CAP. VII. De celebratione missae.

Sancti Patres et prophetae, ante adventum Domini suspirantes et praeconizantes, praemiserunt desideria, opera, laudes et preces. Haec autem in Introitu missae commemorantur. Chorus enim clericorum canentium chorum significat prophetarum, et multitudinem sanctorum qui exspectaverunt adventum Domini. Introitus (qui dicitur officium, quia per ipsum inchoamus missae officium) exprimit desideria exspectantium cum praeconiis. Versus psalmisticus opera et vaticinia; Gloria Patri laudes. Iteratio officii innuit eos saepe iterasse suspiria de Christo atque praeconia. Kyrie eleison ter triplicatum, significat preces illorum, qui ad hoc multiplicant, ut gratia summae Trinitatis per adventum Christi novies distinctis angelorum agminibus eos conformaret. Interim autem dum haec dicuntur vel aguntur, sacerdos sacra veste indutus de sacra aede procedit, significans quod Christus exspectatio gentium sic desideratus, carne sacrosancta assumpta de Virginis carne incorrupta, de secreto habitaculo coelorum egressus est in mundum, vel de secreta aede egressus est, id est de virginali utero, tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Quod ad nativitatem pertinet quam habet a matre, de alia autem dictum est: Egressus ejus a Patre, etc. Duas enim habet generationes, unam aeternam, alteram temporalem. Sed utramque secretam et inenarrabilem, quia illam habet sine patre, et hanc sine matre, unde propheta: Generationem ejus quis enarrabit? (Isai. LIII.) Sacerdotem autem egredientem praecedunt duo ceroferarii et portator thuribuli, deinde subdiaconus portans Evangelium, et diaconus lecturus evangelium. Per ceroferarios et thuriferarium intelligimus sanctos qui Novum praecesserunt Testamentum; per subdiaconum portantem textum evangelicum, et per diaconum Evangelii praeconem, sanctos Novi Testamenti. Per duo autem candelabra cum cereis, ardentibus, legem commemoramus et prophetas; per textum evangelicum Novum Testamentum. Unde pulchre praecedunt candelabra, quia lex et prophetae praecesserunt legem gratiae. Iterum per thuribulum cor hominis intellige; per ignem, charitatem. Et in thure, exemplum bonorum operum, vel orationes suavissimas considera. Sicut enim thus in igne thuribuli suaviter redolet et sursum ascendit, ita opus bonum vel oratio ex charitate fragrescit ultra omnia balsama, pigmenta et thymiamata. Thuriferarius autem, ceroferarius et sequentes praecedens, monstrat quod thuris significatio communis est sanctis utriusque Testamenti. Subdiaconus et diaconus praecedunt sacerdotem, quia discipuli missi sunt ante Dominum, et adhuc mittuntur praedicatores, id est praelati Ecclesiae, praeparare viam Domini spiritualiter ante faciem ejus. Cum vero ventum est ante altare, ponitur Evangelium super illud. Altare enim significat Jerusalem, ubi primum praedicatio facta est primitivae Ecclesiae, et inde exivit in publicum, sicut scriptum est: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II). Et nota quod, facta generali confessione ut pura pectora sint servientium, sacerdos dat osculum, significans Christum qui nobis pacem attulit primus. Post hoc veniens ad altare, similiter osculatur ipsum et Evangelium. Altare in hoc loco Judaicum populum significat; Evangelium gentilem, qui per Evangelium credidit. Utrique enim Christus dedit pacem, quando, lapis angularis factus, fecit utraque unum. Et nota quod diaconus vel subdiaconus offert sacerdoti Evangelium ad osculandum, quia praedicatores reconciliaverunt et obtulerunt gentes Christo, quibus et ipse per se non praedicavit. Quod autem sacerdos prius dexteram partem petit altaris, innuit quod Emmanuel in lege promissus prius venit ad Judaeos quam ad gentes. Judaei enim propter legem in dextera parte tunc fuerunt; gentes vero quasi in sinistra, quia colebant idola. Post hoc vero finitis supradictis, et choro tacente, sacerdos in medio altaris Hymnum incipit angelicum, scilicet Gloria in excelsis Deo, significans quod cum Deus umbram legis amplius non postularet, et dum (quietum) medium silentium tenerent omnia (Sap. VIII), natus est in medio, id est, pro omnibus, Messias quem prophetae praedixerunt; in cujus nativitate angelus ad pastores ait: Annuntio vobis gaudium magnum (Luc. II). Quod autem chorus communiter vociferans deinde complet Hymnum, quem solus sacerdos prius incoepit, significat quod statim facta est cum angelo multitudo coelestis exercitus laudantium et dicentium: Gloria in excelsis Deo (ibid.). Finito Hymno sacerdos salutat populum dicens: Dominus vobiscum. Orat ut Deus sit cum illis, et in illis maneat. Haec autem salutatio in Veteri Testamento audita est. Per hoc vero quod ab episcopo dicitur Pax vobis, datur intelligi quod ipse magis proprie sit vicarius Christi, qui post resurrectionem pacem annuntians sic salutavit apostolos.

Deinde sacerdos oraturus hortatur alios ut orent, quia Dominus monuit discipulos orare, et ipse oravit. Epistola quae Orationem sequitur, praedicationem Joannis Baptistae repraesentat, quia sicut ille praecursor fuit Christi, ita praecedit Epistola Evangelium. Epistola etiam exprimit doctrinam septuaginta duorum discipulorum, quos Dominus misit in omnem civitatem et in locum quo erat ipse venturus, et quibus ait: Messis multa quidem, operarii autem pauci (Matth. IX). Responsorium, quod Epistolam sequitur, assensum significat quem auditores monitis praebuerunt praedicantium. Unde pulchre Responsorium nominatur. Quod enim per praedicationem crediderunt juxta velle praedicantium responderunt, dum Dei legem sancte vivendo compleverunt, vel quia respondente choro cantatur, Responsorium dicitur, et activam vitam significat, in qua sancti se ad invicem exhortantur, ut ad aeternam vitam perveniant. A quibusdam autem Graduale vocatur, vel quia in gradibus canitur, vel propter mysticam significationem, quia activi etiam viri in gradibus virtutum cantant, dum in virtutibus excelsa faciunt opera. Sequitur Alleluia, quod est Hebraicum. Tres enim linguae sunt quae inter alias excellunt, Hebraea propter legem, Graeca propter sapientiam, Latina propter regnum. His tribus linguis titulus Christi triumphalis emicuit, et his tribus linguis laus Dei in Ecclesia decantatur. Itaque Alleluia Hebraeae linguae est, et Latine interpretatur Alleluia laudate Dominum. Sed viam prosequamur. Alleluia quod jubilum habet, exprimit gaudium et amorem credentium, et quanta laetitia et laus secuta sit fidem, audita praedicatione. Neque enim tantum assensum praebuerunt praedicationi, sed ea audita laetati sunt. Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae (Psal. XCVI). Unde dicunt in Canticis canticorum: Exsultabimus et laetabimur in te (Cant. I). Et sponsa: Anima mea, inquit, liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. V). Significat et Alleluia vitam contemplativam, unde mystice in altiori gradu canitur quam Responsorium. Item Alleluia dum post Versum repetitur, significat aeternum gaudium quod post hanc vitam sancti recipiunt. Unde Alleluia modicum est in sermone, et multum in Pneumate, quia gaudium illud majus est, quam sermone possit explicari, ad cujus magnitudinem revelandam omnis lingua modica est et imperfecta. Quis enim plane enarraret, quod in cor hominis non ascendit? (I Cor. II.)

