CAPUT 12

Mystice, Judas, qui interpretatur confitens, designat quosdam in Ecclesia, qui nomen Christi confitentur; sed quia in amore Christi adhuc firmi non sunt pati pro Christo adversa erubescunt. De qualibus dictum est: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). Isti ergo propter afflictionem et multitudinem servitutis, in qua dum passionibus justorum communicare nolunt, a consortio justorum alieni fiunt. Habitavit inter gentes. Habitare inter gentes, est vitam et conversationem pravorum imitari. Requiem non invenire, est mundi hujus actionibus implicari; quia enim in hujus mundi actionibus finis non est, sectantibus eas requies esse non potest. Saepe tamen homo pro amore praesentis vitae libenter labores tolerat, quos pro amore Dei ferre recusabat. Fit ergo magna exprobratio recedentibus a Deo, simulque excusatio tollitur eis, quoniam aperte monstratur quod sine causa praevaricati sunt, dum utiles labores declinando ad labores inutiles descenderunt. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Quandiu cor hominis charitate et spe aeternorum bonorum dilatatum est, si forte foris tribulatione sustinet, intus tamen angustiam non habet. Quantum ergo bonum perdat, qui fiduciam, quae est in Deum, perdit, hinc agnoscere potest homo quod semper angustiam in adversis cor patitur, nisi per spem futurorum bonorum dilatetur. Inter angustias, inquit, comprehenderunt eam. Et attende, quae sint angustiae eorum, qui a Deo recedunt nunquam securi sunt, semper trepidant; in prosperitate timent, in adversitate desperant.