CAP. III. De officiis Horarum canonicarum.

Esdras propheta populum Israeliticum reversum a captivitate Babylonis docuit laudare Deum quater in nocte et quater in die, quia propheta David septies in die laudem se dixisse Domino, et media nocte ad confitendum Domino surrexisse indicat. Octo igitur horas sancti Patres prae caeteris ad laudandum Deum elegerunt. Mediam scilicet noctem, diliculum, primam, tertiam, sextam, nonam, vesperas, completorium. Quia dignum est ut homo qui corpus gerit ex quatuor elementis, quater respectu noctis, et quater respectu diei; per diem naturalem Deum placare fibi satagat, et cum omni tempore laudandus sit Deus, potissimum in praedictis horis laudatur ab Ecclesia, in quibus opera prae caeteris insignia dignatus est facere. Nocte enim media natus est de Virgine, diluculo surrexit, hora prima mulieribus ab angelis annuntiata est resurrectio, hora tertia Spiritus sanctus inflammavit apostolos, hora sexta crucifixus est Dominus, scilicet mundi Redemptor, hora nona emisit spiritum pro salute mundi. In vesperis commemoramus adventum Domini in mundi vespere. In in completorio completum erit gaudium sanctorum in die generalis retributionis. Merito ergo media nocte sicut per prophetam monemur, surgendum est, quia dum medium silentium tenerent omnia (Sap. XVIII), exortum est lumen in tenebris (Psal. CXI), id est, Christus, ut illuminaret sedentes in tenebris (Luc. I). Tempore noctis natus est de Virgine. In principio officii hujus horae quia somno prius dominante conticuimus, dicitur: Domine, labia mea aperies (Psal. V), quia, non est laus speciosa in ore peccatoris (Eccl. XV), nisi ipse in laudem sui labia aperire dignetur. Deinde divinum invocamus auxilium: postea glorificamus Deum in Trinitate personarum, sicut aeternaliter ei est gloria. Sequitur invitatorium alta voce, per quod mater Ecclesia invitat omnes juxta illud: Venite, filii, audite me (Prov. VIII). Quod autem hoc in Epiphania praetermittitur, ideo est quod magi primitiae gentium a nullo invitati, juxta illud: Nemo nos conduxit (Matth. XX), venerunt regem coeli adorare. Et nota quod humilis vox premittitur, sed convenienter ad invitatorium exaltatur, quia Ecclesia secreto quasi clauso ostio laudat Deum propter se; sed manifeste propter alios, ut ascendat ardor proximos. Sequitur hymnus, qui est laus Dei cum cantico, vel vox humana in laudem Dei metrice composita, quia post invitationem multi consequenter laudant Deum cum laetitia, juxta illud: Audivit et laetata est Sion (Psal. XCVI).