Hoc ergo gaudium quia nec penitus verbis exprimi, nec penitus taceri potest, Ecclesia quasi demissis verbis jubilando quasi in admirationem prosilit, ac si dicat: Quae vox, quae poterit lingua retexere, etc. Hic enim verba non sufficiunt nec intellectus, nec tamen amor sinit tacere. Sic ergo Ecclesia pneumatizando, dictu mirabile, expressius quodam modo et melius sine verbis quam per verba innuit quantum sit gaudium Dei ubi verba cessabunt. Per pneuma enim, licet non enarretur quantum sit aeternum gaudium, saltem monstratur ipsum esse inenarrabile. Quando autem Sequentia sequitur, posterius Alleluia non habet Pneuma, sed chorus in loco ejus sequentiam concinit, quae idem significat, id est aeternae vitae gaudium atque delicias. Unde illa nova solet habere verba et inusitata, quia coeli gaudium secretum est et incognitum mortalibus. Vel sequentia aeternae vitae mysticat laudes. Unde dictum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Huic significationi pulchre convenit quod Sequentia verba habet laudiflua et cantum dulcisonum, quia ibi omnia erunt plena laude, et melodia coelestis organi abundabit dulciflua laetitia. Quia sicut laetantium omnium habitatio erit ibi (Psal. LXXXVI). Et quia laudes aeternae vitae humanis verbis non resonabunt, quaedam Ecclesiae mystice pneumatizant Sequentiam sine verbis. Nulla enim verborum significatio necessaria, ubi corda singulorum patebunt singulis librum vitae intuentibus. Tractus autem, quia gemitum et cantum lacrymabilem exprimit, lacrymas sanctorum sive in activa sive in contemplativa vita repraesentat. Unde Tractus dicitur, quia sancti suspirantes ab imo pectoris gemitum trahunt, qui licet spe gaudeant, ut monet Alleluia, tamen in valle lacrymarum hic commorantes habent irriguum superius, et irriguum inferius, quod tractus mysticat. Gemunt enim flebiliter pro supernae dilatione beatitudinis, super flumina Babylonis sedentes patriae suae memores. Iterum lacrymas fundunt pro suis et aliorum excessibus dum ex vicinitate Babylonici fluvii seipsos vident saepe aspersos, et alios penitus immersos ipsius fluvii rapiditate ferri deorsum. Sed quia hic ploratus quandoque est respectu superni gaudii, quandoque est respectu nostrae miseriae; Tractus quandoque tangit laetitiam pro superiori irriguo, ut in Jubilate et Laudate et quandoque tristitiam pro irriguo inferiori, ut in De profundis et aliis hujusmodi. Et quia gaudium sanctorum non est plenum et continuum, sed saepe interrumpitur, Ecclesia quandoque interponit Tractum, ut in Septuagesimali tempore. Et cum repetit Alleluia in Sabbato paschali, Tractus Alleluia sequitur, quia gaudium hic non expedit sine fletu. In Sabbato in Albis, id est in octavis Paschae duplicatur Alleluia, quia in aeterna vita perfecte tunc erit gaudium, glorificata carne cum anima, et completa resurrectione sanctorum cum resurrectione Christi. Unde cantat Ecclesia. Haec dies quam fecit Dominus (Psal. CXVII), etc. Merito itaque Ecclesia significans aeternum gaudium, ut supra diximus, quandoque gaudium per Alleluia innuit, quandoque in moerore vivens per Tractum ingemiscit et plorat. Considerans enim in paradiso divinarum Scripturarum, quod per paradisum virtutum ad paradisum coelestium divitiarum perventura sit, exsultat; respiciens autem quod adhuc in valle lacrymarum retinetur, et quod de terrestri paradiso cecidit, plorat. Sed de hoc gaudio et de hoc ploratu plenius explicabo divisim in duobus voluminibus, quorum uni erit nomen Paradisus, et alteri Cur flet qui gaudet.

