|
In principio Septuagesimae incipit Ecclesia servitium totius anni, et
legitur Pentateuchus. Septuagesima enim tempus captivitatis nostrae
designat de qua ad Jerusalem mystice redire debemus, ut per Hebraeos
olim de Babylone exeuntes figuratum est. Ut ergo memores sint
captivitatis suae qui sursum tendunt, legitur primum de Adam, qui in
principio mundi factus est, et de ejectione ejus de paradiso, deinde de
diluvio, et quomodo Abraham exiit de terra sua, et de hujusmodi
laboribus, ad exemplum patientiae. Et sicut olim Hebraei captivi ducti
in Babylonem in tristitia fuerunt fere usque ad finem septuaginta
dierum, tacentur voces laetitiae, gemitum cum utroque habentes irriguo,
ut in die resurrectionis multiplicatis civibus festivius gaudeat
Ecclesia. In Sabbato paschali pro Dominica resurrectione unum canimus
Alleluia, et quia hic non est gaudium nisi in labore, sequitur Tractus.
In octava autem, hoc est in Sabbato in Albis duplex canitur Alleluia
quia in die judicii plenum erit gaudium, et pro Dominica et nostra
resurrectione, et quia duplici stola justi fulgebunt. Quindecim autem
diebus ante Pascha legitur Jeremias, quia passionem Domini aperte
praesignavit. Ab octavis Paschae, viginti diebus Apocalypsis legitur et
cantatur propter mysteria passionis et resurrectionis, quae Joanni
revelata sunt, et apostoli praedicaverunt. Deinde usque ad Ascensionem
Domini, Epistolae canonicae leguntur et Actus apostolorum, et cantatur
de psalmis quia et David prophetavit de passione et resurrectione et
ascensione, et apostoli praedicaverunt quae a Domino didicerant usque ad
ascensionem ejus corporali fruentes praesentia. Inter Ascensionem et
Pentecosten cantatur de festo quia discipuli sursum sublevati, Patris
promissa exspectabant munera. Post Pentecosten usque ad Kalendas Augusti
leguntur libri Regum, et cantatur Deus omnium quia sicut Saul, Samuel,
David, et alii pro lege Dei pugnaverunt, sic nos postquam accepimus
donum Spiritus sancti in baptismate et virtute pugnare debemus contra
daemones, formati, nati, nutriti, armati. A Kalendis Augusti usque ad
Kalendas Septembris legitur et cantatur de Sapientia quia Augustus
sextus est mensis, et in sexta aetate, quia Dominus venit, debemus
propter ejus praesentiam sapienter vivere, quoniam inter nos Sapientia
ipsa audita est quae ex ore Altissimi prodiit. Rursum mensis iste
calidus est et medius anni et in media aetate, ubi quisque ab aestu
vitiorum plus accenditur, plus succurrere Sapientia debet. In Septembri
legitur et cantatur de Job, Tobia, Esdra, Judith et Esther, quia hi
adversa patienter sustinuerunt et Ecclesia in fine mundi adversa omnia
pro Domino tolerabit. A Kalendis Octobris usque ad Novembrem
Machabaeorum libri leguntur; et cantantur inde responsoria quia iste
octavus mensis laetitiam resurrectionis mysticat, quia sicut Judaei
finitis praeliis et restaurato templo, in hymnis et confessionibus
benedicebant Dominum, sic in gloria resurrectionis et magnae
festivitatis, destructis diaboli praeliis, sancti et justi in Domino
festivi gaudebunt, juxta illud: Beati qui habitant in domo tua, Domine
(Psal. LXXXIII). A Kalendis autem Novembris usque ad adventum Domini
leguntur et cantantur Ezechiel, Daniel, et duodecim prophetae cum
Responsorio: Vidi Dominum. Ezechiel enim vidit quatuor animalia in
figura quatuor evangelistarum, qui nativitatem, passionem,
resurrectionem Domini, et ascensionem docuerunt, quorum quisque ex
principali intentione propriam formam meruit. Daniel quoque Christum
venturum prophetavit dicens: Aspiciebam in visu noctis, et ecce Filius
hominis venit (Dan. VII).