Postea psalmi, qui opera significant, sequuntur, duodecim, vel, novem, quatenus per duodecim, horas noctis a negotio perambulante in tenebris divina defendamur virtute et novem ordinibus angelorum mereamur conjungi illisque sociatos nos esse quorum festa agimus, monstremus. Per hoc autem quod in Dominicis noctibus duodecim psalmos in primo nocturno canimus, numerum patriarcharum et prophetarum atque apostolorum memoriae commendamus. Et quod quatuor psalmos una glorificatione Trinitatis copulamus, eos significat in una fide Trinitatis quatuor virtutes cardinales habuisse et aliis exempla monstrasse, scilicet prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Quod psalmi alternatim cantantur, innuit alternam sanctorum ad bene operandum cohortationem. Antiphonae charitatem exprimunt, quae numerum psalmorum habent propter causas supradictas de psalmis. In non festis diebus duodecim psalmos canimus pro singulis horis noctis in quibus Deo serviendum est, et sex antiphonis binos psalmos copulando, quia charitas necessaria per sex aetates opus Dei et proximi conjungit. Quod ab uno singulariter incipitur antiphona et a caeteris communiter cantatur significat quod Deus prior dilexit nos, et nos dilectioni ejus communiter respondere debemus. Pneuma in fine loquitur ineffabile gaudium. Post psalmos et anthiphonas exclamatur Versus acuta voce ad excitandos animos, nec in opere vel cogitatione in amore divino quandoque pigritemur, et ut vertamus nos ad orientem et toto corpore ad Deum. Sequitur Dominica Oratio ad mundata corda et corpora nostra, et cum communi assensn terminata propter sanctorum communionem. Lecturus dicens vicario Christi: jube, Domine, benedicere, principatum Ecclesiae innuit, et quam larga potestas benedicendi illi tradita sit, cui jubere datum est. Quod autem sacerdos orat ut Dominus benedicat, sapienter per Christum benedicit, qui totius fons est benedictionis. Accepta benedictione, singulas lectiones singula sequuntur responsoria. Lectionibus itaque praedicamus. Responsoria sunt bona opera. Unde sic pulchre dicuntur, quia per ea respondemus. Pulchre enim respondet praedicationi qui quod audivit implet opere. Numerus istorum idem gerit myterium quod numerus psalmorum. Tres turbae Lectionum et responsoriorum notant sanctos trium temporum participare gloria Dominicae resurrectionis; quae nocte Dominicali vel festiva ad memoriam reducitur. Ternarius numerus in singulis Nocturnis, fidem Trinitatis designat in tribus temporibus; quaternarius apud monachos stabilitatem quadratam et evangelicam in sanctis exprimit, vel quadruplicem sensum Scripturarum propter quadrigas Aminadab, id est historialem, allegoricum, tropologicum. et anagogicum. Ut Jerusalem intelligitur civitas terrena, et Ecclesia, et quaelibet fidelis anima, et superna patria.

Sequitur alta voce: Te Deum laudamus; per quod monstratur quam manifeste et mirifice laudat Ecclesia Deum in tempore gratiae. Deinde sacerdos per versum exhortatur, ut in laude Dei permaneant. Sequitur matitunale officium, de quo propheta: Ad te de luce vigilo, Deus (Psal. LXII). Per hoc officium recolimus populum Israeliticum in figura nostri mare Rubrum transisse et, hostibus submersis, Domino laudes cecinisse: quod in vigilia matutina Exodus monstrat factum fuisse (Exod. XIV). In hoc etiam Dominicam recolimus resurrectionem, et nostram pronuntiamus futuram, initio claritatis secundae stolae. Unde hoc officium praedictis de causis plenum est laudibus. In principio hujus divinum invocamus auxilium, deinde glorificamus Deum, summae Trinitatis fidem confitentes, quae est fundamentum totius boni operis. In hac Hora quasi quinque psalmos ad muniendum quinque sensus corporis canimus. Mystice etiam per primum psalmum primitiva Ecclesia de Judaeis designatur; per secundum, secundaria de gentibus; per tertium, qui alius psalmus sub uno conjungitur Gloria Patri, mysterialiter innuitur quod uterque populus in fine mundi sub una fide confitebitur; per quartum quem pueri in camino ignis cantaverunt, figuratur Antichristi tribulatio, quam uterque populus pro fide Christi patietur. Per tres psalmos Laudis qui quasi unus sub una Gloria demum conjunguntur tres ordines Ecclesiae, quos Job, Noe, Daniel exprimunt, cum sponso Ecclesiae in laude epithalamica gloriose regnaturi significantur. Vel octo psalmi exprimunt octo ordines qui per batismum in Ecclesia sicut octo animae per diluvium in arca salvantur. Primus notatur per primum psalmum, prima Ecclesia aedificata per apostolos conversans in Judaea; secundus per secundum, de Judaismo transiens ad gentes, apostolis praedicantibus ubique; tertius, credens gentilitas; quartus resipiscens iu Judaea. Sed tertius et quartus sub una gloria junguntur; quia gentiles et Judaei in unitatem fidei conjunguntur ante quam veniat persecutio Antichristi. Sub quo quintus ordo benedicit Deum sicut pueri in fornace. Sextus et septimus et octavus collecti ex Africa et Asia et Europa, post Antichristum pace fruentur. Unde tres ultimi psalmi fluunt Laudibus, qui sub una dicuntur Gloria et conjunguntur, quia illi tres ordines simul erunt et pariter glorificabuntur. Post psalmos fit exhortatio, per Capitulum, ne deficiamus in via, cui chorus assentiens Hymnum resonat. Rursus quoque excitati per prophetiam Zachariae Deum benedicimus, recolentes quod fecit redemptionem sicut locutus est per os sanctorum, et juravit ad Abraham patrem nostrum.