Hinc autem ad aliud transeuntes intueamur transitum apostolorum de Judaeis ad gentes, quem per hoc commemorat Ecclesia, quod Evangelium a dextera parte ad sinistram transfertur et ibi legitur. Judaea enim respuente verbum Dei, apostoli transierunt ad gentes, dum siccato Gedeonis vellere, ros irrigavit aream. Qui enim prius dixerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X), post haec praecepit dicens Praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI). Quia ergo praedicatio pervenit etiam ad illos qui in sinistra parte fuerant, merito in sinistra parte legitur Evangelium; nec tantum in sinistra, sed etiam adversus aquilonem, qui malos significat juxta illud: ponam sedem meam ad aquilonem (Isai XIV); quia etiam ad tales pervenit praedicatio qui longe a calore veri solis recesserant. Vel propter hoc potius contra aquilonem legitur, quia aquilo ventus frigidus diabolum significat, qui flatu tentationum corda hominum congelat et infrigidat ab amore Dei. Unde: ab aquilone, inquit, pandetur omne malum (Jerem. I). Et sponsa in Canticis canticorum: Surge inquit, aquilo, et veni, auster (Cant. IV). Hoc est, recede, maligne spiritus, qui hortum meum infrigidas, et veni, auster, id est Spiritus sancte, qui perflans aromata fluere facis. Merito ergo contra aquilonem legitur Evangelium, quia fides quae in Evangelio continetur, armatura nostra est contra diabolum. Cui, inquit resistite fortes in fide (I Petr. V). Nunc considera quod plebs baculos hic deponit, reclinatoria relinquit, caput detegit, crucem fronti imprimit, stans audit; quod Evangelium in altiori gradu legitur quam Epistola, nota singula. Deponere bacmos innuit Christianae esse perfectionis, non vindicare, sed Domino reservare vindictam, quia inquit: Mihi vindictam et ego retribuam (Heb. X). Reclinatoria relinquere, significat quod non debemus confidere in principibus vel sustentaculis terrenis, quia vanitas vanitatum et omnia vanitas, dicit Ecclesiastes (Eccli. I), subauditur comparatione Dei, in quem nostram curam jactare debemus. Caput detegitur, ut ostendatur quam attente audire et intelligere verbum Dei debemus. Signum crucis fronti imprimitur, ne hostis antiquus superveniens per zizaniam haeresis corrumpat semen rectae fidei. Per hoc quod stantes audimus, gravem pugnam restare consideretur: Quia nobis non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes tenebrarum hurum (Ephes. VI). In altiori gradu legitur Evangelium quam Epistola, quia doctrina Christi longe excellit doctrinam apostolorum. Post Evangelium chorus cantat compendium nostrae fidei, ostendens se praebere assensum verbo Evangelii, et in quem vel quid credit. Rectus ordo; quo rex vocat, respondent milites: Sequimur.

Deinde sacerdos salutat populum dicens: Dominus vobiscum. Haec salutatio ab antiquo sumpta est: Booz enim messores suos sic salutavit, et propheta in Paralipomene Asa regem et eos qui cum eo erant. Salutat ergo sacerdos populum, et monet orare, ut in fide recitata permaneat stabilis. Quod ei promittens chorus, Offertorium succinit, ac si dicat: Credo, et fidem quam confessus sum opere implebo. Unde sacerdos statim offert dona consecranda; et dehinc munera sua populus, significans offerre seipsum Deo. Considera ordinem: Evangelium praecedit, fides sequitur, dehinc offeruntur munera. Necesse est enim primum audire verbum Dei. Quis enim crederet nisi prius audiret? Quomodo, inquit, credent nisi praedicentur? (Rom. X.). Deinde quis non recte credens, munus Deo acceptabile offerre poterit? quia sine fide, impossibile est placere Deo (Hebr. X). Possumus etiam per oblata munera commemorare copiosam victimam, quae oblata est a populo cum rex Salomon templum et altare Domino sacraret. Exemplo illius plebs fidelis offert se et sua dona Domino. Nunc autem diligentius ad hoc referamus oculos, quod sacerdos, ut supra commemoravimus, offert dona sacrificanda, panem scilicet et vinum. Utraque typice obtulit Melchisedech, utraque Christus dedit discipulis coenantibus. Sed utraque in corpus et sanguinem conversa sunt. Utrum autem utraque convertantur in utrumque, supra me est definire. Tutius tamen quod panis tantum in corpus, et vinum in sanguinem, quam utrumque in utrumque converteretur dicerem, nisi videretur occurrere quod sub utraque specie utrumque sumi credimus. Sed nec hoc repugnat si rem subtilius intueamur. Sub specie enim panis utrumque esse potest et sumi, non quia panis in utrumque forsitan transierit, sed quia ubi unum est corpus est, et separatum non est, nec divisim sumitur ut divisae sunt species sub quibus sumitur, sed utraque simul, licet divisim loquamur secundum species diversas: Hoc est, inquit, corpus meum, et deinde: hic sanguis meus.

Sed dicit aliquis: Eratne proprium corpus ipsius quod dedit, an figurate locutus est, ut quando se vocavit ostium? Proprium quidem erat corpus ejus et verum corpus quod tunc dedit discipulis et nunc in altari sumitur et manducatur, idem, inquam quod de Virgine natum est et jam immortale ad dexteram Dei est in gloria. Mira res! Caro quae comeditur in imis, integra manet in excelsis. Ad quid opponis dialectice? quid hic meditaris, sophista? cur argumenta hic quaeris? hoc est pulverem in astra spargere. Dialectica tua tantum non ascendit. Respice enim et vide ubi es, et intellige quod sensus primam tenet regionem ascendendi, imaginatio secundam, ratio tertiam, in qua dialectica tua didicit ludere. Supra hanc fides est excelsior dialectica, quae non est audita in Chanaan nec visa est in Theman, cui humana ratio non praebet experimentum, maxime cum de fide Trinitatis, vel de corpore Domini ut hic sermo contexitur. Intellectum vero fides transcendit, per quam sancti vident coeli secreta ut Paulus in tertio coelo, et Joannes in Apocalypsi. Sed intellectus in visione aeternae vitae perficietur, quando videbimus Deum facie ad faciem quem hic contemplamur in aenigmate (I Cor. XIII). Nemo hic proterve disputet, sed quod auget fidei meritum humiliter quaeratur, et quod sine periculo non discutitur, firmiter credatur.

