CAPUT 13

Migravit Judas. Sunt nonnulli qui, dum peccata sua aspiciunt, transitoria quadam compunctione accensi, usque ad confessionem perveniunt; melioris vitae vias aggredi proponunt, ac se deinceps ad perpetrata vitia non redituros esse promittunt. Sed quia pro commissis condigna satisfactione semetipsos affligere, et cum Apostolo corpus castigare, et in servitutem redigere nolunt (I Cor. IX), cito superveniente tentatione ad ea, quae dereliquerant, peccata revertuntur; quia non facile vitiis resistere possunt, qui vitiorum affectus in semetipsis mortificare negligunt. De quibus hic dicitur: Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis. Quid enim Judas nisi peccata sua confitentes significat? qui migrant propter afflictionem, et multitudinem servitutis, quando victi post concupiscentias suas abeunt; quia eas per afflictionem, et servitutem carnis suae mortificare pertimescunt. Contra quos Sapientia dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara cor tuum ad tentationes (Eccle. II). Nam qui peccata sua confitentur, et vitam suam emendare instituunt, isti nimirum ad servitutem Dei accedunt. Sed ibi stare negligunt, quando adversitatibus victi, a bono proposito cadunt. Hoc est, quod monuit, praepara cor tuum ad tentationes, ut in via Dei ambulantes, ad toleranda adversa parati simus: qui priusquam in via Dei essemus, illicita non perpetrasse intumuimus. Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Quid est inter gentes habitare, nisi desideriis carnalibus morem gerere, ubi requies non invenitur; illa nimirum, quam Dominus in Evangelio laborantibus promittit, dicens: Invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); et de qua peccatori dicitur: Peccasti, ne adjicias iterum; sed quiesce (Eccle. XXI). Et merito: qui in corpore laborem sustinere noluerunt, ad laborem animae perveniunt, eorumque mentem furor malorum desideriorum exagitat, quorum carnem debita poena non castigat. Sic nimirum Samson ille, erutis oculis, ad molam ponitur; quia animus, amisso lumine veritatis, per appetitum terrenorum desideriorum circumfertur. Qui videlicet Samson quandiu capillum capitis habuit, insuperabilis fuit; sed postquam in sinu mulieris obdormivit, et abrasus caput capillum perdidit, continuo ab hostibus capitur, et caecatur, servituti etiam addicitur. Samson interpretatur sol eorum, et significat animum divina cognitione illuminatum. Caput Samsonis principale est mentis. Capillus capitis radius est contemplationis. Sinus mulieris, blandimentum est carnis. Quandiu enim animus contemplationi inhaeret, a tentatione superari non potest. Quod si incarnis delectationem resolutus fuerit, ibique obdormierit, continuo veritatis intimae lumen amittit, et interciso radio contemplationis, pravis motibus repugnare non sufficit; tandemque erutis oculis ad molam ponitur, quando internae dulcedinis oblitus, per terrena desideria dissipatur. Quid enim est mola, nisi mens instabilis et inquieta quae, dum semper nititur comprehendere, quod appetit, quasi desideriis suis circumagitata, nunquam requiescit? Bene ergo dicitur: Habitavit inter gentes; nec invenit requiem. Quia mens, quae desideria carnis sequitur, tantum ab interna quiete aliena est, quantum foris per labentia dissipatur. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Pejores sunt nonnunquam qui a proposito virtutum corruunt quam qui ad virtutis propositum nondum pervenire potuerunt: quia isti ad id, quod nondum habuerunt, se sperant posse pertingere; illi vero tanto longius a salute sunt, quanto evidentius cum desperatione inchoatam virtutem perdiderunt. Magis ergo hi insidiis daemonum patent, quam illi; quia illos spes futurae correctionis quodammodo retrahit, istos vero desperatio sua ad ruinam impellit. Propterea de illis, qui post inchoationem boni, ad vomitum redeunt, hic dicitur: Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Qui enim sunt persecutores nostri, nisi maligni spiritus et desideria carnis, quae militant contra nos in membris nostris? Et quae est angustia, nisi desperatio peccatricis conscientiae, quae intus cor stringit? Ille ergo ab omnibus persecutoribus inter angustias comprehenditur, qui propterea daemonibus suggerentibus peccatum, et propriis desideriis non contradicit in culpa; quia ex lapsu praecedenti, jam desperat de venia. Migravit ergo Judas propter afflictionem, quando hic, qui per confessionem jam vitam suam emendare coeperat, fractus molestia tentationum a proposito cadit. Habitat inter gentes, quando mentem in delectationem carnalium desideriorum figit. Non invenit requiem, quando cor ejus concucupiscentia per abrupta vitiorum distrahit. Ab omnibus persecutoribus inter angustias comprehenditur, quando jam desperatione pressus nullis suggestionibus pravis reluctatur.