Interim sacerdos cum thuribulo incensat altare. Thuribulum est cor hominis, ignis charitas, incensum oratio, quae suaviter Deo redolet cum per ignem divini flagrescit amoris. Unde Propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Quaelibet antiphona charitatem exprimit, sine qua opera quae per psalmos significantur, non prosunt. Quod autem antiphona ante psalmum incoepta, post psalmum decantatur integre, significat quod charitas hic initiata post hanc vitam consummabitur aeternaliter, et hoc erit in laetitia inenarrabili. Unde Pneuma subjungitur: quod ineffabile gaudium aeternae vitae indicat. Quod tantum est quod, dum hic praegustatur, nec penitus exprimi nec penitus taceri potest. Unde Ecclesia verbis demissis jubilando cum Pneumate in admirationem prosilit, ac si dicat: Quae vox, quae poterit lingua retexere? Hic enim verba non sufficiunt, nec intellectus, nec tamen amor sinit tacere. Sic itaque Ecclesia pneumatizando expressius quodammodo (mirum loquor) sine verbis quam per verba innuit, quantum sit gaudium coeli, ubi verba cessabunt, cum omnes omnia scient. Post Pneuma sequitur Oratio, utactio nostra quae per Deum incipit, per ipsum finiatur. Quod autem in fine voce puerili dicitur: Benedicamus Domino, significat quod omnis laus nostra puerilis est ad comparationem Dei quem laudamus, et quod quidquid hic dici potest minus est a laude Dei. Ac si dicat Ecclesia: Laudamus, sed laudando non sufficimus, quia supereminentia Dei eloquium nostrum superat et intellectum, quia accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Unde ab omnibus consequenter Deo gratias dicitur, quia placet, ut pium est, in laude Dei superari.

Horae autem Primae officium merito celebramus, quia mulieribus venientibus, orto jam sole, ad monumentum, angeli annuntiaverunt Christum surrexisse. Et quia haec hora initium est diei, in ea laudamus Deum, quia dedit nobis noctem cum salute transire. Invocato ergo divino auxilio, et glorificata Trinitate personarum, ut dignum est, Hymnum Deo, Jam lucis orto sidere, reddimus. Deinde in hac Prima Hora quotidie quinque psalmos canimus, ut quinque sensus nostri divinitus per diem muniantur. His adjungimus expositionem catholicae fidei, ex eo quod haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V), et clypeus inexpugnabilis contra antiquum hostem, unde Petrus, Cui, inquit, resistite fortes in fide (I Petr. V). In hac Hora dicitur Dominica Oratio, in qua septem petitiones sunt ad habenda septem dona Spiritus sancti, per quae mereamur septem virtutes quibus a septem vitiis liberati ad septem perveniamus beatitudines. Deinde per Symbolum fidei contra omnia adversa armantur, qui per Dominicam Orationem mundantur. In hac etiam hora fit communis confessio, ut mundemur a peccatis venialibus, sine quibus communis vita non facile ducitur: Et preces multiplicantur, ut per diem a malis imminentibus defendamur.

Horae autem Tertiae officium celebratur, quia in tali hora Spiritus sanctus apostolos inflammavit.

In Sexta celebratur officium in commemorationem illius rei quod in ea crucifixus est Redemptor mundi.

