ordinatae res sibi proveniunt, ut summa infimis et prima postremis concordent. Itaque per unicam concordiam non dubitat unum esse artificem. Trinum quoque cognovit, quia per immensitatem rerum divinam investigavit potentiam; per pulchritudinem, sapientiam; per utilitatem, benignitatem. Sed licet contestentur idem ratio et creatura, hoc tamen interest quod tria quae in mente reperiuntur, tantum signa sunt et imago Trinitatis, quae in Deo est. Tria vero quae foris in creaturis conspiciuntur, tantum signa sunt, sed non imago. Licet enim per immensitatem creaturae investigaretur potentia Dei, non tamen immensitas est potentia, vel pulchritudo sapientia, vel utilitas benignitas.

Quae vero in anima sunt etiam imago sunt, quia sicut in mente est potentia, ita in Deo potentia est, sed nimis incomparabilter, cujus in mente est potentia imago. Item sapientia vel gaudium in mente, imago est sapientiae vel gaudii quae in Deo sunt, sed haec verius in Deo. Quae enim in Deo in veritate sunt, hic in imagine comparent. Nec tantum per testimonium creaturae juvatur judicium rationis, sed etiam per doctrinam et inspirationem. Cum autem ratio invenisset, ut dictum est, Deum esse, et unum esse et trinum, in unitate etiam invenit aeternitatem et immensitatem, in aeternitate immutabilitatem, in immensitate simplicitatem, hoc est aeternitatem sine tempore, immensitatem sine quantitate. Aeternitatem dico sine tempore, quia initium non habuit. Illud enim a quo omnia esse habent, a nullo esse habet, nec habiturum est finem, quia idem est ei esse et idem quod est, nec ullam recipit mutabilitatem. Nullo enim genere mutabilitatis potest mutari. Nec enim loco vel forma vel tempore mutari potest; quibus modis corpora mutantur. Mutatur enim corpus secundum locum, quando totum de loco ad locum transfertur; secundum formam, id est dispositionem partium, tribus modis cum aliqua pars additur vel aufertur ut aliter sit. Quando etiam aliquis rubet vel pallet, transfertur sanguis, et est mutatio secundum formam. Secundum vero tempus, quando res est prius uno modo, postea alio. Cum ergo corpora tribus modis mutentur, secundum formam, secundum locum, secundum tempus, primus infert secundum et tertium, secundus tertium tantum, tertius infertur ab utroque et infert neutrum. Incorporalia quoque tribus modis moventur, cognitione, affectu et tempore. Cognitione tribus modis, per augmentum, per diminutionem, et per successionem. Affectu mutatur spiritus, cum modo tristis sit modo laetus. Sed sive mutetur cognitione sive affectu, necesse est ut mutatio secundum tempus commutetur. Semper enim aliquid sibi prius et aliquid posterius est. Singulae autem harum mutationum removentur a Deo quia nec loco movetur, quia ubique est; nec forma, quia simplex essentia partibus caret; nec cognitione, quia ejus scientia nec crescit, nec minuitur, nec unum prius vel aliud posterius comprehendit. Similiter nec affectu mutatur, quia summe bonus nihil contrarium suae bonitati recipit. Cum igitur Deus nullo genere istorum quatuor mutetur, nec tempore mutabitur. Quia ergo caret principio, et fine, et mutabilitate, ut dictum est, Deus aeternus est.

Reperit quoque ratio in Trinitate communionem unitatis, coaevitatem aeternitatis, aequalitatem immensitatis. Et communionem quidem unitatis sine divisione, coaevitatem aeternitatis sine successione, aequalitatem immensitatis sine diminutione. In unitate totum, in immensitate plenum, in aeternitate perfectum. Cum autem anima in Deo trinitatatem per hoc quod in se sentiebat per creaturas, per doctrinam, per inspirationem invenisset, ut aliquibus certis et discretis vocabulis de Trinitate ageretur, fides tria quasi propria imposuit nomina, cum qui a nullo est appellando Patrem; qui ab illo solo est, Filium; qui ab utroque est, Spiritum sanctum. Quae vocabula ut quod aeternum est significaretur ab humano usu accepta sunt. Sed ne omnimoda inter divina et humana videretur similitudo, adjecit ut Patrem omnipotentem Filium sapientem appellaret, ne putaretur esse ut in aliis. Et qui a nullo est, Pater dicitur, quia ibi erat qui ab illo erat; et ille Filius, cum in substantia et natura idem sit quod ille, non qui ille. Qui ab utroque est Spiritus sanctus, qui ab utroque spiratur. Ut autem ait Augustiuus, hoc vocabulum persona, fides reperit Catholica ad discretionem Trinitatis, non ut per id diceretur quid esset, sed ne omnino taceretur quid esset. Per hoc enim vocabulum, ut idem dicit, non diversitatem significare voluit, sed singularitatem noluit. Cum enim fides plurali numero personas confitetur, non per hoc in essentia tria esse intelligit, sed eamdem personam non esse declarat. Et hoc est solum vocabulum quod cum de singulis singulariter dicatur in summa, non tamen singulariter, sed pluraliter pronuntiatur. Pluralitas enim vel distinctio personarum non ponit aliquid sed removet, non unitatem substantiae sed solitudinem, negat enim solitudinem et singularitatem. Unde Hilarius: Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis. Itaque cum dicimus plures personas, tollimus solitudinem et significamus quod Pater non est solus. Cumque tres profitemur personas, praedicamus quod non tantum una est, nec tantum duae, sed tres simul. Et tres profitemur, quia quidquid de Deo vere dicitur, ad potentiam ejus, vel sapientiam, vel bonitatem refertur.

Sed quaeri potest, cum haec tria in Deo personae dicantur, quare illa tria in anima quae sunt imago hujus Trinitatis, personae non dicantur. Ad quod dicimus quod, licet sint substantialiter in anima, non tamen omni modo sunt idem cum ea, sed variantur circa eam. Quae autem in Deo sunt, non variantur, sed vere idem sunt cum Deo in quo sunt, et unumquodque idem quod Deus, et Deus est et unus Deus et tres personae, quia una divinitas in tribus est. Sed ecce, dum investigatur vera et summa Trinitas in ipsa ejus imagine et similitudine quae tam pulchra tamque subtilis resplendet, in anima apparent mirae dissimilitudines. Anima enim vel homo qui propter haec tria imago Dei dicitur, non tamen est haec tria. Deus autem est tres personae, et hae tres personae unus Deus. Item homo habens haec tria una est persona. Summa vero Trinitas non est una persona, nec tantum unius personae, sed tres personae, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Itemque in anima mens praecedit tempore, sequitur intellectus et gaudium. In Deo nil prius nil posterius. Trinitas ergo mentis qualiscunque imago respectu summae Trinitatis exigua est, et ex maxima parte illi dissimilis, sed tamen imago. Nec propter hoc tantum dicit Augustinus quia sui meminit mens, et intelligit et diligit se, sed quia potest meminisse et intelligere et amare Deum, a quo facta est. Qui autem reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem, hic reperit imaginem, et illum cujus est imago. Verius enim invenit amans quam disputans.