CAPUT 16

Sequitur: Polluit regnum et principes ejus. Hoc est virginis Juda. Polluit, dicit, propter gentes inter quas dispersi sunt: ex quarum consortio et ritu profanati sunt, qui prius in Dei protectione securi regnabant, et in principum suorum fortitudine confidebant. Nunc autem regnum totum cum principibus suis polluitur, quia populus, cum protectoribus suis, gentibus subjugatur.

Confregit in ira furoris sui omne cornu, et simul avertit retrorsum dexteram suam. Per cornu, fortitudo principum ejus signatur; per dexteram vero Dei, protectio divina intelligitur. Quid est ergo quod de Deo dicitur, confregit omne cornu Israel, avertit retrorsum dexteram, nisi quod in populo praevaricatore, et omnem humanam fortitudinem comminuit, et suam tandem protectionem abstulit, ut omnino desolati ostendantur quibus post humana praesidia etiam divinum adjutorium tollitur. Avertit, inquit, dexteram suam. Dexteram avertit, ne protegeret; et sinistram extendit, ut feriret. Unde sequitur:

Et succendit in Jacob quasi ignem fiammae devorantis in gyro. Sicut etiam ignis, accensus late vagatur et consumit omnia, sic hostes Judaeorum, postquam in eis omnis fortitudo defecerat, et divinum auxilium subtractum erat, nullo sibi obsidente, universa vastabant.