In Nona, quia tunc emisit spiritum. In eadem enim hora mori voluit pro homine in qua homo expulsus est de paradiso, et in eadem die hominem per lignum redimere placuerat quae eum per lignum hostis deceperat: Ars ut artem falleret, Et medelam ferret inde, Hostis unde laeserat. In his tribus Horis et in caeteris primum invocamus divinum auxilium (ut in omni bono opere faciendum est), sanctamque glorificamus Trinitatem, et hymnum Deo reddimus. Psalmos, qui opera significant, cum trina glorificatione Trinitatis canimus, quia in fide Trinitatis operari oportet. Per antiphonas, quae charitatem exprimunt, psalmos conjungimus, quia per charitatem opera nostra confirmare debemus, et in ea manere, sicut Apostolus ait: In charitate radicati et fundati (Ephes. III). Et iterum: Omnia opera vestra in charitate fiant (I Cor. XVI). Per Capitula significatur exhortatio boni operis, per Responsoria bonum opus, per Versus fructus boni operis. Unde et Pneuma habet. In Oratione concluditur servitium, ut divina gratia quae actiones nostras praecedit ipsa subsequatur.

Succedunt Vesperae, in quibus commemoramus adventum Domini, Vergente mundi vespere. In hac Hora, quia finis est diei et propinqua nocti, quinque psalmos canimus, ut quidquid in die per quinque sensus venialiter offendimus, hac psalmodia dimittatur poenitentibus, et inde sensus nostri per noctem in beneplacito Dei custodiantur. Alternatio psallendi, est sanctorum admonitio. Antiphonae, ut dictum est, charitatem significant. Per capitulum innuitur exhortatio spiritualis, ut in bono perseveremus. Unde Apostolus: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). Responsorium opus bonum significat, per quod probamus nos obedire exhortationi, et quod de opere bono laudandus est Deus. Sequitur Hymnus, ut demus exemplum proximis, deinde dicto Versu ad excitandos animos Hymnus beatae Dei Genitricis cum Antiphona canitur, in quo exemplo humilitatis ejus reformamur, et Filii Dei incarnatio, per quam deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I), ad memoriam reducitur, ut fidei nostrae excitetur devotio. Interim autem, juxta quod Dominus Moysi praecepit, incensatur altare, per quod fragrantia orationis Christo placere monstratur. Postea decantata Antiphona cum Pneumate, sequitur Oratio: et puerili voce Benedicamus Domino, propter causas praetactas. Novissime succedit Completorium; per quod significatur gaudium, quod (completo electorum numero) complebit Deus sanctis suis in die generalis resurrectionis. In hac ultima Hora dicitur: Converte nos, Deus salutaris noster, ad hoc insinuandum quod, post omnem perfectionem quae hic haberi potest ubi saepe erramus, orandum est ut amplius convertat nos Deus ab errore. Quod Propheta considerans in fine psalmi moraliter ait: Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII). In hac Hora, secundum quatuor elementa corporis nostri in quo saepe offendimus, quatuor psalmos ad placandum Deum dicimus. In hac etiam Hora non praecedit Capitulum Hymnum, per quod typice monstratur quod illi in quibus completa sunt significata praecedentium laude, praeveniunt exhortationem. Nec tamen Capitulum praetermittitur, quia hic semper est utilis exhortatio. Deinde dicitur Versus acuta voce cum Pneumate; unde excitati et memores facti ineffabilis gaudii, quod erit merces laboris nostri, canticum justi Simeonis canimus, ut exemplo ejus invenientes pacem, mereamur lumen videre, quod est Christus. Postea Dominica Oratione et Symbolo munimus nos propter nocturnos timores; et alterna confessione mundamur, juxta illud: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V). Et excitamur, ne demus requiem temporibus nostris, donec inveniamus locum Domino (Psal. CXXXI). Nec non hujus Horae officium complemus precibus et oratione, juxta apostolum: Orate pro invicem ut salvemini (Jac. V). Mystice preces humilitatem significant, quae in fine esse debet: quia sicut in principio ipsa necessaria est, ad quod significandum humillima voce servitium inchoatur, sic in consummatione eadem humilitas monstranda est contra superbiam, in quam ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Unde hac lue nonnunquam rosa vertitur in saliuncam.

