|
Post haec de vestimentis sacerdotalibus breviter dicamus et primum
commemoranda sunt Veteris Testamenti quae fuerunt: duae tunicae, bissina
et hyacinthina, zona, feminalia, superhumerale, mitra (quae alio nomine
cidaris vel tiara dicitur), et lamina aurea, quae supra mitram ante
faciem ponebatur. Zona autem et superhumerale, variata erant quatuor
coloribus, bysso, purpura, hyacintho, croco, per quos quatuor elementa
significantur. In superhumerali autem erant insculpta nomina duodecim
patriarcharum, in duobus pretiosis lapidibus, sex in uno, et sex in
altero. In rationali autem erant duodecim lapides, duodecim
patriarcharum similiter nomina in se sculpta habentes. In lamina aurea
insculptum erat nomen Dei, quod vocant Hebraei, ineffabile. Sacerdotes
autem Novi Testamenti non utuntur his omnibus ornamentis, quia non
utuntur nisi una tunica praeter pontifices: amictum etiam habent in loco
superhumeralis et rationalis, quia et nunc superhumerale appellari
solet. Nulli autem lamina aurea utuntur modo, quia quod olim in illa,
nunc in signo crucis monstratur. Ut enim dicit Hieronymus, sanguis
Evangelii pretiosior est auro legis. Zona autem nunc omnes utuntur
sacerdotes, et stola, qua vetus sacerdotium non utebatur, ut illud
impleant Evangelicum: Tollite jugum meum super vos (Matth. XI). Quod
autem zona, et superhumerale nunc tot coloribus non variantur, nec illi
lapides solent poni in superhumerali nil refert, cum Christiana religio
veritati serviens idem mystice rebus compendiosis facit, quod vetus
observatio sumptuosis.
Nunc vero quid significent vestimenta Novi Testamenti, breviter dicamus.
Alba, id est, tunica illa quae Graece poderis
[[p][o][d][eeac][r][i][sf]], hoc est talaris dicitur, significat
munditiam in anima. Zona castitatem in corpore, quod ad temperantiam
pertinet. Superhumerale quod hebraice dicitur ephod, justitiam.
Rationale quod Graeci [l][oac][g][i][o][n] appellant, sapientiam
designat, utriusque typum amictus continet; unde et humeros protegit et
pectus. Stola quae alio nomine orarium dicitur, in prosperis et adversis
fortitudinem significat, sine qua caeterae virtutes expugnantur, et
minime coronantur. Longitudo stolae notat perseverantiam, idem quod
tunica, in hoc quod ipsa talaris est, hoc est in patientia tandem animas
possideri, quod ad fortitudinem pertinet. Quod stola autem cum zona
colligitur, innuit quod virtutes virtutibus adunantur. His supradictis
casula apponitur; quae alio nomine planeta vel infula dicitur. Haec
charitatem exprimit, quae loco prudentiae ponitur, quia plenitudo legis
est dilectio. Manipula quae in sinistra ponitur ante tergum oculos,
significat vigilantiam per quam acidia (quae saepe mentibus accidit, et
post supradictas virtutes subrepit saepe removenda est et abstergenda ab
oculis rationis sive animae. Dalmatica etiam qua utuntur levitae,
latitudine sui idem significat quod casula, id est charitatem. Per duas
lineas coccineas, quibus ipsa ante et retro a summo usque deorsum
decoratur, utriusque Testamenti praedicatio Dei et proximi dilectio
figuratur. Duodecim fimbriae linearum utrinque duodecim charitatis ramos
exprimunt, quos Apostolus enumerat, dicens: Charitas patiens est,
benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat
malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia
suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam
excidit (I Cor. XIII). Tertia linea, quae inter duas est et tribus
fimbriis ante et retro insignitur, charitatem, fide Trinitatis
condecoratam, demonstrat. Per fimbrias in sinistro latere, sollicitudo
vitae activae circa plurima intelligitur; per dextrum latus, quod caret
fimbriis, contemplatio coelestium sine multitudine perturbationum. Quod
autem pontifices utuntur duabus tunicis praeter poderem, qua caeteri
communiter utuntur, monstrat quod proprium est ipsorum scientiam habere
duorum Testamentorum, ut sciant de thesauro suo proferre nova et vetera.
Propter hoc etiam unaquaeque ex tribus tunicis typum gerit proprium.
Poderis enim in hoc quod byssina est vel linea, munditiam indicat. Quia
sicut bysso vel lino candor, qui non per naturam est, contingit per
exercitium abluendi, ita munditiam quam natura non administrat, sancti
per industriam, juvante Spiritus sancti gratia, acquirunt, dum per
exercitium bonorum operum corpus macerant et mundificant.
