|
Sequitur ut videamus de septem ordinibus clericorum, qui sunt septem
gradus Ecclesiae per quos qui clericus est ascendens efficitur
ostiarius, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus,
sacerdos. Primus ergo gradus est ostiariorum, quorum est discernere quos
ab ecclesia juste repellant, et quos ad eam digne recipiant. Ad istos
etiam pertinet res ecclesiae fideliter custodire; unde claves ecclesiae
eis traduntur, cum ordinantur. Postea promoventur ad officium lectorum;
ad quos pertinet legere in ecclesia prophetias et apostolicas
Scripturas. Istis, cum ordinantur, traditur codex divinarum lectionum,
et dicitur eis: Accipite et estote verbi Dei relatores, habituri, si
bene impleveritis officium, partem cum iis qui fideliter ministraverunt
Domino. Unde qui ad hunc gradum provehitur, litterarum scientia debet
resplendere. Tertio loco promoventur ad ordinem exorcistarum, ut habeant
imperium super daemones ejiciendos. Hos decet mundum spiritum habere qui
debent immundis imperare. Hi, cum ordinantur accipiunt librum
exorcismorum, et dicitur eis: Accipite et habete potestatem imponendi
manum super energumenos. Cum autem ordinantur acolythi accipiunt
candelabrum cum cereo, ut sciant se mancipatos ad succendendum et
deferendum luminaria. Accipiunt etiam urceolum ad infundendum aquam in
calicem, in quo consecrandum est corpus Christi. Quinto loco ordinantur
subdiaconi, qui ministerio altaris approximant; quorum est portare vasa
corporis et sanguinis Christi. Unde lex continentiae imponitur illis,
juxta illud: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Cum enim
spiritualis radius luminis castitas sit in clericis, est tamen castitas
quasi propria virtus eorum, qui accedunt ad hos tres summos ordines, qui
per antonomasiam, id est per excellentiam, jam sacri ordines
appellantur. Subdiaconi autem ministrant officiis levitarum. Ad horum
officium pertinet corporalia et substratoria levare vel lavare. Hi, cum
ordinantur, accipiunt patenam et calicem de manu episcopi; de manu vero
archidiaconi urceolum et aquam in eodem, et manutergium accipiunt,
quibus sacerdos et levita mundare manus debent tractaturi Dominica
sacramenta.
Sexto loco succedunt diaconi non sine mysterio senarii, qui numerus
perfectionem significat. Hic ordo in Veteri Testamento a tribu Levi
sumpsit exordium, et in Novo Testamento ab apostolis confirmatus, quando
apostoli septem viros Spiritu sancto plenos ad hoc officium elegerunt
(Act. VI). Unde sancti decreverunt, ut in omni matre Ecclesia septem
diaconi in celebratione circa altare missae assisterent, propter septem
dona Spiritus sancti. Hi in Apocalypsi dicuntur septem angeli tuba
canentes, quia illorum est alta mysteria Dei inspiratione intenta foris
resonare. Hi dicuntur septem candelabra aurea, quia eorum est lucem
Evangelii aliis ostendere. Hi sunt septem tonitrua, quia terribiliter
tonare debent: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in
ignem mittetur (Matth. XXXI). Isti in modum praeconis manifeste admonent
ad orandum, et ad genu flectendum. Isti evangelizant, et sacramenta
corporis et sanguinis Domini dispensant. Non licet sacerdotibus calicem
Domini tollere nisi tradatur eis a diacono. Cum autem ordinantur levitae
(quod licite fieri potest a viginti annis et supra) accipiunt orarium
super sinistrum humerum: ut intelligant se accepisse Dei jugum quo
premant omnia quae ad mundum pertinent, quae significantur per sinistrum
humerum. Accipiunt etiam textum Evangeliorum, ut intelligant se esse
praecones Evangelii.