Versus orientem oramus, licet Deus sit ubique, cujus magnitudinis non est finis, memores quod ipse, qui est splendor lucis aeternae, illuminavit sedentes in tenebris, quando visitavit nos oriens ex alto. Genua flectere in Ecclesia cordis contritionem insinuat et quod Christo omne genu flectitur: nec unum tantum, sed utrumque flectimus, ne Judaeis assimilemur. In die Dominica et in paschali tempore pro reverentia Dominicae resurrectionis non licet genuflectere, sed stantes orare debemus, inclinato capite, ut devotae mulieres ad monumentum, ubi pro reverentia corporis Domini se inclinaverunt. Tria quae fiunt in percussione pectoris, id est pectus, sonus, manus, significant quod poenitendum est de iis quae mente, voce, opere peccavimus. Cum psalmis diurni officii duodecies dicitur Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, per duodecim horas diei, et duodecies pulsantur campanae. In prima hora semel, et in ultima hora semel, quia ab uno Deus omnia, et idem unus erit omnia in omnibus. Sed in tertia sonatur ter, pro secunda et tertia et quarta hora, et similiter in sexta pro tribus, id est septima, octava, et nona; ad Vesperas vero multipliciter, quia in tempore gratiae multiplicata est praedicatio apostolorum. Item ad matutinas saepe, quia saepe exclamandum est: Exsurge qui dormis. Divinum officium in his celebratur horis, in quibus exisse commemoratur paterfamilias conducere operarios in vineam suam. Item nocturnale tempus est ab Adam usque ad Noe; matutinale, inter Noe et Abraham. Prima inter Abraham et Moysen; tertia, inter Moysen et David; sexta, inter David et adventum Domini; nona, a primo adventu usque ad adventum quando venturus est reddens vicem pro abditis. Per Vesperas autem Sabbatum, id est requies intelligitur animarum post exitum e corporibus usque ad diem judicii. Per Completorium vero ad memoriam reducimus completum numerum, et consummatum gaudium sanctorum quod complebitur in die magnae festivitatis, quando benedicti regnum percipient. Tres enim dies ante Pascha tropologiam Scripturarum demonstrant. Quorum primus est dies poenitentiae, secundus dies justitiae, tertius dies retributionis, in quo fit consummatio. Unde Dominus in Evangelio: Hodie et cras ejicio daemonia, et sanitates perficio; et tertia die consummor (Luc. XIII). Dies poenitentiae significatur per diem in quo Dominus passus est; dies justitiae, per diem in quo in sepulcro jacuit; dies retributionis, per diem in quo resurrexit Dominus. Poenitentia Domini cruciat, justitia tranquillat, remuneratio laetificat. Item hi tres dies per vigilias et festivitates et octavas sanctorum intelliguntur, et iterum per quinquagesimum psalmum et centesimum, et centesimum quinquagesimum. Quinquagesimus enim poenitentiam loquitur, centesimus justitiam, centesimus quinquagesimus laudem Dei in sanctis ejus, quando, completo eorum numero, magnae festivitatis completorium celebrabitur in aeternum. Ad haec cantus in Ecclesia coeli laetitiam significat, de qua exsultant sancti in Domino. Voces autem graves et acutae et superacutae innuunt tribus modis praedicandum esse tribus ordinibus Ecclesiae, propter tricesimum et sexageslmum et centesimum fructum, vel juxta tria volumina Salomonis. Processio est via ad coelestem patriam. Procedens aqua benedicta est munditia vitae. Luminaria opera misericordiae, juxta illud: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII). Sequitur crux, signum triumphale, quia mundi et factores legis crucifigunt carnem et triumphant. Deinde ad legendum Evangelium fertur pulvinar, et textus evangelicus. Pulvinar est suavitas et dulcedo in mandatis Domini. Unde Propheta: Parasti in dulcedine tua pauperi (Psal. LXVII). Et item: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! (Psal. CXVIII.) Evangelium vero est praecedentium confirmatio. Lecto Evangelio, textus reportatur super pulvinar, quia Ecclesia, ut audivit Evangelium, suaviter in corde suscepit, et laetata est juxta illud: Audivit et laetata est Sion (Psal. XCVI). Et alibi: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. V).