|
Nunc ergo ad occulta veniamus Scripturarum, etiam quia mystico sensu
sigillantur. Occultae sunt, et fons sunt signatus aliae, quia de
occultis tractant, et de iis quae humanum excedunt intellectum, ut est
mysterium summae Trinitatis et Verbi incarnati, aut corporis et
sanguinis Domini. Aliae vero occultae sunt, quia de quibusdam tractant,
quae licet ex se facilia sint, tamen pro brevitate vel difficultate
dicendi, minus patent intellectui. Unde homo qui veri cognoscendi
desiderio carere non potest, crebris movetur quaestionibus. Sicut enim
oculus lumen appetit, ita anima verum videre ut bonum proprium desiderat
quod cognoscere et amare eam facit felicem. Sed fallitur dum quaerit
cognoscere verum aliquod cujus cognitio non facit beatum, nec adesse
beatum conducit. Sunt enim diversa genera veri, ut est verum
curiositatis, cupiditatis, et iniquitatis, quorum nullum bonum est. Est
autem quoddam genus veri, ut in cognitione omnium artium liberalium,
quod quidem bonum est, nec tamen summum bonum est, quia ejus notitia
nequaquam facit beatum. Hujus autem veri vere boni cognitionem habendam
sacra ministrat Scriptura; quae docet hominem seipsum cognoscere et
Creatorem suum. Se cognoscere praecedit et via est; Creatorem autem
perfecte cognoscere, patria est: unum meritum, alterum praemium. Omnis
igitur sacra Scriptura in duobus constat Testamentis. Utrumque tribus
ordinibus distinguitur. Vetus continet legem et prophetas et
agiographos. In primo ordine quinque sunt volumina: Pentateuchi,
Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. In ordine prophetarum
octo sunt volumina: liber Josue, liber Judicum, liber Samuelis, qui est
primus et secundus Regum; quartus Malachim, qui interpretatur Regum, qui
dicitur tertius et quartus secundum computationem Latinorum; quintus
Isaias, sextus Jeremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim
prophetarum, qui dicitur Thareasra. Hi prophetici dicuntur eo quod eorum
sint qui ex officio prophetae dicebantur, licet non omnes prophetae
sint. In ordine hagiographorum novem sunt volumina, liber Job, liber
Psalmorum, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica canticorum,
Daniel, Paralipomenon, Esdras, Esther. Sunt praeterea in Veteri
Testamento alii libri qui leguntur, sed in canone autoritatis non
scribuntur ut liber Tobiae, et Judith, et Machabaeorum, et qui
inscribuntur Sapientia Salomonis, et Ecclesiasticus.
Novum autem continet evangelistas, apostolos, Patres. Evangelium quatuor
continet volumina; Scriptura apostolorum quatuor, id est Epistolas
Pauli, Epistolas canonicas, Apocalypsim, Actus apostolorum. Scriptura
vero Patrum non habet numerum definitum.
Est autem considerandum quod Scriptura sacra caeteris profundior
triplicem habet sensum, historialem, allegoricum, moralem; non enim
tantum in ea voces, sed etiam res significare habent. Per vocum
significationem, historialem; per rerum autem significationem
intelligimus allegoriam et tropologiam. Historia est significatio vocum
ad res. Allegoria est quando per factum intelligitur aliud factum. Si
visibile, simplex allegoria est, si invisibile et coeleste anagoge
dicitur. Tropologia est quando perfectum ostenditur aliud faciendum.
Historia dicitur a Graeco [rbi][s][t][o][r][eac][oh], id est video,
inquiro, quia historiographorum est res gestas secundum primam
significationem vocum exponere. Allegoria quasi alieni loquium dicitur,
quando non per voces, sed per rem factam alia res intelligitur, ut per
transitum maris Rubri transitus intelligitur per baptismum ad paradisum.
Tropologia dicitur conversiva locutio, dum quod dicitur ad mores
aedificandos convertitur, ut sunt moralia. Anagoge vero dicitur sursum
ductio. Unde anagogicus sensus dicitur qui a visibilibus ducit ad
invisibilia. Ut lux prima die facta, rem invisibilem, id est angelicam
significat naturam in principio factam. Non tamen ubique tam multiplex
sensus invenitur quia quandoque solus historialis, quandoque etiam
allegoricus, vel tropologicus, vel uterque habetur, nonnunquam, licet
raro, anagogicus admiscetur, ut Jerusalem intelligitur historialiter
civitas terrena, allegorice Ecclesia, tropologice anima fidelis,
anagogice coelestis patria. Igitur sacra Scriptura caeteris in hic
sensibus superabundat. In libris autem Ethnicorum voces tantum
mediantibus intellectibus res significant. In divina pagina non solum
intellectus et res significant, sed ipsae res alias res significant.
Unde claret scientiam artium ad cognitionem divinarum Scripturarum valde
esse utilem. In hoc enim quod in divina pagina tam rerum quam vocum
necessaria est significatio artes ei subserviunt dum trivium vocum,
quadrivium physicarum rerum administrat notitiam. Significatio tamen
rerum dignior est, quia allegoricus sensus acutior, tropologicus suavior
est. Item voces ex humana, res ex divina institutione significant. Sicut
enim homo per voces alteri, sic Deus per creaturas voluntatem suam
indicat. Est enim rerum significatio profundior quam vocum, quia voces
aut univoce unum, aut aequivoce plura significant. Sed aequivoce pauca,
prout ab homine facta est institutio, significant. Res vero multo aliter
quia tot figuras quot naturas, et quot habent proprietates, tot
significationum habent diversitates. Res autem omnis aut secundum
exteriorem formam significat, ut nix per albedinem; aut secundum
interiorem naturam juxta illud: Capilli tui sicut grex caprarum (Cant.
IV, VI): propter subtilitatem videndi. Patet igitur quam sit necessaria
artium scientia. Mathematica enim de exterioribus formis, physica de
interioribus docet naturis, et theorica. Ut autem breviter utilitatem
artium tangamus, dicimus quod philosophia dividitur in tres partes vel
species, logicam, ethicam, theoricam. Logica de vocibus, ethica de
moribus, theorica de rebus tractat. Item theorica subdividitur in
mathematicam, physicam, theologiam. Mathematica de invisibilibus formis
rerum visibilium agit, physica de invisibilibus naturis rerum
visibilium, theologia de invisibilibus essentiis et earumdem naturis.
Sic ergo per artes juvamur in divina pagina ubi vocum significationem
attendimus propter litteralem sensum, et rerum significationem
consideramus ut capiamus mysticum intellectum per formam visibilem ubi
juvat mathematica, aut secundum naturam invisibilem ubi physica et
theologia serviunt.
|
|