Secunda autem tunica serica, quae originem habet et traducit ex vermibus
qui sine coitu procreantur, et parvi sunt, castitatem demonstrat et
humilitatem. Tunica vero tertia sicut olim erat hyacinthina est; et
color ejus, similis lapidi hyacintho, qui aetheris serenitatem imitatur,
sanctos significat cogitantes et imitantes coelestia. Et merito haec
tunica hyacinthini est coloris, quia sicut lapis ille mutat colorem cum
aere, (in sereno enim aere serenus est, et in obscuro pallidus) sic
spiritualiter et proprie decet episcopum gaudere cum gaudentibus et
flere cum flentibus. Mitra pontificis corniculata, duo praetendit
Testamenta, quibus expugnare debet hostes Ecclesiae. Sandalia quibus
ipse utuntur episcopi et cardinales, integra sunt inferius, quia non
debent inhiare terrenis, et desuper sunt forata, quia oculos mentis
debent aperire ad ea quae sursum sunt. Quod autem in quibusdam locis
aperta et in quibusdam sunt integra, monstratur aperte quod coelestia
sacramenta quibusdam sunt revelanda, et quibusdam tegenda. Unde Dominus
in Evangelio: Vobis datum est nosse mysterium Dei, caeteris autem in
parabolis (Luc. VIII). Horum calceamentorum mysteria consideravit, qui
ait: Quam pretiosi pedes annuntiantium pacem (Isa. LII). Caligae
pontificis significant praeparare iter et festinare ad praedicandum.
Annulus autem episcopi est fidei signaculum, quia sicut antiquitus in
sigillo annuli nomen regis et imago exprimebatur, ita in fide catholica
nomen regis coelestis et imago declaratur, verbi gratia, nomen ejusdem
demonstratur cum dicitur: Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus
Spiritus sanctus, quia Dominus nomen est illi. Imago autem ejus
ostenditur, hoc est qualis ipse sit, cum dicitur Omnipotens et Aeternus
et his similia, licet secundum proprietatem loquendi nulla qualitas vel
diversitas in eo reperiatur. Gerit itaque episcopus annulum pro
Ecclesia, quam fide ornare debet, et coelesti sponso castam exhibere
Christo (II Cor. XI). Et ut sponsa cantare possit: Annulo suo
subarrhavit me Dominus meus Jesus Christus. Quod annulum episcopus gerit
in manu, docet quod fidem in opere monstrare debeat. Per chirothecas in
manibus, exempla sanctorum, quae in operibus habenda sunt,
intelliguntur, et quod opera ab omni inquinamento munienda sunt naturae,
ne modicum fermentum totam massam corrumpat (I Cor. V). Baculus
pastoralis rectitudine sui rectum regimen significat. Quod autem una
pars curva est, altera acuta, monstrat praeesse subjectis et debellare
rebelles. Unde dictum est:
Curva trahit mites, pars pungit acuta rebelles.
Et iterum:
Curva trahit quos virga regit, pars ultima pungit.
Et item:
Attrahe per curvum, medio rege, punge per imum.
Et item: Per baculum rectum doceas, episcope, recte vivere, per ferri
flexus properes misereri.
Pallium quod supera ponitur archiepiscopis, torquem et bravium
significat quod legitime certantes accepturi sunt, et disciplinam
exprimit qua se desuper induere et constringere ad exemplum subditorum
debent. Coccinea vero planeta, qua induitur apostolicus, quocunque
proficiscitur praedicando, martyrium declarat. Crucem praecedere nunc
vel illum significat ei magis convenire illud: Mihi autem absit gloriari
nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Tonsura capillorum
in clericis, docet omnia superflua esse resecanda, ut libere possint
audire et videre legem Dei. Corona monstrat clericos specialiter esse
regnum Dei. Quod manus sacerdotum ungantur oleo, significat eos habere
per Spiritum sanctum virtutem consecrandi, et quod manus debent esse
porrigibiles ad largiendum, et non aridae et curvae ad retinendum. Haec
igitur supradicta signa non sunt ipsae virtutes, sed virtutum insignia,
quibus tanquam scripturis docentur utentes quales esse debeant. Haec
sacramenta intelligant praelati Ecclesiae qui capsarii sunt et
dispensatores secretorum Dei. Alioquin caeci sunt et duces caecorum
(Matth. V), more Judeorum portantes mysteria quae non vident nec
intelligunt, tantum inde habituri quantum capiunt jumenta quae portant
panes ad usum aliorum. Nisi in hoc sit differentia, ut vere est quod
ipsi quibus tanta commissa sunt merito pro negligentiis rationem
reddituri sunt in die irae et vindictae, quando tremebunt cedri
paradisi, ecquid faciet virgula deserti? Nec tamen Deus sacramenta sua
hic deserit, sed complet ea per ministres licet indignos, ad salutem
eorum qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII). Et attende
quod cum sacramentum dicatur sacrae rei signum vel sacrum secretum, hic
accipimus sacramenta pro signis. Qui ergo portant sacramenta, debent
fulgere virtutibus quae per sacramenta significantur, ut ex luce ipsorum
caeteri similiter illuminentur. Eisdem enim supradictis virtutibus suo
modo clarere debent singuli, licet figuraliter non sint omnes insigniti.
