|
Ecclesia igitur, in quam populus convenit ad laudandum Deum, significat
Ecclesiam sanctam Catholicam, quae construitur in coelis vivis ex
lapidibus. Haec est domus Domini firmiter aedificata. Angularis
fundamentum lapis Christus missus est. Super hoc autem, non praeter hoc,
fundamentum est apostolorum et prophetarum, sicut scriptum est:
Fundamenta ejus in montibus sanctis. (Psal. LXXXVI). Superaedificati
parietes, Judaei sunt et gentiles de quatuor mundi partibus venientes ad
Christum. Omnes lapides expoliti sunt et quadrati, id est sancti, mundi
atque firmi. Qui per manus summi artificis disponuntur permansuri.
Quorum quidam feruntur et non ferunt, ut simpliciores in Ecclesia. Alii
feruntur et ferunt, ut medii. Alii tantum ferunt et non feruntur, nisi a
solo Christo, qui est singulare fundamentum. In hoc enim aedificio
quanto quis differentius excellit, tanto humilior plus aedificii
sublevat. Omnes una charitas more caementi conjungit, dum vivi lapides
pacis compage ligantur. Turres autem praedicatores sunt et praelati
Ecclesiae, qui sunt munimenta et defensio ejus. Unde sponsus ad sponsam
in Canticis canticorum sic loquitur: Collum tuum sicut turris David,
aedificata cum propugnaculis (Cant. IV). Gallus qui superpositus est
praedicatores repraesentat. Gallus enim, noctis profundae pervigil,
horas ejus dividit cantu, dormientes excitat, diem appropinquantem
praecinit; sed prius seipsum verbere alarum ad cantandum excitat. Notate
singula mystice; non enim est hic quidquam otiosum. Dormientes sunt
filii hujus saeculi in peccatis jacentes; gallus, chorus praelatorum qui
districte praedicant, dormientes excitant, ut abjiciant opera
tenebrarum, clamantes: Vae dormientibus! Exsurge, qui dormis. Lucem
venturam praenuntiant: dum diem judicii et futuram gloriam praedicant.
Prudenter autem antequam aliis praedicent, virtutibus se a somno peccati
excitantes, corpus suum castigant. Unde Apostolus: Castigo corpus meum
et in servitutem redigo (I Cor. IX). Hi etiam vertunt se contra ventum,
quando increpando et arguendo contra rebelles fortiter dimicant vel
resistunt, ne lupo veniente quandoque fugisse arguantur. Virga ferrea in
qua gallus sedet rectum repraesentat sermonem praedicantis, ut non
loquatur ex spiritu hominis, sed Dei secundum Scripturas, juxta illud:
Si quis loquitur quasi sermones Dei (I Petr. IV). Quod virga est supra
per crucem posita innuit sermonem Scriptutarum per crucem consummatum
esse et confirmatum. Unde ait Dominus in passione: Consummatum est
(Joan. XIX). Et titulus ejus super eum indelebiliter scriptus est.
Tholus, super quem crux ponitur, perfectionem per rotunditatem
significat, quoniam perfecte et inviolate fides catholica praedicanda
est et tenenda. Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit,
absque dubio in aeternum peribit. Vel tholus mundum significat pretio
crucis redemptum; propter quod crux ponitur super ipsum. Gallus supra
crucem positus significat quod hoc debet praedicator astruere quod
Christus per crucem suam redemit mundum. Pinnaculum turris, mentem vel
vitam praelati quae tendit ad alta, repraesentat. Campanae quarum
sonoritate populus ad ecclesiam convocatur, praedicatores mysticant, qui
quia ad multa sunt necessarii, multis designantur vocabulis. Plectrum
quod ex utraque parte sonum elicit, lingua praedicatoris est, quae
utrumque Testamentum resonare facit. Lignum, unde pendet campana, crucem
significat; ligatura, charitatem, per quam charitatem praedicator cruci
astrictus gloriatur, juxta illud: Mihi autem absit gloriari nisi in
cruce Domini nostri Jesu Christi! (Gal. VI.) Chorda vita est et
humilitas praedicatoris. Unde Apostolus: qui propter alios condescendit:
Sive excedimus propter Deum, sine condescendimus propter nos (II Cor.
V). Annuli in fune, perseverantia vel corona praemii.
Fenestrae ecclesiae vitreae Scripturae sunt divinae, quae ventum et
pluviam repellunt, id est nociva prohibent; et dum claritatem veri solis
in Ecclesiam per diem transmittunt, inhabitantes illuminant. Hae intus
latiores sunt, quia mysticus sensus amplior est et praecellit litterali.
Has frequentant praedicatores, qui ut nubes volant et quasi columbae ad
fenestras suas (Isai. LX). Item per fenestras quinque sensus corporis
significantur, qui extra stricti esse debent, ne vanitates hauriant, et
intus patere ad bona spiritualia. Ostium Christus est, unde in
Evangelio: Ego sum ostium, dicit Dominus (Joan. X). Columnae, doctores
sunt, qui templum Dei per doctrinam, sicut thronum Dei et evangelistae,
spiritualiter sublevant. Hi pro sonoritate eloquii divini, argenteae
dicuntur columnae, juxta illud in Canticis canticorum: Columnas fecit
argenteas (Cant. III). Reclinatoria contemplativos designant, in quibus
Deus sine offensa requiescit. Qui quia summam divinitatem et aeternae
vitae claritatem contemplantur, auro comparantur. Unde in praedictis
Canticis dictum est: Reclinatorium fecit aureum (ibid.). Tigna sunt quae
spiritualiter sublevant. Laquearia quae ornant vel roborant, de quibus,
quia per vitia non putrescunt, in eisdem gloriatur Canticis sponsa
dicens: Tigna domorum nostrarum cedvina, laquearia cupressina (Cant. I).
