CAPUT 10

Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Tribus modis homo a Deo derelinquitur, aliquando intus et non foris, aliquando foris et non intus, aliquando et foris et intus. Foris et non intus derelictus fuit Job, qui exterius flagella carnis sustinuit, sed intus constantiam mentis non amisit. Intus et non extra derelictus fuit David, cujus mentem intus sibi libido per consensum subdidit, sed prophetica foris admonitio ad poenitentiam revocavit. Intus et foris derelictus fuit prodigus ille in Evangelio filius, qui et luxuriose vivens intus defluxit, et fame tabescens foris consolationem non invenit. Sed quos hoc modo Deus deserit, alios ad probationem deserit, ut per tentationem exerceantur; alios ad subversionem deserit, ut per tentationem dejiciantur. Propter quod et Psalmista precatur: Ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI); quasi diceret: Et si me tentari permittis, ne dimittas in tentationem induci, hoc est a tentatione superari. Sed quia divinorum judiciorum profunditatem homo penetrare non potest, tunc maxime quisque in tentatione positus se derelictum esse pertimescit, cum et intus et foris tentationibus sollicitari se conspicit. Facilius autem foris adversa tolerat, cujus conscientiam intus delectatio peccati non conturbat. Et rursus, facilius intus tentationem sustinet qui foris consolationem habet. Unde et magna tribulatio hujus ostenditur, quae et intus et foris derelicta esse demonstratur; hoc namque, quod dictum est: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, intus derelictam esse insinuat; quod vero dictum est: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, foris desolatam esse declarat. Sequitur: Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Videte quam multae sint tribulationes justorum. Fortassis parum erat in pressuris constitutae, quod consolationem a charis non acciperet, nisi etiam ab amicis persecutionem sustineret. Sed qui sunt amici isti qui nos persequuntur, nisi illi de quibus dicetur in Evangelio: Inimici hominis domestici ejus? (Matth. X.) Ergo isti sunt inimici nostri, persecutores nostri, domestici nostri, amici nostri, secundum carnis affinitatem nobis propinqui, qui nos per amorem carnis ad vitam praesentem diligunt, sed ambulantibus in via Dei contradicunt. Cum enim ab amore hujus mundi nos elongare cupimus, confestim eos qui prius amici videbantur, adversarios invenimus. Primum si quidem ad Deum converti volentes, sub obtentu pestiferae dilectionis blandis persuasionibus revocare contendunt. Quos si in proposito bono fixos et immobiles viderint, mox quasi adversarios abdicant et spernunt, et nonnunquam etiam odiis atrocissimis insectando et poenis affligendo de falsis amicis veri persecutores fiunt. Dicat ergo, non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, quia in tribulatione verba justorum ad consolationem accipere non meretur; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici, quia ab iniquis contumeliam et contemptum patitur.