Potest enim quilibet in se spiritualiter habere effectum sacramentorum.
Verbi gratia, quicunque est de sorte Domini, ut vere possit dicere:
Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV); et illud: Elegi abjectus esse
in domo Dei (Psal. LXXXIII); spiritualiter clericus est, licet exteriore
schemate, scilicet signo, clericatus non sit signatus. Hoc enim nomen
clericus sonat in Graeco, quod sit de sorte Domini, hoc est, quod
Dominus sortitus est eum et ipse Deum. Ostiarius est enim spiritualiter,
quicunque alios spiritualiter in Ecclesiam introducit, id est, qui fidem
praedicando docet. Lector est quilibet mores docendo, exorcista orando,
acolythus illuminando, subdiaconus humilitatem monstrando, diaconus
alios exhortando, sacerdos seipsum hostiam sanctam Deo offerendo. Induat
ergo quisque humeros et pectus amictu spirituali, hoc est muniat se
virtute operum justitiae, sanctitate sensatorum cogitatuum indutus.
Sitque indutus munditia, quae per albam significatur. Sit indutus,
quantum fieri potest, utraque tunica, id est intelligentia utriusque
Testamenti et litterae, id est spiritus litteralis et spiritalis
intelligentiae. Habeat zonam castitatis, stolam fortitudinis, et
plenitudinem scientiae, id est charitatem quam figurat infula. Qui enim
sic ornatur, habet verum et regale sacerdotium intra templum Dei quod
ipse est.
Manifestum est ergo quod significata sine significantibus, id est
virtutes sine exterioribus sacramentis quandoque justificant; haec autem
sine illis nihil penitus prosunt, imo arguunt. Simul vero juncta majus
bonum conferre videntur, quia dum aliquid alicui additur, totum majus
efficitur. Sed nunquid ideo magis bonum, cum non utrumque divisum bonum
sit? Ad quod dicimus quod bonum sit, licet non divisum, tamen cum simul
sunt, utrumque bonum est, et ideo totum majus esse bonum patet, ut in
exemplo brevi claret, sed excelso. Virginera Mariam corporaliter
Christum portare magnum fuit adjuncto amore, quod non esset divisum;
etiam majus fuit quod per dilectionem spiritualiter ipsum portabat. Sed
quia utrumque meruit habere simul, incomparabiliter felix meruit
existere, quia saepe pro donis externis collatis charitas intus magis
flammescit et meritum crescit. Hic si quis dicat quod sola charitas est
solum remunerabile, verum quidem est si ita intelligat quod sola non
excludat alia, sed aliorum comparationem tollat, vel nullam sine ea et
nisi propter eam remunerandam esse, quae tanta est quod nunquam excidit
(I Cor. XIII), hoc, est nec hic nec in futura vita deest, sed sola
virtutum manet in perpetuum. Ergo secundum supradicta probabiliter dici
potest quod multa bona in sanctis Deus remunerat praeter charitatem, non
quasi sine charitate, sed multa quae non sunt illa charitas. Nunquid
enim nos dicemus quod fides non habeat meritum? absit! et tamen ipsa non
est charitas; sine ea enim esse potest, sed sine ea non remuneratur:
simul autem cum ea auget meritum. Sic ergo sua caetera dona remunerat
Deus iis qui ea cum charitate conservant, ex quibus ipse omnia
cooperatur in bonum (Rom. VIII): et pro singulis suis donis sive
virtutibus sive sacramentis quae per charitatem custodiuntur, coronas
reddit singulas, sola tamen gratia. Reddit, dixi, intuens liberum
arbitrium, et sola tamen gratia subjunxi, considerans quod omne bonum
est desursum, descendens a Patre luminum (Jac. I). Sed his hactenus in
publico ostensis quasi in planis convallium, hinc transeamus ad montem
myrrhae et ad colles Libani.
|
|