Potest ergo quaeri cur Dominus carnem suam sumi voluit, nec tantum carnem, sed carnem et sanguinem, et quare non in specie carnis et sanguinis, cum sit caro et sanguis, et quare sub sacramento, et utrum sumatur tantum caro et sanguis Christi, an totus Christus, et si totus Christus, quare usualius dicamus corpus Domini sumere quam Christum vel Dominum. Voluit ergo Christus carnem suam sumi a fidelibus ut percibum carnis invitaret ad gustum divinitatis, et quod hic temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur, ut hic sit in medicina, et ibi in deliciis. Utrumque sumi voluit, ut corpus nostrum et anima simul nostra cum eo glorificetur. In specie carnis et sanguinis non sumitur, ne humanus animus abhoreret, et sensus sibi insolita expavesceret, ut quando, orante beato Gregorio, digitus auricularis cruentatus sanguine in calice inventus ac ostensus est. Sub sacramento et non sub propria forma sumitur, ut fides comprobetur, quae est de iis quae non videntur, vel quia non posset mortalis homo intueti claritatem quae esset in corpore Christi, quam experti sunt discipuli in transfiguratione. Sub tali autem sacramento sumitur, id est sub specie panis et vini, propter hanc similitudinem quia panis confirmat, et vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII), et Christus virtus est et laetitia hominum et angelorum. Et licet in qualibet istarum idem et totum sumatur tamen in utraque sumitur, ad significandum quod duplex est effectus hujus sacramenti. Est enim redemptio corporis et animae quod non significaretur, si in una tantum specie sumeretur, quod licet in utraque specie utrumque sumatur, non tamen in utraque utrumque significetur. Sed species panis corpus et species vini sanguinem Christi respectu resurrectionis significat, et sumptio in utraque specie simul redemptionem corporis et animae sumentis significat. Alibi autem alio respectu panis et vinum corpus Christi, quod est Ecclesia, significant: quia sicut unus panis ex multis granis, et vinum ex multis racemis, ita una Ecclesia quae typice corpus Christi ex multis personis adunatur. Hic autem, hoc est in sacramento altaris, in specie panis et vini verum corpus et verus sanguis ejus sub utraque specie veraciter post consecrationem sumitur. Licet ergo utrumque sit sub utraque specierum illarum, sub utraque tamen sumitur ad significandum ut diximus duplicem effectum. Nec est iteratio sacramenti nisi secundum eamdem speciem denuo sumatur. Quod autem non debeat dari intinctum, ex decretis habemus. Et nota quod non de quolibet pane hoc consecratur sacramentum, sed tantum de pane frumenti quia ipse de se dicit: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Pulchre autem se vocat granum frumenti quia granum frumenti candidum est interius et rubrum exterius. Et Christus candidus dicitur respectu divinitatis, et rubicundus in carne propter passionem. Unde sponsa in Canticis canticorum: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant V). De hoc rubore vox illa est admirantium: Quis est iste qui venit de Edom tinctus vestimentis de Bosra? (Isai. LXIII.) De vino autem sanguis Christi consecratur, ut intelligamus quod ipse est vitis vera, suos vere laetificans, unde sponsa cantat: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cant I). Et merito hoc sacramentum consecratur de pane frumenti et vino, in quibus est principalis refectio, ut intelligamus principalem refectionem in corpore et sanguine Christi ex divinitate, quia caro Christi est vere cibus, et sanguis ejus vere est potus (Joan. VI), dum in perceptione gratiae donum internae et aeternae refectionis meretur qui communicat corpori Christi.

Ad hoc restat quaerendum utrum sumatur tantum caro et sanguis, an totus Christus. Ad quod respondeo quod ego filius a matre Ecclesia didici quod totus Christus sumitur non divisus. Sed quaeritur quare usualiter dicitur sumi corpus ejus, quasi divisim cum in persona Christi tres sint substantiae: Verbum, caro et anima. Non est autem intelligendum divisim, quasi tantum illud quod est corpus sumatur. Sed dicitur corpus Domini sumi, ut intelligatur ipsum Dominum vere sumi, quo genere loquendi dicimus: corpus regis ibi fuit, id est vere rex ibi fuit. Vel corpus Domini dicimur sumere, quia corporea substantia, scilicet panis et vini, non transit in substantiam incorpoream, sed in substantiam corpoream, videlicet in corpus et sanguinem Christi. Vel nimio amoris affectu corpus nominamus vel cum in Christo diversae sint naturae, illud nominamus cum sic loquimur, quod proprie corporis oculis videri potest. Hoc est corpus. Sed licet corpus Christi usualiter dicatur sumi, tamen Christus integer sumitur, nec pars sub specie panis, et pars sub specie vini; sed totus hic, et totus ibi, non pars in parte, sed totum in parte. Videtur pars una, et quasi pars esse videtur, et totum ibi est. Et pars altera videtur, et quasi altera pars est, et idem totum est. Totum hic et totum ibi, nec minus in parte quam in toto, nec majus in toto quam in parte. Et quotcunque partes feceris, totum in singulis est. Nec mireris; opus Dei est. Si in diversis locis potest esse unus, quare non in singulis partibus potest esse totus? Utrumque mirum est, sed utrumque verum est. Nec tamen mirum est respectu facientis. Quid enim mirum si omnipotens et mirabilis miranda operatur? Sed dicis: Quomodo corpus unum eodem tempore in diversis locis esse potest? Super altare est et in coelo est; hic est et ibi est, et totum est ubicunque est, tantumque hic quantum ibi, et in multis locis similiter totus est. Noli mirari, qui fecit corpus et locum, utrumque facit in altero esse ut vult, et semper sicut ipse vult, qui sic et aliter facere novit et potest, cujus sapientiae non est numerus, cujus potentia naturis rerum imperat. Sed tu miraris quando vides vel audis quae videre vel audire non consuevisti. Idcirco quando mirari coeperis et dixerit tibi cogitatio tua, quomodo hoc esse potest? cogita facientem et respice omnipotentem, et desinet esse mirum quidquid illud fuerit. Et si forte mirabile esse non desierit, incredibile tamen non erit, quia si factor omnipotens cogitatur, non erit impossibile apud eum quidquid erit.

Sed dicit forsitan cor tuum: Ubi est corpus Domini, postquam sumpsi illud et manducavi? Audi ergo: Corporalem praesentiam Christi quaeris? in coelo quaere. Tecum per corporalem praesentiam ad tempus esse voluit, quando et quandiu necesse fuit. Exhibuit ad tempus praesentiam, ut per illam ad spiritualem inveniendam excitaret et juvaret. Ideo ad te corporaliter venit, ut per corporalem praesentiam spiritualis inveniatur quae non auferatur. Venit ad te corporaliter, non ut hic tecum permaneat corporaliter, sed spiritualiter. Sic per assumptam carnem occultus venit in mundum, et secundum corporalem praesentiam cum hominibus conversatus est, ut ad spiritualem elevaret praesentiam, et completa dispensatione secundum corporalem praesentiam recessit, sed secundum spiritualem remansit. Unde ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Sic ad te venit corporaliter, ut tecum maneat spiritualiter. Quando in manibus tenes ejus sacramentum, corporaliter tecum est. Quando ore suscipis et quando ore manducas, corporaliter tecum est. Denique in visu, in tactu, in sapore corporaliter tecum est. Et quandiu sensus tuus corporaliter afficitur, ejus praesentia non aufertur corporalis. Postquam autem sensus corporalis in percipiendo deficit, deinceps corporalis Christi praesentia non est quaerenda, sed spiritualis retinenda. Dispensatio completa est, perfecta est, perfectum sacramentum: virtus manet. Christus de ore ad cor transit, non cibus corporis, sed animae. Venit ad te per corporalem praesentiam, ut comedatur, non ut consumatur, ut gustetur, non ut incorporetur. Sed quando caro Christi manducatur, non qui manducatur, sed qui manducat, ei quem manducat incorporatur. Audivit Augustinus de coelo Christum dicentem: Cibus grandium sum. Crede et manducabis me, non ut me mutes in te sicut cibum carnis tuae, sed ut tu muteris in me.

