CAPUT 15

(THREN. II.) Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion. Lamentabile principium ab admiratione inchoat, quod tam subito dejectus est populus ille qui prius usque ad coelum exaltatus videbatur. Caligo tristitiam tribulationis designat. Filiam, inquit, Sion, ipsam Sion, id est gentem Judaeorum, quam paterno affectu dilexit et custodivit; vel ipsius Sion filiam, id est regionem Judaeam. Mos enim Scripturarum habet ut metropolitanae civitates matres appellentur, et circumjacentes regiones, oppida quoque, et castella et vici, filiae, Incipit ergo, sicut supra dictum est, e longinquo plangere ipsam, scilicet regionem, ut tandem ad ipsum caput regionis Jerusalem perveniat. Sequitur:

Et non recordatus scabelli pedum suorum. Id est populi, qui servituti ejus humiliter subjectus erat.

Praecipitavit Dominus, nec pepercit. Hic distingue.

Omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo. Hic iterum distingue. Deinde sequitur:

Munitiones virginis Juda dejecit in terram. Hic rursum distingue. Deinde sequitur:

Polluit regnum, et principes ejus. Quod in praecedenti clausula generaliter sub nomine terrae praemiserat, hoc hic per partes exsequitur speciosa, munitiones, regnum, principes; et vide quomodo lamentum crescit: prius solum, inde terram nominaverat; sed ne forte ipsa terra sterilis, et inculta atque ideo minus plangenda putaretur, subsequenter de ejus opulentia et sublimitate lamentum confirmat. Praecipitavit, inquit, plus est praecipitare quam projicere; et quod est adhuc gravius, nec pepercit. Hoc veraciter in ultima captivitate completum est, quia jam amplius revocandi non sunt, praecipitavit. Quid omnia speciosa Jacob destruxit, munitiones virginis Juda dejecit. Per speciosa intellige opulentiam: per munitiones fortitudinem atque potentiam. Per Jacob et virginem Juda, idem populus signatur. Jacob tamen generale nomen est duodecim tribuum: Juda vero ad duas tribus tantum pertinet. Ideo generali nomine praemisso statim speciale nomen adjunxit, ut duarum se tribuum captivitatem plangere demonstraret. Jacob ergo et Juda idem populus est, Jacob, quia in potentia robustus; virgo Juda, quia in opulentia delicatus. Quid est ergo speciosa Jacob, nisi opulentiam fortium? et quid est munitiones virginis Juda, nisi fortitudinem opulentorum.