Sequitur ordo presbyterorum, qui a filiis Aaron sumpsit exordium. Dum
isti a triginta annis et supra ordinantur (episcopo eos benedicente, et
manus super capita eorum tenente) omnes presbyteri, qui cum eo sunt
praesentes, manum cum episcopo levantes super eos Spiritum sanctum
invocant. Post invocationem accipiunt stolam super utrumque humerum, ut
intelligant se debere esse munitos per arma justitiae a dextris et a
sinistris, ut nec eos adversa frangant, nec prospera extollant.
Accipiunt et calicem cum vino de manu episcopi, et patenam cum hostia:
ut intelligant se habere potestatem offerendi Deo hostias placabiles,
corpus scilicet et sanguinem Christi. Magna dignitas, mira potestas,
excelsum et expavendum officium! Hoc ordine non est alius excelsior in
Ecclesia. Episcopis tamen superaddita est ordinatio clericorum,
basilicarum dedicatio, chrismatis consecratio, per manus impositionem
confirmatio, et generalis super populum benedictio ne si eadem potestas
auctoritatis in omnibus et ab omnibus haberetur, obedientiam dissolveret
et scandalum generaret. Qui autem septem ordinibus exaltantur
spiritaliter ipsa officia implere debent. Qui igitur infidelem
convertit, vel fidem docet catholicam, et sic spiritaliter in ecclesiam
introducit, vel juste per excommunicationem expellit, ostiariorum implet
officium. Qui autem male viventes in Ecclesia docendo corrigit, et
minores instruit juxta Scripturas authenticas, lector est spiritaliter.
Qui vero orationibus suis aliquem a vitiis liberat diabolicis, officium
exorcistae celebrat. Qui lucem boni operis aliis ministrat, spiritaliter
acolythus est. Qui tantae munditiae est quod exemplo ejus et consilio,
caeteri sordibus criminum lavantur, officium subdiaconi implet et
possidet. Qui corpus et sanguinem Christi discrete dispensat digne
accipientibus, vel ad orandum et vigilandum exemplo sui alios hortatur,
diaconi gerit officium. Qui autem corpus et sanguinem Domini digne
consecrat, officium sacerdotis spiritaliter perficit. Sacerdotes
successores sunt septuaginta duorum discipulorum, episcopi autem
apostolorum. Episcopus interpretatur superintendens, sacerdos dans
sacra, diaconus minister, subdiaconus subminister, acolythus
ceroferarius, exorcista conjurator. Quod autem lector a legendo, vel
ostiarius ab ostio dicatur, non ignorat lingua Latina. Nunc autem
videndum est quod omnes habentes hos gradus praetactos spiritaliter
vicarii sunt episcopi, qui in se haec officia complevit. Ostiarium enim
se monstravit esse, quando ejecit canentes et vendentes de templo. Quod
in Ecclesia quotidie spiritaliter agit. Unde in Evangelio, Ego sum
ostium, dicit Dominus (Joan. X). Lectorem vero se ostendit cum in medio
seniorum librum Isaiae aperiens distincte legit ad intelligendum.
Exorcistam se indicavit, ejiciens daemonia; acolythum, dicens: Ego sum
lux mundi (Joan. VIII). Subdiaconum, quando lavit pedes discipulorum;
diaconum, quando corpus et sanguinem suum propriis manibus dispensavit
discipulis, et iterum quando eos ad orandum hortatus est, dicens:
Vigilate et orate (Matth. XXVI). Verum sacerdotem se monstravit quando
panem et vinum in corpus et sanguinem suum commutavit, et ut in memoriam
suae passionis idem facerent discipulis injunxit. Et iterum manifestius
hoc implevit officium quando ipse idem sacerdos et hostia seipsum in ara
crucis obtulit Patri. Et adhuc gloriosius implet, dum sedens ad dexteram
Patris, interpellat pro nobis. Et sic quae in coelis et in terris sunt
pacificans, soli polique patriam unam facit rempublicam
|
|