Completa ergo sacramentali dispensatione si corporalem praesentiam Christi quaeris, in coelo quaere. Ibi quaere ubi prius fuit quam per sacramentum corporaliter tecum esse inciperet, et unde non discessit quando ad te venit. Itaque prudenter discerne quid in sacramento altaris sensui exhibitum sit, quid spiritui acommodatum. In hoc enim sacramento tria considerautur: Unum, quod est tantum sacramentum; alterum quod est sacramentum et res sacramenti; tertium, quod est res tantum et non sacramentum. Sacramentum tantum est visibilis species panis et vini. Sacramentum et res est corpus Christi et sanguis, res quantum ad species sub quibus sumitur. Sacramentum est alterius rei, quia signum est illius gratiae et virtutis quae ibi percipitur, scilicet unionis et capitis et membrorum. Et haec unio res est non sacramentum, sed virtus sacramenti. Ecce tria consideravimus. Primum est secundi signum; secundum, causa tertii; tertium, virtus secundi et veritas primi. Aliud ergo est species quae visibilis cernitur; aliud veritas corporis et sanguinis quae invisibiliter creditur; aliud spiritalis gratia, quae cum corpore et sanguine invisibiliter et spiritaliter percipitur. Visibilis species sacramentum est corporis et sanguinis Domini; corpus autem et sanguis sacramentum invisibilis gratiae, sine qua sacramentum non prodest. Cum autem sacramentum dupliciter dicatur, vel sacrae rei signum, vel sacrum secretum, species panis et vini sacramentum dicitur, hoc est sacrae rei signum, scilicet corporis et sanguinis Domini. Corpus autem et sanguis Domini sacramentum dicitur, quia sacrum secretum est quod per visibilem speciem significatur, quia sacrae rei signum est, quia significat gratiam spiritalem, quae dicitur spiritalis caro Christi. Ut enim dicit Hieronymus, intelligitur dupliciter caro Christi, vel caro quae nata est de Virgine: vel caro spiritalis, de qua dicit Dominus: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI). Hanc carnem manducat quicunque per fidem et dilectionem Christo unitur et consecratur et conformatur. Particeps enim fit corporis et sanguinis Domini spiritualiter, licet non sacramentaliter, et hoc Augustino attestante, quicunque in baptismo membrum Christi efficitur. Nec tanto sacramento privatur ille in quo hoc invenitur quod sacramentum illud significat, hoc est ipsa efficacia, quae virtus sacramenti et caro spiritalis appellatur, ut supra diximus.

Hic perpendere potes quod sicut dupliciter caro Christi intelligitur, ut jam diximus, ita sumptio duplex est, sacramentalis et spiritalis, quia boni et mali sacramentum sumunt, rem sacramenti tantum boni. Sacramentum in hoc loco corpus Domini appellamus; rem sacramenti ipsam efficaciam et gratiam spiritualem, quam, ut supra diximus, Hieronymus vocat spiritualem carnem Christi, quam non manducant nisi boni. Sacramentalis autem communio est communis bonis et malis, quae sine spirituali non prodest. Unde Dominus: Caro non prodest quidquam, spiritus autem vivificat (Joan. VI). Ac si diceret: Carnem meam sumere non prodest nisi sumatur in gratia spirituali. Imo qui sumit indigne reus est corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI). Spiritalis autem sumptio, quae vera fide percipitur, sine sacramentali, ubi non est contemptus religionis, sufficit. Qui ergo manducat digne, habet sacramentum et rem sacramenti. Qui credit et diligit, etsi manducare sub sacramento non possit, rem tamen sacramenti habet, et spiritualiter manducat, et veraciter Christo incorporatur. Sic itaque quidam manducantes non manducant, et quidam non manducantes manducant. Quidam enim indigne manducantes corpus Domini non percipiunt gratiam spiritalem. Indigne manducat qui in crimine manet vel irreverenter sumit non dijudicans corpus Domini. Quidam autem licet corporaliter sumere non possint tamen spiritualiter manducant spiritalem carnem Christi, hoc est efficientiam sacramenti, sine qua non est vita spiritualis. Unde Dominus dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Corpus igitur Domini aliis est ad judicium et aliis ad salutem. Virtus autem hujus sacramenti nullis ad mortem, sed omnibus sumentibus est ad salutem; quae etiam per communionem sacramenti augmentatur quoties hoc sacramentum, id est corpus Domini percipitur. Hic est panis vivus qui de coelo descendit; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI). Igitur cum fide vera et mundo corde accedendum est ad hoc tantum sacramentum, ad hoc sacramentum et immortale praesidium, mysterium et libamen agendum, quod est sacramentum sacramentorum omnia sanctificans sacramenta. Unde per excellentiam dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia non tantum in hoc sacramento gratia sumitur, sed etiam ipse a quo est omnis gratia. Haec eucharistia dicitur divina, quia digne sumentes divinos et participes divinitatis facit. Hic est panis quotidianus quem necesse habet quotidie Ecclesia sub sacramento sumere. Sicut enim necessaria fuit illa nobis Christi praesentia in carne olim qua mori posset, ita necessaria est usque ad finem mundi ejus praesentia eo modo quo panis vivus qui de coelo descendit (ibid.) manducari possit. Igitur qui tunc ex sola dilectione exhibuit se talem, ut lancea perforari posset, et nunc usque ad finem saeculi se talem exhibet, qui in sacramento manducari possit.

