CAP. II. De dedicatione Ecclesiae.

Quanto autem studio et amore Christus sibi sponsam ornat et preparat ad coelestem dedicationem, per temporalem Ecclesiae dedicationem ex parte significatur. Pontifex enim ter circuit ecclesiam dedicandam, aspergens eam aqua benedicta, clero et populo sequente. Interim extrinsecus, et intrinsecus duodecim, ardent luminaria. Quoties ad portam venitur, propter mysterium clausam, episcopus percutit super liminare virga pastorali dicens: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII). Diaconus respondit: Quis est iste Rex gloriae (Ibid). Cui pontifex: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae? (Ibid.) Tertia vice reserato ostio intrat cum clero et populo dicens. Pax huic domui. Deinde caetera peragit quae ad dedicationem pertinent. Quae autem hic fiunt visibiliter, omnia in anima per invisibilem virtutem Deus operatur, quae verum templum Dei est, ubi fides fundamentum facit, spes erigit, charitas consummat. Ipsa etiam Ecclesia catholica, una ex multis lapidibus adunata, templum Dei est, quia multa templa unum templum, quorum unus Dominus et una fides. Domus ergo dedicanda est anima sanctificanda; aqua, poenitentia; sal, sapientia; trina aspersio, trina immersio baptizandi; luminaria duodecim, totidem apostoli crucis mysterium praedicantes; pontifex, Christus; virga ejus, potestas; trina percussio, coelestium, terrestrium et infernorum dominatio; ut trina rerum machina flectat genu jam subdita; interrogatio inclusi, ignorantia populi; apertio ostii, evacuatio peccati. Pontifex intrans pacem domui precatur; et Christus ingrediens mundum pacem inter Deum et homines facit. Deinde prostratus pro sanctificatione Dominum orat; et Christus humiliatus ad passionem pro discipulis et credituris hominibus orabat dicens: Pater, sanctifica eos in veritate. (Joan. XVII.) Surgens non salutat, sed orat tantum, quia non est applaudendum iis qui nondum sanctificati sunt, sed pro ipsis orandum. Descriptio alphabeti in pavimento est simplex doctrina fidei in corde humano. Versus a sinistro angulo orientis ductus in dextram occidentis, et alter a dextro orientis in sinistrum occidentis, crucem exprimunt et collectionem utriusque populi figurant, juxta illud quod Jacob cancellatis manibus filios Joseph benedixit (Gen. XLVIII). Licet enim ab oriente transiens Christus, tamen in sinistra reliquit Judaeos, quia infideles, et venit ad gentes: quibus licet fuissent in occidente dat esse in dextera, et tandem a gentibus in dextera positis orientis transiens visitabit Judaeos in sinistro angulo occidentis, quos constat esse deteriores quam prius gentiles invenerit. Cambuca qua scribitur mysticat ministerium doctorum, quo facta est conversio gentium et perficienda Judaeorum. Quod deinde stans ante altare Deum in adjutorium invocat, significat eos qui percepta fide ad pugnam se praeparant. Et quia adhuc sunt in certamine, quasi inter suspiria, nondum alleluia adjungitur. Post hoc aqua benedicitur cum sale et cinere, etiam addito vino aquae misto. Aqua est populus, sal doctrina, cinis memoria passionis Christi. Vinum aquae mistum Christus Deus et homo, vinum divinitas, aqua humanitas. Sic populus sanctificatur doctrina fidei et memoria passionis junctus suo capiti Deo et homini. Unde altare et Ecclesia interius aspergitur, ut intus, sicut extra, spiritualis Ecclesia sanctificanda ostendatur. Aspersorium de hyssopo humilitas est, qua aspersa mundatur Ecclesia catholica. Circuit aspergendo quasi lustrans et curam omnibus impendens. Interim cantatur: Exsurgat Deus et dissipentur (Psal. LXVII), etc. Responsorium ejus cum antiphona quam sequitur alia: Qui habitat in adjutorio Altissimi (Psal. XC). Et pontifex cantat: Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI). Et item: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI). Et quia sine Deo nullum opus proficit, in consummatione orat ut exaudiantur beneficia ibi ingredientes petituri. His factis venit ad altare cantans: Introibo ad altare Dei (Psal. XLII), cum psalmo toto, etc., et quod remansit de aqua ad basim altaris effundit, committens Deo quod excedit vires humanas in tanto sacramento. Dehinc altare linteo extergitur. Altare Christus est, linteum caro ejus tunsionibus passionis ad candorem et gloriam immortalitatis perducta. Hinc pontifex offert super altare thus in modum crucis accensum in medio altaris, et per quatuor angulos ejus crucem facit de oleo sanctificato. Deinceps cruces tres per singulos parietes Ecclesiae de eodem oleo chrismantur, et sic peracta consecratione altare albo velamine operitur. Incensum, orationes, oleum, gratiam spiritus sancti demonstrat. Cujus plenitudo: sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII), descendit in apostolos eorumque discipulos: qui crucis mysterium per quatuor climata mundi Domino cooperante praedicaverunt. Album velamen immortalitatis mysticat laetitiam: de qua Filius exsultat Patri dicens: Concidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia (Psal. XXVIV).