Hugo de S. Victore

ADNOTATIUNCULAE ELUCIDATORIAE IN THRENOS JEREMIAE SECUNDUM
MULTIPLICEM SENSUM ET PRIMO SECUNDUM LITTERALEM.


CAPUT 1

(THREN. I.) Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quantum ad litteram spectat, desolationem Jerusalem plangit Jeremias, et admirantis vel dolentis vox est ista. Ideo autem ab admiratione inchoat, ut magnitudinem calamitatis ostendat, ac per hoc attentos faciat auditores: ut in quibus sint malis agnoscant, et ad poenitentiam convertantur. Quomodo sedet sola civitas plena populo? quasi diceret: Civitas, quae olim in tempore David, et aliorum bonorum regum qui Deo placuerunt, plena populo fuit, attendite quare nunc sola remansit. Cur enim nisi, quia Deum offenderunt? Solam autem dicit, hoc est desolatam, propter populum abductum captivatum in Babylonem. Vel si ad idem tempus referatur, plena populo est, et tamen sola sedet; quia Deum propitium non habet, quoniam prodesse non potest multitudo populi, ubi deest auxilium Dei. Quod autem dicit: Sedet, ad dejectionem pertinet, et humiliationem.