Hoc sacramentum firmamentum est contra hostes, de quo Ecclesia in Propheta. Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII). Hoc sacramentum viaticum est ascendentium de exsilio ad patriam. Hoc enim significabatur per manna: illud enim post transitum maris Rubri filiis Israel datum fuit viaticum per desertum ad terram promissionis. Hoc spiritale manna Dominici corporis post baptismum datur Christianis, qui habent potestatem filios Dei fieri, ut hoc pane angelico per desertum hujus saeculi ad terram viventium perveniant. Eumdem panem manducat homo et angelus. Sed homo adhuc in medicina, angelus jam in deliciis. Solet autem quaeri de sacramento utrum Dominus corpus suum mortale dederit discipulis suis ante passionem, an immortale, quod magis credimus, et quomodo tunc potuit dare corpus immortale cum esset ipse adhuc mortalis? Hic quaeri potest quomodo de Virgine nasci potuit, et quomodo nunc corpus ejus totum in diversis locis simul esse possit, et quomodo panis et vinum in corpus et sanguinem transeat non per unionem, sed per transmutationem, et multa hujusmodi quae in hoc sacramento mira videntur. Est enim secretum hoc sacramentum et miraculis plenum et mysterium inscrutabile. Unde quia, dum de eo tractamus, supra nos rimamur, ad id quod residuum est vicina domus advocetur. Quod si nec ipsa suffecerit, igne quod remanet comburatur, hoc est Spiritui sancto tradatur, qui omnia subtiliter et plene intuetur, qui ubi vult et quantum vult spirat et erudit. Nunc autem ad hoc redeamus quod sacerdos, ut supra diximus, offert dona ad sacrificandum, panem scilicet et vinum, sed et vino superadditur aqua. Hoc forsitan miraris, sed et hoc magnum est sacramentum. Unde labilis homo est mortalis, haec misto vino significat hominem Christo unitum cum sanguine Christi. Qui separat aquam negat unionem Christi et Ecclesiae. Rursus haec ideo conjungi debent, quia nihil prodest fons baptismi sine sanguine Christi, nec sanguis sine baptismo; utrumque de latere Christi manavit. Qui unum demit non imitatur mysterium passionis. Sacerdos tantum incoepturus sacramentum orat ut oratio omnium sibi auxilietur. Unde et Ecclesia pro eo orat dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Vel illud: Mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et de Sion tueatur te (Psal. XIX). Vel: Sit memor omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat (ibid.); vel aliquid hujusmodi. Post hoc sacerdos secreto orans significat secretas preces Christi dicentis: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI).

Post preces sacerdos salutat populum sublimi voce, et monet sursum habere corda et gratias agere Patri per Christum, et agendas asserit esse per ipsum sub quo tremit omnis potestas. Tandem sacrat dona sacranda. Nota singula. Haec omnia Christus egit. Post preces venit ad discipulos dicens: Vigilate et orate (ibid.). Deinde dicit: Dormite jam et requiescite (ibid.). Post haec oblatus est. Dum jussit vigilare, salutavit, quia salus adest vigilantibus. Dum dixit: Orate, monuit sursum corda habere, quia non sunt oranda nisi quae sursum sunt. Dum vocat ad requiem dicens: Dormite, monet gratias agere. Qui enim requiescit a malo, gratus Deo efficitur; quod est gratias ei agere. Et ut digne Deo gratiae reddantur, id est, ut vita nostra consonet supernis civibus, orat sacerdos preces nostras adjungi vocibus angelorum, qui per Christum majestatem Patris laudant, adorant atque concelebrant, et tremunt, et quos tanto mysterio missae certum est adesse, ubi ima adjunguntur supernis et homo Deo sociatur. Dehinc statim chorus gratus de perceptis et de percipientis donis hymnum cantat angelicum, quem coelestis militia clamare non cessat. In quo, ut in libro Isaiae reperitur (Isa. VI), chorus triplicat Sanctus propter personarum Trinitatem, et semel dicit Dominus sabaoth, propter divinae usiae, id est, substantiae unitatem. Gratias agit Creatori de beneficiis, cum dicit: Pleni sunt coeli et terra gloria tua. De beneficiis specialiter redemptionis, dum cantat, Benedictus qui venit in nomine Domini. Hic vexillum crucis imprimitur quia Christus per crucem triumphavit, et nos triumphare facit. Chorus iterat Hosanna in excelsis, ut salvemur corpore et anima inter angelos. Post haec sacerdos Secretum incipit. Hoc a quibusdam missa vocatur quia in primitiva Ecclesia catechumeni solebant interesse celebrationi missae usque ad consecrationem, et tunc clamabat diaconus dicens: Catechumeni exeant foras. Et quia tunc mittebantur foras, hoc mysterium missa vocabatur.) Secretum autem ideo appellabatur quia secreta voce peragitur. In primitiva autem Ecclesia alta voce proferebatur, donec pastores memoriter ex quotidiano usu verba retinentes, in camnis eadem cantabant. Sed ipsi divina vindicta ibidem percussi sunt. Unde Ecclesia consuevit propter reverentiam tantum mysterium secreto agere. Secretum etiam dicitur, quia humana ratio nequaquam plenarie tantum mysterium capere potest. Ad quod significandum merito secreta voce celebratur. De hoc tanto et tam secreto officio summam breviter tangamus.

Sacerdos igitur Secretum missae celebrans repraesentat ea quae olim pontifex egit, quae illae praefiguravit. Nunc ergo considerandum est quod templum Dei olim divisum erat in duas partes, velo interposito; priorem autem partem illi vocabant sancta, interiora vero sancta sanctorum. Quidquid ergo in officio missae agitur ante Secretum, quasi in aede priore est. Quod autem in Secreto agitur, intra sancta sanctorum. Erat igitur intra sancta sanctorum, ut canones testantur, ara incensi et arca testamenti, et tabula supra arcam, et supra tabulam duo cherubim gloriae mutuo vultu sese respicientia. Hunc intrabat solus pontifex semel in anno, habens nomina Patrum in rationali et superhumerali scripta ferens sanguinem et carbones; quos cum thymiamate in thuribulo orans ponebat, donec fumus obumbraret eum. Deinde aspergebat tabulam et arcam sanguine, post exibat ad populum et lavabat vestes, nec vocabatur mundus ante vesperam. Haec signa fuerunt, et recesserunt postquam venerunt significata. Prior aedes praesentem Ecclesiam mysticat; sancta sanctorum, coelum; pontifex, Christum; sanguis, passionem; carbones, charitatem Christi; thuribulum, carnem ipsius Christi; thus crematum, preces odoriferas; ara, cohortes coeli; arca, Christum secundum humanitatem; tabula super arcam, Deum Patrem; duo cherubin, duo testamenta: quae adinvicem respiciunt sese, quia concordant. Vestis quae lavatur, hominem significat; vespera, finem hominis. Confer ergo quae olim fiebant et quae Christus egit, et respice quomodo minister Ecclesiae illa repraesentat et haec peragit.

