|
Migravit Judas. Transivit, recessit, fugit de terra sua in Babylonem,
quia sustinere non poterat multam servitutem, qua affligebatur a
nationibus, existimans tolerabilius sibi fore, si uni genti serviret in
terra aliena, quam si omnibus gentibus praeda esset in propria.
Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Proprium est afflictorum,
quod semper praesens periculum gravius judicant. Sicut aegroti in nocte
diem exspectant, et in die noctem desiderant, et dum semper dolorem
transire cupiunt, semper ad dolorem tendunt, sic nimirum populus iste,
dum in terra sua affligeretur, fugam appetiit, dum vero in exsilio
desolatus esset, et vagus oberrans requiem invenire non posset, ad
reditum suspiravit. Exprimit autem hic affectum fluctuantium, non quia
sponte migraverint, sed quia in angustia constituti in diversam mentem
vota mutaverunt.
Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Coarctatus
undique locum evadendi invenire non potuit; fugiens Chaldaeos, incidit
in Aegyptios; et cum ab Aegyptiis fugeret, occurrit Assyriis.
|
|