Deus enim sibi Ecclesiam construxit vivis ex lapidibus et lignis
imputribilibus, juxta illud: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis
Libani (Cant. III), id est Christus de sanctis castitate candidatis.
Cancellus humilior reliquo corpore ecclesiae mysticat quanta humilitas
debeat esse in clero, juxta illud: Quanto major es, tantum humilia te in
omnibus (Eccli. III). Altare Christum significat, sine quo nullum munus
Patri offertur acceptabile. Unde Ecclesia ad Patrem orationes solet
dirigere per Christum. Vestimenta, quibus altare ornatur, sunt sancti,
de quibus propheta ad Deum loquitur dicens: His omnibus sicut vestimento
vestieris. (Isa. LIX). Gradus, quibus ascenditur ad altare,
spiritualiter demonstrant apostolos et martyres Christi, qui pro amore
ejus sanguinem suum fuderunt. Sponsa in Canticis canticorum vocat
ascensum purpureum (Cant. III). Quindecim quoque virtutes exprimuntur,
quae per quindecim gradus quibus ascendebatur in templum Salomonis,
significantur; et a propheta in quindecim psalmis continue
demonstrantur, quas vir beatus ascensiones in corde suo disposuit. Hanc
vidit Jacob scalam: summitas cujus coelos tangebat. Luminaria ecclesiae
sunt illi quorum doctrina fulget Ecclesia ut sol et luna. Quibus voce
Domini dicitur. Vos esti lux mundi (Matth. V): et bonorum operum
exempla. Unde ipse admonens ait: Luceat lux vestra coram hominibus
(ibid.).
Quod Ecclesia intus ornatur festive, non extra moraliter innuit quod
omnis gloria ejus ab intus est. Licet enim sit exterius despicabilis, in
anima tamen quae sedes Dei est radiat, unde dicit: Nigra sum sed formosa
(Cant. I). Hinc dicit: Etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal.
II). Hoc propheta considerans ait: Domine, dilexi decorem domus tuae et
locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV). Quam spiritualiter exornant
fides, spes, charitas. Crux triumphalis in medio Ecclesiae ponitur, eo
quod in medio cordis Ecclesia Redemptorem suum diligit, qui media
charitate constravit propter filias Jerusalem. Quam ut signum victoriae
videntes, dicant omnes et dicant singuli: Ave, salus totius saeculi,
arbor saiutifera. Quare ne tradatur unquam oblivioni circa nos Dei
dilectio, qui ut servum redimeret, Filium unicum tradidit; hoc signo
armat se Ecclesia in pectore et fronte, significans crucis mysterium
corde credendum et manifeste ore confitendum. Cujus in Aegypto figura
praecessit. Dum autem signamus nos a fronte deorsum, deinde a sinistra
ad dexteram, illud exprimimus mysterium, quod Deus inclinavit coelos et
descendit, ut doceret praeferre aeterna temporalibus. Per hoc autem
signum confunditur civitas diaboli. Triumphat Ecclesia terribilis ut
castrorum acies ordinata (Cant. VI). Terribilis est inquit locus iste;
non est hic aliud nisi domus Domini (Gen. XXVIII). De qua dicitur:
Vexilla regis prodeunt, fulget crucis mysterium. Quam frequentant agmina
coelica. De qua scriptum est: Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam
descendentem de coelo (Apoc. XII). Ecclesia enim hic militat, in patria
regnat: pars peregrinatur, et pars gloriatur. Quae peregrinatur,
ascendens de exsilio per desertum suspirat ad patriam, desuper flumina
Babylonis ad supernam Jerusalem, quae assidue videns pacem, festum agit
continuum. Urbs beata Jerusalem, dicta pacis visio. Quam gloriosum
regnum; Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXVIII). Cujus
custodes cives sunt coelorum, exercitus angelorum, cum claro senatu
apostolorum, prophetae cum patriarchis, purpurata martyrum agmina,
flores virginei, vernens chorus confessorum, et universalis circumdata
varietate sanctorum societas, casta generatio cum claritate. Hanc
tanquam admirandam coeli curiam mirifice adornat gemma illa singularis
et incomparabilis, quae mater et Virgo. Nec primam similem visa est, nec
habere sequentem. De visione autem ipsius regis quanta sit omnium
admiratio, et voces in laudes ejus consonae, solis illis notum est qui
inter eos interesse meruerunt, et mysterium Trinitatis, et gloriam
Christi videre, cui astant angelorum chori, in quem angeli desiderant
semper conspicere. Ad hunc regem immortalem videndum facie ad faciem
praeparat se praesens Ecclesia; et dum hic agit festa temporalia,
patriae suae festiva et aeterna recolit gaudia, ubi sponsus angelicis
laudatur organis. Omnesque sancti diem magnae festivitatis quam fecit
Dominus continue celebrantes, in epithalamiis laudare non cessant
Sponsum immortalem, speciosum forma prae filiis hominum, qui Ecclesiam
sibi gratuita elegit clementia. De qua, ut ab aeterno praeviderat, ait:
Ibo ad montem myrrhae et ad colles Libani, et loquar sponsae meae (Cant.
IV). Pro qua exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII): dum
factus est egressus ejus a patre, regressus ejus ad Patrem: excursus
usque ad inferos, recursus ad sedem Dei, ut omnes electos a principio
usque ad finem mundi unum regnum in visione summae Trinitatis faciat, in
qua gloriatur unus per cuncta saecula Deus.
|
|