Te igitur usque in primis. Pontifex olim intrabat sancta sanctorum cum sanguine semel in anno; et Christus, per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. IX). Sic minister Ecclesiae intrat cum sanguine in sancta sanctorum, quoties in mente memoriam sanguinis Christi gerens, hic incipit mysterium; qui non solum mente, sed crucis signaculo passionem Christi retractat, dum primo versu crusis signum apponit. Et nota quod triplici nomine appellat: dona, munera, sacrificia. Ideo dona, quia Deus ea donavit, ut homo inde sustentetur; munera, quia inde homo munerat auctorem; sacrificia, quia ea sacrificantur. His etiam tribus nominibus pulchre innuitur completum esse in hoc sacrificio quod olim triplex spondebat hostia legis.

In primis usque Communicantes. Regalis pontifex, ingrediens sancta sanctorum, orabat, et Christus ante passionem suam oravit se glorificari, discipulosque conservari. Nunc etiam sedens ad dexteram Patris, interpellat pro nobis. Sic noster minister, sequens Aaron et Christum, pro tota supplicat Ecclesia, deinde pro praelatis et subditis.

Communicantes usque Hanc igitur. Pontifex, ut lex jubebat, thuribulum aureum plenum vivis carbonibus intra sancta sanctorum secum portabat, et Christus carnis suae thuribulum omni virtute plenum tulit ad astra. Item sacerdos legalis portabat nomina Patrum scripta in rationali et superhumerali, et Christus novit mente et actu nomina sanctorum. Nec sufficit sacerdoti tantum verbis commemorare, nisi ipse sanctos repraesentet intus in amore et foris in moribus, ut intus calens sit amore et extra coruscans moribus: quod significant logion et superhumerale.

Hanc igitur usque Supplices. Pontifex legalis orans fumo thymiamatis obumbrabatur et tegebatur, ne pateret alicui dum cremaret incensum; et Christus, dum Patrem interpellat pro nobis, angelorum transit intuitum, quia intelligi non potest quantum praesentia sumptae carnis impetret apud Deum Patrem pro nobis. Item sacerdos, dum vicem Christi gerit, quodammodo tegitur et latet, quia nec cogitari nec enarrari potest quanta virtus et potentia sit in verbis in hoc mysterio, quia latet homines et angelos quomodo verba et mystica signa crucis provehant dona oblata. Dum enim rogat Dominum ut placatus oblationem accipiat et quibusdam aliis interpositis rogat, ut dignetur facere oblationem benedictam, hoc est ut promoveat in melius ascriptam, hoc est sibi propriam, ratam, hoc est ut sufficiens sit ad salutem, rationabilem et acceptabilem, hoc est ut ipse recte dividat et Dominum placare possit, rogat. Et hoc totum confertur in illis verbis Domini in coena prolatis, quae sacerdos subjungit. Sed ea dicturus sic prius incipit: Qui pridie quam pateretur. In his verbis sumit ab altari panem adhuc communem, et elevatum benedicit et signum crucis imprimit, et priusquam deponat repraesentat verba Domini dum dicit: Benedixit et fregit, et quae sequuntur. Postea tollit calicem et signat, et repraesentat verba Domini dicens: Et dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex hoc omnes. Hic fit illud insigne miraculum. In his verbis cibus carnis fit cibus animae. Per haec verba et per crucis signaculum novatur natura, et panis fit caro, et vinum sanguis. Unde merito cum venitur ad haec verba in quibus tanta gratia datur, sacerdos tollit alte utrumque, significans hunc cibum et hunc potum excellentiorem caeteris.

Supplices te rogamus usque Oremus. Praeceptis. Pontifex, ut lex jubebat, aspergebat et aram et exterius sacrum sanguine pacifico; et Christus, toties aspergit Patrem sanguine, quoties eum placat per carnem assumptam. Aram aspergit quandiu numerum restaurat angelorum. Exterius sacrum aspergit, dum homines signat, et Patri reconciliat quae in terris sunt. Sacerdos eosdem aspergit, quia per hoc sacrificium placat Deum et impetrat veniam, et sic aspergit super nos. Nam, cum nos emundat, numerum augmentat supernorum civium. Dum autem nominat sublime altare, commemorat sancta sanctorum. Dumque nominibus suis recenset sanctos, gerit nomina Patrum. Sed ut habeat utrumque, scilicet logion et superhumerale, bis recenset nomina. Hoc juxta principium Canonis et in hac parte tropologice fert logion pectus et superhumerale quod humeros tegebat, dum mores rationabiles imitatur et opera. Deinde dicit quod Deus per Christum haec omnia creat, sanctificat, vivificat, benedicit. Per Verbum enim Pater naturam rerum creavit, et per eumdem Christum mirificat, ut cibus et potus communis fiat cibus et potus singularis. Per Verbum utrumque significat, dum tantam rebus confert gratiam, ut homo qui percipit sanctificetur, vivificat, ut qui digne sumit vivificetur, benedicit, ut qui participat aeternam accipiat benedictionem.

Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. Pontifex legalis, regressus ad populum, lavabat vestes, et immundus tamen erat usque ad vesperam. Sic Christus qui intravit sancta sanctorum, redit ad Ecclesiam compatiendo et auxiliando, et lavat vestes suas, id est sanctos mundificat, et tamen usque ad finem saeculi membris ejus aliquae adhaerent maculae. Sacerdos etiam redit ad populum; qui dum rursus alta voce preces multiplicat, foras exire videtur, qui precibus velut aquis vestimenta sua, id est populum, lavat et mundat, et tamen immundus judicatur, quia usque ad mortem quod lavetur erit in omni homine, et in luna est macula. Oraturus ergo monet orare, docens quod fiducialiter orare possumus ut filii patrem, quod ipse Dominus ad orandum sic informavit, dicens: Pater noster (Matth. VI). Septem ergo petitiones in Dominica Oratione ponuntur, ut septem dona mereamur Spiritus sancti, quibus recipiamus septem virtutes, per quas a septem vitiis liberati ad septem perveniamus beatitudines. Septem enim sunt vitia principalia, quae sunt origo omnium malorum, scilicet superbia, invidia, ira, tristitia, avaritia, gula, luxuria; quorum tria exspoliant hominem, quartum exspoliatum flagellat, quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum conculcat. Superbia enim aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum. Exspoliatus vero his, qui nec de suo bono, nec de alieno pie laetari velit, cum nihil supersit unde gaudeat, per tristitiam flagellatur. Cui avaritia succedit, quae flagellatum ejicit, quia interno amisso gaudio, foris consolationem quaerere compellitur. Postea accedit gula, quae animum exterioribus inhiantem ad excessum illicit. Sequitur luxuria, quae illectum et seductum servituti violenter subjicit. Per superbiam ergo cor inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per tristitiam conteritur, et quasi in pulverem redigitur. Per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur et quasi humectatur, per luxuriam conculcatur et in lutum redigitur, ut dicere possit infelix homo: Infixus sum in limo profundi (Psal. LXVIII), qui ut lutum platearum delebitur. Ponitur itaque prima petitio contra superbiam, quando dicitur: Sanctificetur nomen tuum, ut det nobis timere et venerari nomen suum, quatenus per humilitatem ad Deum redeamus, qui per superbiam recessimus. Huic petitioni datur donum quod dicitur spiritus timoris Domini, per quem ad humilitatem venitur, quae superbiam sanat, ut regnum coelorum quod superbus perdidit, humilis acquirat. Unde in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).