Similiter et alii prophetae praedixerunt Christum venturum et imo isti
ante adventum ejus leguntur, quia clarius adventum ejus praedixerunt. Ab
Adventu Domini usque ad Natalem ejus, legitur Isaias quia, quanto de
Christo urbanius et apertius prophetavit, tanto nativitati ejus legitur
vicinius. Quare autem in nativitate de eadem nativitate legatur et
cantetur, res manifesta est. Tantum enim gaudium eo tempore
spiritualiter praedicandum et coelitus demonstrandum agnoscitur. Prima
vero missa in nocte Natalis Domini celebrata, tempus ante legem Moysi
typice designat. Secunda, quae aurora apparente celebratur, tempus
scriptae legis et prophetarum ad memoriam revocat quia per legem et
prophetas lux de Christo velut diei nuntia mundo apparuit. Tertia vero,
quae in media diei claritate festivius celebratur, ad tempus refertur
gratiae, in quo descendit lux magna de coelo quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Deinde in singulis festis
eadem de causa legitur et canitur. Ab octavis autem Epiphaniae usque ad
Septuagesimam canitur de psalmis, et leguntur Epistolae Pauli, quia post
legem prophetia, et post Evangelium Scriptura apostolica ad id quod
audivimus intonando commovet. Item a Septuagesima, usque ad Pascha
repraesentat tempus ab Adam usque ad Moysen, in quo mors regnavit. Unde
quia tunc culpa contraria justitiae commemoratur, Gloria in excelsis Deo
(Luc. II) siletur, quod in testimonium pacis auditum est quando veritas
de terra orta est justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV). Et quia
poena in quam homo cecidit per culpam, ad memoriam per Scripturas
reducitur, Alleluia cantus laetitiae tacetur. Ab adventu usque ad
Natalem Domini, a Moyse usque ad Christum tempus est in quo peccatum
regnavit, non propter ignorantiam ut mors prius, sed propter
infirmitatem carnis. In hoc Alleluia canitur, quia patres sub lege
fuerunt, sed Gloria in excelsis Deo siletur, quod est signum pacis et
justitiae, quam lex dare non potuit. Tempus a primo adventu usque ad
secundum, est inter Pentecosten et Adventum Domini. In hoc cantat
Ecclesia Alleluia in spe resurrectionis, et Gloria in excelsis Deo, pro
justitia reddita. Quotidie canit Alleluia, quia spes ejus firmatur.
Gloria in excelsis Deo, non quotidie sed tantum in festis, quia quotidie
offendit. Sed in fide tamen, id est in die quam fecit Dominus, semper
tenet justitiam, quia semper in fide, et non semper in operibus laudat.
Quartum tempus est inter Pascha et Pentecosten et statum aeternae
felicitatis significat, in quo Gloria in excelsis quotidie canitur et
duplex Alleluia januas; Ecclesiae etiam publice poenitentibus aperimus,
genua non flectimus sed ad quid hoc cernimus si mysterium non
intelligimus? Gloria in excelsis tunc canitur, quia in resurrectione
justitia, id est charitas perficietur, et pax plene dabitur. Duplex
dicitur Alleluia, propter duplicem stolam in Albis, quia gloria
incorruptionis erimus vestiti. Poenitentibus Ecclesiae janua aperitur,
quia nullius peccati improperium tunc erit, quia totum absorptum erit a
gloria. Stantes oramus, quia tunc non erit pro quo flectantur genua, sed
domus Dei replebitur gloria. Sed quid est quod non canimus in privatis
feriis, Gloria in excelsis Deo, nec duo Alleluia nisi quod nondum
habemus perfectam justitiam nec gloriam quam exspectamus? Tamen simplex
Alleluia canitur, qua Ecclesia jam primam resurrectionem habet. Unde
semper Alleluia canitur excepta Septuagesima. Quia igitur hoc tempus
figura est tanti gaudii, in Dominicis et festis hoc cantat Ecclesia. Sed
quia nondum sumus in illo in privatis feriis tacet. Ergo per Quatuor
Tempora variatur status Ecclesiae. Primum culpam intulit, secundum
detexit, tertium eam delevit per justitiam sed reservavit poenam,
quartum perficiet justitiam et absorbebit poenam. Primum fuit culpae et
poenae, secundum poenae et prophetiae, tertium poenae et gratiae,
quartum gratiae et gloriae. Posterus ordo anni, in significatione
mysticat in resurrectione primos novissimos; similiter in quibusdam quae
in festo fiunt circumcisionis. Inter haec autem multa, quae licet minima
videantur, magno tamen fiunt mysterio, praetermittimus, quia ad alia
quae proposuimus festinamus.
|
|