Secunda petitio est contra invidiam. Adveniat regnum tuum. Regnum Dei salus est hominum. Qui ergo sic petit, communem salutem omnium postulat, et sic invidiam reprobat. Huic datur spiritus pietatis, accendens cor ad benignitatem quatenus ad eamdem possessionem terrae viventium perveniat ad quam alios pervenire desiderat, juxta illud: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). Tertia est contra iram, cum dicitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Non enim vult contendere qui sic petit, sed placere sibi indicat quidquid divinae placet voluntati. Huic datur spiritus scientiae, ut ipse ad cor veniens erudiat illud et salubriter compungat, ut sciat homo malum quod patitur, ex culpa; si quid autem boni habuerit, ex misericordia Dei procedere. Per compunctionem, igitur, ira et indignatio animi mitigatur, et per hanc virtutem, id est compunctionem venitur ad veram laetitiam, juxta illud quod dicitur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Quarta petitio contra tristitiam est, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Tristitia est taedium animi cum moerore; cum mens amaricata interna bona non appetit. Propterea languenti animae necessaria est interna refectio. Dat ergo Deus ei spiritum foritudinis qui animam erigat, quatenus ad desiderium aeternae refectionis convalescat. Hoc igitur donum fortitudinis accendit cor hominis ad famem justitiae, quae ducit ad plenam beatitudinis saturitatem et satietatem. Unde dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (ibid.). Quinta petitio est contra avaritiam: Dimitte nobis debita nostra. Huic petitioni datur spiritus consilii qui doceat libenter misereri, ut misericordiam consequamur, juxta illud: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (ibid.). Sexta petitio est contra gulam de qua dicitur: Et ne nos inducas in tentationem. Huic datur spiritus intelligentiae, ut interna refectio verbi Dei exteriorem appetitum cohibeat; nec corporalis egestas frangere, nec carnis illecebra hominem superare possit. Propterea ipse Dominus tentatori dum sibi esurienti fraudulentam suggestionem de exteriori pane proponeret respondit, dicens: Non in solo pane vivit homo (Matth. IV). Ut aperte demonstraret quod cum mens interiori pane reficitur, parum curat si foris gulam ad tempus famem carnis patitur. Datur ergo contra spiritus intelligentiae ut ille ad cor veniens horridas nostrae mentis purget tenebras, et nostri oculum interioris hominis adeo luminosum efficiat et serenum, ut ad ipsius divinitatis claritatem contemplandum perspicax et mundus inveniatur. Ex spiritu enim intelligentiae munditia cordis nascitur. Munditia vero cordis visionem promeretur sicut scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Septima petitio est contra luxuriam, cum dicimus: Libera nos a malo. Convenienter servus sanatus libertatem petit cui datur spiritus sapientiae, qui captivo amissam restituat libertatem. Sapientia namque a sapore dicitur. Haec datur cum mens, gustu internae dulcedinis tacta, totam se per desiderium colligit intus, nec jam foris per carnis voluptatem dissolvitur, quia totum intus possidet in quo delectatur. Igitur contra exteriorem voluptatem interior dulcedo opponitur, ut quanto plus illa sapere et placere coeperit, tanto liberius et libentius ista contemnatur et tandem in semetipsa pacifica mens, dum nihil foris appetit, tota per amorem intus requiescat. Sic spiritus sapientiae, cor tangens dulcedine sua, foris concupiscentiae ardorem temperat, et intus pacem constituit, ut dum mens tota ad internum gaudium colligitur, plene ac perfecte homo ad imaginem Dei reformeretur, juxta illud: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (ibid.). De hinc rogat minister a malo liberari interventu sanctorum, et pacem in diebus nostris. Nocet enim infirmis perturbatio.

Sequitur mystica fractio panis. In lege enim jubebatur similago frustatim offerri, et Redemptor benedixit panem et fregit, fractumque discipulis distribuit. Sacerdos quoque sequens legem et Christum, panem sacrosanctum partitur in tres partes, quarum una in sanguine ponitur pro illa parte Ecclesiae, quae adhuc peregrinatur, passionibus exposita. Aliae duae illis adaptantur partibus Ecclesiae, quarum una extra vitam in igne emundatur, et altera cum Christo jam gloriatur, ut una pars Ecclesiae justificetur, et altera citius liberetur, et pro tertia gratiae solvantur. Sumpturus autem minister Agnum quem lex praenuntiavit, petit sibi et populo tria. Primum inter eos numerari quos pudet secundum carnem vivere, deinde in regno Dei glorificari, postremo quia caro resistit spiritui, postulat pacem sine qua nullus justificatur homo. Unde bene chorus consequenter alta voce Agnus Dei concinit tertio, ad laudem sanctae Trinitatis, quae Agnum Dominatorem terrae misit. Commuuio quae post cantatur, innuit omnes fideles corpori Christi communicare, quod pro omnibus minister assumit sacramentaliter, ut sibi et omnibus sumatur spritualiter. His completis sacerdos redit ad dexteram partem altaris, significans quod in fine mundi Christus rediturus est ad Judaeos, quos jam reprobavit, donec plenitudo gentium intraret. Tunc enim reliquiae Israel secundum Scripturas salvae fient. Sequitur tandem oratio in fine totius officii ut gratia quae praevenit subsequatur per Christum, per quem omnia facta sunt, qui, Dominus omnium per creationem, factus est spiritualiter noster Dominus, assumpta humanitatis nostrae natura. Deinde, salutato populo, admonet ire. Non est enim sedendum vel jacendum in hoc exsilio, sed hinc transeundum est ad patriam: quia missa digna est hostia, per quam fracta sunt tartara.